Calidoscopium
Appearance
Calidoscopium[1] (e Graeca voce καλειδοσκοπέω 'pulchras imagines perspicere') est tubus in quo specula continentur tria repercutentibus lateribus intus aspicientibus, quae prisma opticae formant cuius bases triangula duo aequilatera et parallela sunt. Tubi in extremo duae sunt lamminae translucidae et in medio earum aliquot res, diversarum formarum colorumque, quarum imagines symmetrice multiplicatae videntur cum oculus opposito extremo collocatur, et si tubus rotatur imagines rotant et mutantur pulcherrimum spectaculum offerentes.
Calidoscopium, quod a Graecis notum iam erat antiquitate, resurrexit anno 1816 inventum a David Brewster, physico Scoto.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici caleidoscopio apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 169. ISBN 9789509771345 [PDF]; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H.R.d'Allemagne, Histoire des jouets, Paris, Hachette p. 284-287 (Francogallice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Brewster Kaleidoscope Society, societas calidoscopiis foventium (Anglice)