Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Bockhorn

E Vicipaedia
Wikidata Bockhorn
Res apud Vicidata repertae:
Bockhorn: insigne
Bockhorn: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°24′0″N 8°1′0″E
Numerus incolarum: 9 019
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Frisicus

Geographia

Superficies: 77.15 chiliometrum quadratum, 77.27 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Zetel, Varel, Westerstede

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vértessomló

Tabula aut despectus

Bockhorn: situs
Bockhorn: situs
Domus mercatoris Hemken anno 1754 in vico Bockhorn aedificata

Bockhorn est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Frisici. Ad Bockhorn et vici Adelheidsgroden, Blauhand, Bockhornerfeld, Bredehorn, Ellenserdammersiel, Goehlriehenfeld, Grabstede, Jührdenerfeld, Kranenkamp, Moorwinkelsdamm, Osterforde, Petersgroden atque Steinhausen pertinent.

Bockhorn vicus anno 1220 primo in actis descriptum est. Anno 1428 comes Oldenburgensis hunc agrum accepit. Annis a 1667 ad 1773 haec regio pars Daniae fuit. Annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Bockhorn a Ducibus Magnis Oldenburgensibus rectum est. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 Bockhorn pars novi Circuli Frisici et cum communibus Zetel et Neuenburg ad commune "Wehde Frisicam" coniunctum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1948 Bockhorn iterum commune proprium factum est. Annis a 1977 ad usque 1980 Bockhorn ad Circulum Paludosoterrensem pertinuit, cum circulus Frisicus hoc tempore dissolutus erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bockhorn spectant.