Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Captivitas Babylonica

E Vicipaedia
Toreuma Captivitatis Babylonicae cum Porta Ištar (una ex tribus Babyloniae portis), Etemenanki (templum septem tabulatis editum, quod Marduk, supremo Babyloniorum deo dedidactum erat) et Hierosolyma ardentia (toreuma in Turri David expositum est).
Sedes Iudaeorum in Babylonia (pars rava) secundum tabulas al-Yahudu (saec. 6./5. a.C.n.).

Captivitas Babylonica[1] sive Exilium Babylonicum[2] (Hebraice: גלות בבל) aetatem historiae Israelis denotat, quae anno 597 a.C.n., cum Hierosolyma a rege Babylonico Nabuchodonosor II expugnata et Regnum Iudae oppressum est, incipit, et usque ad annum 539 a.C.n., quo Babylon a Cyro II rege Persarum capta est, durat.

Ab anno 597 a.C.n. incipiente gravis pars hominum, qui in Iudaea habitaverant, imprimis nobiles, ut erat usus Babyloniorum expugnatione perfecta, in Babyloniam abducta et ibi in domicilibus stabilibus collocata est. Secundum librum Ieremiae usque ad annum 582 a.C.n. tribus abductionibus exactis 4600 hominum patriam relinquere coacti sunt.[3] Alii extra Biblia fontes desunt. Post annum 597 a.C.n. quidem nomina Hebraeorum nobilium in litteris Babylonicis apparent.[4].

Religio et vita Iudaeorum in exsilio

[recensere | fontem recensere]

Patria amissa ac spe dei salvatoris erepta periculum erat, ne Iudaei abducti cum multitudine hominum, qui alios deos adoraverunt, commiscerentur. Theologi eorum propria ac praecipua religionis Iudaicae praedicabant cultumque unius dei biblici (JHVH) postulabant. Cum non esset templum, tum primum synagogae constitutae esse videntur. Studium Thora et scientia litterarum religiosarum maximi momenti erant. Theologi scientiae biblicae historico-criticae, quae dicitur, magnam Veteris Testamenti partem in Captivitate Babylonica exstitisse arbitrantur (vide etiam Thora et Opus Deuteronomicum). Prophetae exsilium poenam populi pro peccatis esse proposuerunt; nequaquam deum nimis infirmum fuisse, ut templum, regem regnumque tueretur, sed ira peccatorum incensum calamitatem populi passum esse.

Luctus desideriumque patriae licet initio magnum fuisset, ut Psalmus 137 testificatur (137,1: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.), tamen Iudaei in colonias abducti libere domus aedificare, agros colere, mercaturas facere, etiam servos tenere potuerunt. Administratio in manibus Iudaeorum erat. Quamvis totus populus Babyloniae interdum in breve ad servitium cogeretur, tamen de separato Iudaeorum servitio nihil notum est. Iudaeis traditiones et colere et relinquere licuit. In litteris nomina Iudaica inveniuntur, qui demonstrant eos in aula regia et exercitu Nabuchodonosoris II ad dignitatem productos esse. Secundum Prophetiam Danielis Daniel, Sedrac, Misac et Abdenago ad rem publicam accesserunt.

Postquam Cyrus II anno 539 a.C.n. imperium Babylonicum vicit, hominibus olim abductis ut in patriam trans Tigrim redirent concessit. Edictum Cyri neque nomina populorum neque invitationem ad templum reficiendum continet. Anno 517 a.C.n. templum aedificari coeptum, mense Martii anni 515 a.C.n. confectum est.[5]. Secundum Flavium Iosephum fundamenta templi anno 538 a.C.n. posita, templum anno 521 a.C.n. consecratum esse.[6]

Contra Liber Esdrae edictum Cyri invitationem ad templum restituendum interpretatur; opus a redeuntibus una cum omnibus habitatoribus terrae perficiendum esset. (Esdr 1,1-10: In anno primo Cyri regis Persarum ( ... ) suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem).

Quod autem redeuntes habitatores terrae, quos non iam in Iudaeorum numero habuerunt, ab opere prohibuerunt, ii diu multisque modis obsistebant, quo minus templum aedificaretur (Esdr 4,3-4: Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum . Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando).

Pars Iudaeorum in Babylonia remansit. Disputationes theologorum ibi degentium fundamenta Talmud saeculo sexto conscripti facta sunt.

Nexus interni

  1. Steier, Sylvester (1594). Historia genealogiae domini nostri Iesu Christi (Francofurti), p. 147.
  2. Kortleitner, Franz Xaver (1910). De Hebraeorum ante exilium Babylonicum monotheismo (Aeni Ponte).
  3. Ier 52,28–30.
  4. Oswald, Wolfgang / Tilly, Michael (2016). Geschichte Israels. Von den Anfängen bis zum 3. Jahrhundert n. Chr. (Geschichte Kompakt, WBG: Darmstadt), p. 62-75.(ISBN 978-3-534-26805-4)
  5. Knauf, E.A. (1994). Die Umwelt des Alten Testaments, pp. 157–163.
  6. 1, 154.
  7. Apc 17, 3-6: Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius; et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu.
  8. Biguzzi, Giancarlo (2006). Is the Babylon of Revelation Rome or Jerusalem?, in: Biblica 87, 2006, p. 372–386.

Nexus exerni

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Captivitatem Babylonicam spectant.
  • Wagner, Thomas (2006 ss.): Exil/Exilszeit. In: Bauks, Michaela / Koenen, Klaus / Alkier, Stefan (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.