Calligraphia
Calligraphia (Graece καλός pulcher + γράφειν scribere) est ars pulchre scribendi. Artifices sunt in orbe omni terrarum, e.g. monachi aetatis mediae Europaei scripturas sacras scribentes et artifices in Asia.
Calligraphia adhibetur in inscriptionibus lapidibus vel metallo insculptis, cuius examinatio et interpretatio et studium epigraphia vocantur.[1][2][3][4]
Calligraphia adhibetur in textibus super chartam pergamenam aut papyrum aut chartam bombycinam scriptis; cuius examinatio et interpretatio et studium palaeographia vocantur.
Calligraphia Iaponica
[recensere | fontem recensere]Calligraphiam vel chirographum speciosum nitente gestibus continuis liberi Iaponici per annos multos discunt et hic partes institutionis vulgaris sunt, nam notae distinguendi Iaponorum notiones significant, imaginibus se gerunt et liberi partes motus manualis notae primae in memoria et musculis suis quoque constituunt.
Calligraphia Persica
[recensere | fontem recensere]Calligraphia Persica est calligraphia rationis scripturae Persicae cuius origo abecedarium Arabicum est. Historia calligraphiae Persicae ex aetate, quae ante Islamismum erat, initium ducit. In aetate Zoroastrianismi litteris speciosis scribebant.
Nexus interni
- Ars oculorum
- Calligraphia Arabica
- Calligraphia Georgiana
- Litterae fractae
- Manuscriptum
- Mira calligraphiae monumenta
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pott, G. (2006). Kalligrafie: Intensiv Training [Calligraphy: Intensive Training]. Verlag Hermann Schmidt. ISBN 9783874397001.
- ↑ Pott, G. (2005). Kalligrafie: Erste Hilfe und Schrift-Training mit Muster-Alphabeten. Verlag Hermann Schmidt. ISBN 9783874396752.
- ↑ Zapf, H. (2007). Alphabet Stories: A Chronicle of technical developments. Rochester, New York: Cary Graphic Arts Press. ISBN 9781933360225
- ↑ Zapf, H. (2006). The world of Alphabets: A kaleidoscope of drawings and letterforms CD-ROM.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Mediavilla, Claude (2006). Histoire de la calligraphie française. Paris: Michel. ISBN 978-2226172839
Nexus Externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad calligraphiam spectant. |