Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Caerimonia coffei

E Vicipaedia

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Erythraea femina coffeum fervidum in finiali ex iebena infundit.

Caerimonia coffei (Amharice ቡና ማፍላት) est modus rite faciendi bibendique coffei, una ex latissime agnitis Arabicae, Erythraeae, Aethiopicaeque culturarum faciebus. Coffeum offertur cum amici visitarentur, per dies festos aut velut quotidianus cibus principalis. Si coffeum urbane repediatur, tunc probabiliter thea apponetur.

Coffeum primum torrefaciendis viridibus bacis super gugino? in prunis foculi fabricatur. Cum coffeae bacae torrefactae essent, cuique participi opportunitas probandi aromatici fumi datur. Postea, bacae in pilo ligneo usitate conficiuntur.

Coffei faex tunc in speciali seria, iebena nuncupata, conlocatur, ubi decoquitur. Iebena, generatim fictilis, sphaericam pelvem, collum, epistomium, et ansam, ubi collum cum pelvi conectit, habet. Cum coffeum trans collum bullit, intra aliud excipulum effunditur ut frigescat et dein denuo in iebena conlocatur.

Ad apponendum iebenae coffeum, equinarum crinium colum in iebenae epistomio conlocatur ut coffeum exire impediat.

Convivator coffeum omnibus participibus apponit, movenda iebena inclinata super disco cum parvis poculis sine ansis (nuncupatis finialibus), continue, dum quodque poculum sive finial plenum sit. Primus coffei circuitus avel (Anglice awel), secundus calei (Anglice kale'i) et tertius bereca 'benedici' nominatur. Caerimonia coffei etiam traditionalis incensi, talis turis aut gummis arabicae, cremationem includere potest.