Bacchides (Plautus)
Bacchides comoedia palliata est quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit. Poeta Latinus fabulam Graecam Menandri imitatus est, "Bis deceptor"[1] inscriptam. Primae scaenae in manuscriptis desunt ; nihilominus argumentum, quamvis complicatum, sine molestia intelligi potest.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Mnesilochus adulescens Atheniensis meretricem ex Samo, Bacchidem, amat, quam fortasse Ephesi cognovit[2] : nam pater Nicobulus eum cum servo Chrysalo Ephesum iam abhinc biennium miserat ad pecuniam sibi debitam exigendam. Quamquam invicem amatur, tamen non beatus est quia miles Cleomachus Bacchidem in annum mercede conduxit atque Athenis abducere vult. Ducentis aureis nummis Mnesilocho opus est ad amicam redimendam. Statim Epheso Athenas reduces sunt atque servus Chrysalus mendacium excogitat ad nummos patri surripiendos. Adfirmat Mnesilochum a piratis lacessitum pecuniam in templo Artemidis relinquere coactum esse. Pater ei credit.
At Mnesilochus Bacchidem interdum requirendam amico Pistoclero litteris mandaverat. Qui eam[3] invenit apud sororem cognominem (id est cui Bacchidi quoque est nomen, unde saepe ab editoribus dicitur Bacchis I). de qua sorore numquam quidquam audierat Mnesilochus[4]. Dum militem advenientem timere simulat, Bacchis I Pistoclero primo reluctanti, mox volenti, persuadet ut domum intraret et partes amici sui ageret atque se amplexaretur. Paedagogus Lydus, hoc facinus indignans, dominum minorem e domo flagitiosa abducere conatur sed ab ipso Pistoclero repellitur et aufugit. Extemplo de malis moribus et malis factis filii ad patrem Philoxenum refert. Quorum sermonem audit Mnesilochus. Cum paedagogus Pistoclerum Bacchidem meretricem amare dicit, nomine deceptus credit miser adulescens amicum infidum amicam suam sibi surripuisse. Dolore confectus omnem pecuniam patri reddit atque etiam fallacias Chrysali confitetur, venia quamvis gravate tamen impetrata.
Mox de errore suo certior factus, Chrysalum flebiliter orat atque obsecrat ut Bacchidis II redimendae causa pecuniam inveniat. Atque suo ingenio confidens servus promittit nummos ab irato et iam semel decepto patre impetraturum esse. Cui etenim persuadere contigit ut ducentos nummos aureos Cleomacho solvere vellet, dum miser pater credit filium cum militis cuiusdam uxore (= Bacchide meretrice) adulterium commississe atque militem (= Cleomachum) dedecus suum Mnesilocho necando ulturum, nisi ei pecunia detur. Deceptus pater nummos etiam filio dat, dum credit eum militis uxori aliquantum debere ; ita sperat totam rem absoluturum esse. Ubi vero resciit hanc pecuniam ad amores et potationes destinatam esse, iratissimus cum patre Pistocleri, Philoxeno, ad aedes Bacchidum properat atque filium et argentum reposcit. Ubi tamen plurimis blanditiis et palpamentis et illecebris meretriciis deliniti duo senes cum Bacchidibus et filiis accumbunt, sic canitiem suam dedecorantes[5].
De personis
[recensere | fontem recensere]Praecipuae personae
[recensere | fontem recensere]- Bacchis I et Bacchis II - sorores meretrices.
- Cleomachus - miles.
- Chrysalus - servus Mnesilochi.
- Mnesilochus - Atheniensis adulescens, amator Bacchidis II.
- Nicobulus - pater Mnesilochi.
- Pistoclerus - amicus Mnesilochi et amator Bacchidis I.
Secundae partes
[recensere | fontem recensere]- Artamo - servus Nicobuli.
- Lydus - paedagogus Mnesilochi.
- Parasitus Cleomachi.
- Philoxenus - pater Pistocleri.
De archetypis.
[recensere | fontem recensere]Multi archetypi comoediae Graecae novae insunt :
- Meretrices quae omnes viros, iuniores senioresque, quo volunt blanditiis ducunt (=Bacchides). Tales meretrices et in Truculento (Phronesium) et in Asinaria (Philaenium) et in Mostellaria (Philematium et Scapha) etc. inveniuntur. Bacchidum nomen ad Bacchas alludit : nam cultus Dionysi/Bacchi tempore Plauti ante senatusconsultum anni 186 a.C.n. in Italia maxime floruit. Nonne Pistoclerus dicit :
- ...Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom[6]?
- Servus Chrysalus est magnus machinarum machinator atque fallaciarum inventor qui, dum patrem decipit, aurum iuveni domino parat, ut vult nomen : nam chrusos graece significat aurum. Ita nomen suum iactat :
- Negotium hoc ad me adtinet aurarium.[7]
In multis aliis fabulis Plautinis talis persona apparet (Curculio in Curculione vel Tranio in Mostellaria etc.)... Persona gloriosa quoque est : nam ipse imperator esse sibi videtur et facta sua in longo soliloquio cum factis heroum Homericorum comparat, qui Ilium post decimum tantum annum expugnaverunt[8].
- Mnesilochus est adulescens insane amans et pecuniae miserrime inops, ut semper.
- Nicobulus est pater avarus et severus, sed credulus, Philoxenus pater libidinibus adulescentulorum indulgentior. Ambo tamen in fine succumbunt meretriciis blanditiis et constantiam animi amittunt. Ita rivales ridiculi filiorum apud scorta fiunt, quod etiam in Asinaria evenit.
- Lydus est paedagogus a suo alumno vexatus qui comice laudat disciplinam temporis acti et mores praesentes vituperat. Nunc enim discipuli magistrum non iam verentur :
- at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,
- extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput. [9]
Eius nomen ethnicum est : Lydi sunt vetus populus Asiae Minoris. At in hac fabula ob paronomasiam cum ludo (=schola) electum videtur[10].
De canticis
[recensere | fontem recensere]Partes lyricae in quarto et quinto actu versantur. Maxime insigne est carmen triumphale Chrysali (versus 925-979), cui velut respondet canticum rabidum et indignans "victi" Nicobuli[11] (1087-1103).
Conclusio
[recensere | fontem recensere]Etsi argumentum tritum videtur et a verisimili abhorret, tamen una ex optimis fabulis Plautinis censetur. Ita delectant celeritas actionis, veritas morum et dialogorum, necnon atque etiam in primis praestigiae linguae Plautinae!
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Graece : Δίς ἐξαπατὥν. Stobaeus, Flor. 120,8. Nonnulli versus in papyris Aegyptiacis servati sunt.
- ↑ Nescimus quia initium fabulae deest : certe Bacchis eodem die quo Mnesilochus navi Athenas pervenit. Versus 94, 101 et 106.
- ↑ Id est "Bacchidem II" in manuscriptis SO = soror notatam.
- ↑ Quomodo fieri potuerit non liquet : nam initium fabulae deest.
- ↑ Ut vult dux gregis.
- ↑ Versus 53
- ↑ Versus 229. Vide etiam 233 et 240 :"opus est chryso Chrysalo" Necnon versus 704 : quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? .
- ↑ Versus 925 sqq.
- ↑ Versus 440-441.
- ↑ Ita Pistoclerus :" Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit". Versus 129.
- ↑ Cuius nomen Graece significat : "Victor consilio"!
Editiones et versiones
[recensere | fontem recensere]- Ernout, Alfredus. 1933. Opera Plauti. Tomus secundus. Parisiis: Les Belles Lettres. Prima editio. (Collection des Universités de France) [Textus cum apparatu critico, notis et versione Francogallica.]
- James Tatum, interpr. Plautus: The Darker Comedies. Bacchides, Casina and Truculentus. Baltimore: Johns Hopkins University Press, 1983 (Anglice)
Pluta legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- W. Geoffrey Arnott: 'Love scenes in Plautus', in: Scaenica Saravi-Varsoviensia. Beiträge zum antiken Theater und zu seinem Nachleben, hg. von Jerzy Axer und Woldemar Görler, Warszawa 1997, S. 111-122
- Jürgen Blänsdorf: Plautus' Bacchides oder: Die Methoden der Plautuskritik und der Geist der Komödie, in: Skenika. Beiträge zum antiken Theater und seiner Rezeption. Festschrift zum 65. Geburtstag von Horst-Dieter Blume, hg. von Susanne Gödde und Theodor Heinze, Darmstadt 2000, S. 153-163
- JC Dumont, 'Les Bacchides : une comédie pédagogique ?', Vita Latina 2004(170) : 2-8
- Alfredus Ernout, Plaute Bacchides : commentaire exégétique et critique, Parisiis, Les Belles Lettres, 1935.
- Eduard Fraenkel: De media et nova comoedia quaestiones selectae, Göttingen 1912
- Eduard Fraenkel: Plautinisches im Plautus, Berlin 1922 (Philologische Untersuchungen 28)
- Konrad Gaiser: Die plautinischen „Bacchides“ und Menanders „Dis exapaton“, in: Philologus 114 (1970), S. 51-87
- Eckard Lefèvre: Plautus-Studien II. Die Briefintrige in Menanders Dis exapaton und ihre Verdopplung in den Bacchides, in: Hermes 106 (1978), S. 518-38
- Eckard Lefèvre: Menander, Dis exapaton 6-113 und Plautus, Bacchides 500-561, in: Scripta Oralia Romana. Die römische Literatur zwischen Mündlichkeit und Schriftlichkeit, hg. von L. Benz, Tübingen 2001, S. 141-167
- Klaus Lennartz, 'True Plautus, False Plautus. Pellio restitutus – uxor excisa. Annotations to Plautus’ Bacchides' in Fakes and Forgers of Classical Literature. Ergo decipiatur! 2014 :125-141 ISBN 9789004266421 [1]
- Gregor Maurach: Rezension zu Viktor Pöschl, Die neuen Menanderpapyri und die Originalität des Plautus, in: Gymnasium 83 (1976), S. 109-113
- Gregor Maurach: „Bacchides“ Probleme, in: Würzburger Jahrbücher 9 (1983), S. 109-113
- Viktor Pöschl: Die neuen Menanderpapyri und die Originalität des Plautus, Heidelberg 1973
- Jean Soubiran, "Structure et métrique des Bacchides de Plaute", Vita Latina, 2003ː 22-35
- Hermann Tränkle: Zu zwei umstrittenen Stellen der plautinischen Bacchides, in: Museum Helveticum 32 (1975), S. 115-123
- Bernhard Zimmermann: Die griechische Komödie, Darmstadt 1998
- Otto Zwierlein: Zur Kritik und Exegese des Plautus IV. Bacchides, Stuttgart 1992 (Akademie der Wissenschaften und der Literatur Mainz. Abhandlungen der geistes- und sozialwissenschaftlichen Klasse)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]