Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Boris Savinkov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Boris Savinkov
Res apud Vicidata repertae:
Boris Savinkov: imago
Boris Savinkov: imago
Nativitas: 19 Ianuarii 1879, 31 Ianuarii 1879; Charcovia
Obitus: 7 Maii 1925; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Polonia

Boris Victoris filius Savinkov (Russice Борис Викторович Савинков, tr. Boris Viktorovič Savinkov; Charcoviae natus die 19 [31] Ianuarii 1879), Moscuae mortuus die 7 Maii 1925) fuit rerum novarum cupidus tromocrates atque scriptor Russicus, unus e ducibus factionis socialistarum-revolutionariorum Russicae. In Imperio Russico ut revolutionarius tromocratiae utens nonnunquam carceribus et exsiliis affectus, post annum 1911 in demigratione colebat, et post res novas Februarias Russicas mense Aprili 1917 in Russiam revenit, ubi cum Alexandro Kerenskij (socio eiusdem factionis) collaboravit. Res novas Octobres Russicas damnans, in bello civili Russico cum copiis "Alborum" contra bolsevicos pugnabat, postquam denuo Russiam liquit. Initio mensis Augusti anni 1924 in Unionem Sovieticam venit, paulo post ibi incarceratus, et nonnullas menses post in carcere mortem sibi conscivit (aut, opinione alia, caesus est).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Savinkov spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия •