Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Andreas Gide

E Vicipaedia
Wikidata Andreas Gide
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Gide: imago
Andreas Gide: imago
Andreas Gide: subscriptio
Andreas Gide: subscriptio
Nativitas: 22 Novembris 1869; Lutetia
Obitus: 19 Februarii 1951; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: André Paul Guillaume Gide

Familia

Genitores: Paul Gide; Juliette Gide
Coniunx: Madeleine Gide
Proles: Catherine Gide

Memoria

Sepultura: Q98382676
Gide ab Henrico Bataille pictus

Andreas vulgo André Gide fuit scriptor Francicus Lutetiae natus die 22 Novembris anno 1869, ibidem mortuus die 19 Februarii 1951. Mente homosexualis erat - tempore suo confessio adhuc inaudita! - et in Africa colonialismum condamnavit; communismum admisit ante peregrinationem ad Unionem Sovieticam. Definitionem suimetpisius, libertatem atque hominis dignitatem alti aestimabat.

Anno 1947 praemium Nobelianum litterarum accepit. Opera eius anno 1952 in indice librorum prohibitorum deposita sunt.

Scriptores maioris momenti in Congressu altero internationali culturae defendendae

Filius Pauli Gide, universitarii professoris Parisiensis in iurisprudentia et nepos oeconomi Caroli Gide in Normannia pueritiam egit. Natus est in familia piissima protestantica et in Schola Alsactiensi et Lycaeo Henrici IV studebat. Primus liber Les Cahiers d’André Walter (1891) de idealismo romantico et religioso iuvenis cuiusdam infelicis agitur: ob insaniam saepe solus fuit in adulescentia scribere coeperat. Symbolismum amplexus mox visiones proprias ostendebat - etiam quoad genus scribendi. Anno 1895 post mortem matris (pater iam annis XI ante mortuus erat) consobrinam Magdalenam Rondeaux in matrimonium numquam consummatum duxit.

Anno 1891 carmina prima edidit, Les Cahiers d'André Walter. Blasius Pascalis et Fridericus Nietzsche eum valde moverunt. Annis inter 1893 et 1894 itinera fecit in Africa Septentrionali. Amicitiam contraxit cum Anschario Wilde in Algeria et in cursu temporis homophylophiliam sensit. Anno 1896 demarchus factus est in oppido La Roque-Baignard. Anno 1897 vulgavit Les nourritures terrestres (ubi hedonismus purus praedicatur), anno 1896 Le Prométhée mal enchaîné et anno 1900 Lettres à Angèle,. Morum omnium abrectatio eum similem Gabrieli D'Annunzio fecit. In mythistoria Les Caves du Vatican (1914), qui pro clericorum criticam reprobata erat, facultatem autonomiae perfectae proponit. Narratiuncula La Symphonie pastorale (1919) amorem et responsabilitatem disputat; fabula Romanensis Les faux-monnayeurs (1925), ubi auctor ipse partes agit, mundum veritatis adulteratae in tabulatis argumentariis et philosophicis delineat et hiatum inter facta et theoriam idealem patefacit.

Anno 1908 pro periodico litterario La Nouvelle Revue Française operam navabat. Primo bello panscosmico terminato fama eius valde crescebat. Annis 1920 inspirationem apud Gide invenerunt e.g. Albertus Camus, Ludovicus Cernuda et Ioannes Paulus Sartre. Anno autem 1923 librum quendam Theodori Dostoevskij edendum curavit. Cum anno 1924 homosexualitatem in opere Corydon defenderet, critica praevalebat; Andreae ipsi opus citatum optimum habitum est. Anno 1923 filia Catharina nata est, quae nata Elisabethae van Rysselberghe. Uxor legitima Magdalena autem anno 1938 naturae concessit. Statim matrimonii sui numquam perpetrati argumentum in libro Et nunc manet in te (1951) sumpsit. Ex anno 1925 de condicionibus scelestorum emendandibus cogitabat et anno post autobiographia Si le Grain ne Meurt prelo mandata est. Etiam dramata in versibus pepigit - Le Roi Candaule (1901) et Saül (1902) et opera duo Shakesperii (Antony and Cleopatra, Hamlet) Francogallice convertit; Gulielmi Blake ous Marriage of Heaven and Hell quoque interpretatus est. Gualterius Whitman etiam in interpretatione Andreae Gide notus factus est. Quando diarium sriptoris annorum inter 1939 et 1951 quattuor in tomis editum est, ubique terrarum grate perlectum est.

Gide et politica

[recensere | fontem recensere]

A mense Iulio 1926 usque mensem Maium 1927 cum amasio Marco Allégret colonias Francicas in Africa visitavit: terrae visae fuerunt Res publica Congensis, Res publica Africae Mediae, Tzadia et Cammarunia. Peregrinationes suas foliis narravit (Voyage au Congo, 1927, et Le Retour du Tchad, 1928) politicam Francicam externam criticans et reformationes oeconomicas, quae et Europaeis et Africanis prodessent, proponens. Abusus operariorum in Africa servituti comparavit. Annis 1930 tempus breve communismo favens Unione Sovietica visitata ilico talem amentiam longe a se proiecit. Communismi reprehensio et editio libri Du retour de l'URSS sodales amicos terruit. Anno 1933 cooperationes fecit cum Inguaro Stravinskij in ballatione Perséphone. Secundo bello mundano saeviente Africam recoluit (anno 1942) unde non ante 1945 reditum est. Anno 1947 praemio Nobeliano honoratus est - tamen, anno 1952 libri eius ab Ecclesia Indice librorum prohibitorum positi sunt.[1] Saepe in fabulis Milesiis agitur de moralitate ancipiti, quae vitam eius implebat.[2]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Les nourritures terrestres, Mercure de France, 1897.
  • Le Prométhée mal enchaîné, Mercure de France, 1899.
  • L'Immoraliste, Mercure de France, 1902.
  • La Porte étroite, Mercure de France, 1909.
  • Les Caves du Vatican, NRF, 1914.
  • La Symphonie pastorale, NRF, 1919.
  • Dostoievsky, NRF, 1923.
  • Corydon, NRF, 1924.
  • Les Faux-monnayeurs, NRF, 1925.
  • Si le grain ne meurt,[3] NRF, 1926.
  1. Elenchus librorum prohibitorum annis inter 15S7 et 1966
  2. Moeller, Charles: El silencio de Dios: Camus, Gide, A. Huxley, Simone Weil, Graham Greene, Julien Green, Bernanos, Editorial Gredos. ISBN 978-84-249-3339-5.
  3. Autobiographia, qua amorem homosexualem Anscharii Wilde patefecit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ernst Robert Curtius: "André Gide". In: Französischer Geist im zwanzigsten Jahrhundert. Francke-Verlag, Bernae 1952, p. 40–72.[1]
  • Justin O’Brien: Portrait of André Gide. A critical biography. Octagon, Neoeboraci 1977 ISBN 0-374-96139-5
  • Ilja Ehrenburg: Menschen – Jahre – Leben (memoriae), Monaci 1962/1965, tomus 2: 1923–1941 ISBN 3-463-00512-3 p. 363–368 Vita
  • Ruth Landshoff-Yorck: Klatsch, Ruhm und kleine Feuer. Biographische Impressionen. Kiepenheuer & Witsch, Agrippinae 1963
  • Frank Lestringant: André Gide l’inquiéteur. Flammarion, Lutetiae 2011 ISBN 978-2-08-068735-7
  • Klaus Mann: André Gide und die Krise des modernen Denkens. Steinberg, Turici 1948
  • Claude Martin: André Gide. Rowohlt, Reinbek 1963
  • Maria van Rysselberghe: Das Tagebuch der kleinen Dame. Auf den Spuren von André Gide. 2 Bände. Nymphenburger Verlag, Monaci 1984
  • Alan Sheridan: André Gide, a life in the present. Harvard University Press, Cantabrigiae 1999 ISBN 0-674-03527-5
  • Raimund Theis: André Gide. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1974 ISBN 3-534-06178-0

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Gide spectant.


  1. Cf. recensionem apud: Georgii de Stackelberg, 2008