Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Chiliogramma

E Vicipaedia
Imago exemplaris Lutetiae conservati. Non est photogramma sed imago computatro facta, quod nemo chiliogramma publicum videre nec tangere potest.
Systema internationale unitatum post definitionem anno 2019 effectam: chiliogramma nunc secundo, celeritate lucis, et constante Planckiano fingitur; praeterea, ampere chiliogrammate non iam nititur.
Chiliogramma antiquum.

Chiliogramma[1][2][3][4] (-tis vel -tos, n.)[2][4] sive kilogramma[2][5] (-atis, n. vel -ae, f.)[2] est mensura massae in systemate metrico (rite in systemate internationali unitatum), una ex septem principalibus physicae mensuris. Eius abbreviatio est chg (seu kg, secundum normas internationales). Late per mundum in scientia, arte ingeniaria, et commercio adhibetur, vulgo in sermone quotidiano chilio et kilo appellata.

Unum chiliogramma (1 chg) primum anno 1795 fuit massa unius litri aquae apud temperaturam quattuor graduum Celsii.[6] Haec definitio verbis simplex sed usu difficilis erat. Secundum autem recentissimas huius unitatis definitiones, haec cognatio est vera usque ad triginta partes per millionem. Anno 1799, "chiliogramma archivorum" (ut dicitur), ex platino funditum, norma massae factum est. Anno 1889, cylindrus temperationis platini et iridii, prototypus internationalis chiliogrammatis, norma unitatis massae in omne systemate metrico factum est, et sic mansit usque ad annum 2019. Chiliogramma erat ultima ex unitatum systematis internationalis quae per rem corporeum definiebatur.

Historia hodierna

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1889 1 chg erat, per definitionem, massa quae continetur in exemplari prisco apud Officinam Internationale in Pondera et Mensuras Lutetiae sito. Exemplar metallis platino (90%) atque iridio (10%) factum est. In forma cylindri 39 mm alti, cum radio 19.5 mm fusum est.

Definitio chiliogrammatis rite die 20 Maii 2019 mutabitur. Quod non iam est subiecta? de? exemplaro? prisco, sed de constante Planckiano (), de celeritate luminis () et de definitione secundi, i.e. cyclis radiationis electronum quae inter status fundamentalis atomi Cs 133 moventur ():

Nexus interni

  1. Kraus, L. A. (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Gotingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Schlickum, O. (1879), Lateinisch-deutsches Special-Wörterbuch der pharmazeutischen Wissenschaften (Lipsiae: Ernst Günther’s Verlag).
  3. Gabler, E., & T. C. Winkler (1881), Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen, ed. secunda (Lugduni Batvaorum: A. W. Sijthoff).
  4. 4.0 4.1 Foster, F. D. (1891-1893), An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages (Novi Eboraci: D. Appleton and Company).
  5. Maxwell, T., ed. (1890), Terminologia medica polyglotta (Londinii: J. & A. Churchill / Lutetiae: G. Mason / Philadelphiae: P. Blakiston, Son & Co.
  6. Chiliogramma fuit etiam 1000 grammatum; vice versa, gramma est millensima chiliogrammatis pars.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad chiliogramma spectant.

Formula:External media

Unitates Systematis Internationalis: series paginarum brevium

Unitates axiomaticae:
Amperium  • Candela  • Chiliogramma  • Kelvin  • Metrum  • Moles  • Secundum

Unitates derivatae:
Becquerel  • Celsii Gradus  • Coulomb  • Farad  • Gray  • Henry  • Hertz  • Joulium  • Katal  • Lumen  • Lux  • Newton  • Ohmium  • Pascalis  • Radians  • Siemens  • Sievert  • Steradian  • Tesla  • Vattium  • Voltium  • Weber