Chivu Stoica
Chivu Stoica (natus die 8 Augusti 1908 in vico Smeeni in (Buzău circulo), mortuus die 18 Februarii 1975 Bucarestae) vir publicus Communista Dacoromanicus erat.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]12 annos natus Stoica tirocinium ferroviariarum opificis coepit et e patria in urbem Bucarestam venit. Ibi anno 1931 ad Factionem Communisticam Dacoromanicam accessit et operistitium fabricae ferroviariae rexit. Quadecausa anno 1934 ad carcerem quindecim annorum damnatus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Postquam Communistae Romaniae anno 1946/1947 rerum potiti sunt, Stoica celeriter provectus est: Annis 1945 - 1975 inter regentes factionis Communisticae, a die 21 Octobris 1955 ad usque 21 Martii 1961 primus minister Romaniae fuit. A 24 Martii 1965 ad usque 9 Decembris 1967 praeses consilii rei publicae atque caput Romaniae erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||