Olympia aestiva 2016
Urbs | Urbs Fluminensis (Brasilia) |
---|---|
Numerus nationum | |
Numerus athletarum | |
Eventa | 306 in 28 lusibus vel artibus athleticis |
Caerimonia initialis | 5 Augusti 2016 |
Caerimonia finalis | 21 Augusti 2016 |
Inaugurator | |
Stadium | Estádio do Maracanã |
Olympia aestiva 2016, ludi XXXI Olympiorum in Brasiliae urbe Fluminensi habita sunt. Prima olympia erant in America Australi et tertia in hemisphaerio australi. Olympiis etiam harpasto certatum est, atque pilamalleo, quo in olympicis non lusum est post ludos anni 1904. Omnino 206 nationes participaverunt, quantum nationum numquam antea Olympiis infuerunt.[1] Et homines transsexuales ius ludum participandi admissit sine chirurgia sexuali.
Artes athleticae quibus certatum est
[recensere | fontem recensere]- Ars gladii
- Ars gymnica[2]
- Ars sagittandi[2]
- Ars sclopetandi[2]
- Birotatio
- Canistriludium
- Folliludium aquatile
- Follis volatilis
- Harpastum
- Hippice[3]
- Hocceium terrestre[4]
- Iudo
- Immersio[3]
- Ludus gymnicus campestris
- Ludus pilae pennatae
- Manufollium
- Natatio[3]
- Natatio synchronizata
- Palaestrica
- Pedifollium
- Pilamalleus
- Piraguismus
- Pugilatio
- Quinquertium
- Sublatio ponderis[2]
- Taequondo
- Teniludium
- Teniludium mensale
- Triathlon[4]
- Remigium
- Velificationis certamen[3]
Arenae
[recensere | fontem recensere]Arenae in Urbis Rivi Ianuarii regiones locatae, quae sunt Copacabanae et Maracaniae et Barrae et Deodori. Caerimoniae sollemnes et inaugurationis et dimissionis diebus 5 Augusti et 21 Augusti 2016 in arena Maracaniae, cui 78 600 sedes insunt, celebrabantur. Certamina athleticarum levium in arena olympica João Havelange circiter 60 000 sedum continente facta sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Grex exsulium entra? patria et nationes non socii Nationum Unitarum includent?.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki 2002).
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
- ↑ 4.0 4.1 Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006
| ||||