78 (numerus)
Appearance
78, numeris Romanis LXXVIII litterisque septuaginta octo sive duodeoctoginta scriptus, est numerus naturalis post 77 et ante 79. Numerus ordinalis congruens septuage(n)simus octavus, numerus distributivus septuageni octeni, adverbium numerale septuagies octies est. Eius divisores sunt 1, 2, 3, 6, 13, 26, 39, et 78 ipse.
In mathematica
[recensere | fontem recensere]78 est:
- dimensio gregis Lieani simplicis exceptionalis E6 et nonnullarum rerum cognatarum
- numerus sphenicus, cui sunt tres factores primi et distincti[1]
- numerus abundans, cui summa aliquot est 90
- numerus semiperfectus, ut multiplex numeri perfecti
- duodecimus numerus triangularis
- numerus palindromicus in basibus 5 (3035), 7 (1417), 12 (6612), 25 (3325), et 38 (2238)
- numerus Harshadianus in basibus 3, 4, 5, 6, 7, 13, et 14
- numerus Erdős–Woodsianus
Numeri 77 et 78 una sunt par Ruth–Aaronianum.
In scientia
[recensere | fontem recensere]In aliis campis
[recensere | fontem recensere]78 etiam est:
- Quod ad phonodiscos pertinet, 78 significat discos qui ad 78 revolutiones per minutam versandas sunt. Confer genera LP, 33+1⁄3, et 45 revolutiones per minutam, quia una sunt 33 + 45 = 78.
- Usitata cartularum lusoriarum tarotianarum copia, quae viginti unas chartulas effectivas, Stultum, et 56 chartulas sequentes continet
- Regula numerorum 78 est ratio faenorum quotannis computandorum
- Numerus a Martino Truex Minore et Furniture Row Racing ad certamina autocinetorum Monster Energy NASCAR Cup Series anni 2017 et Coca-Cola 600 anni 2016 vincendos adhibitus. Eadem manus et Regan Smith raedarius certamen Bojangles’ Southern 500 anni 2011 praeterea vincerunt, numero 78 utentibus. B.J. McLeod possessor et raedarius pro Live Fast Motorsports hoc numero nunc utitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sloane's A007304 : Sphenic numbers. . The On-Line Encyclopedia of Integer Sequences (OEIS Foundation)