Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Palatium Regium (Lutetia)

E Vicipaedia
Pergolae Palatii Regii

Palatium Regium (Francogallice: Palais royal) Lutetiae ab Iacobo Lemercier annis inter 1629 et 1936 Richelaeo cardinali erectum est. Ex anno 1643 Anna, vidua Ludovici XIII, cum filiis Ludovico et Philippo ibi habitavit. Denique Philippus Aurelianensis solus cum Elisabeth Carlotta uxore inerat.

Inde semper in manibus Aurelianensium fuisse videtur. Ludovicus Philippus II Iosephus annis inter 1781 et 1786 viridaria aedificiis circumdari iussit, quae ad hortos patefierent. Pergolae ipsae negotiatoribus atque cauponiariis (velut Fratribus Véry) mutuae datae sunt. Rebus novis ineuntibus ibi conventus seditiosorum multi facti sunt. Anno 1848 autem interiorum prorsus nihil restabat et mense Maio 1871 ala meridiana igni consumpta est. Quae pars autem reconstructa est.

In palatio eo multa officia temporibus recentioribus erant atque sunt, e.g. sedes Consilii publici, Officium calculorum recognoscendorum, Praesidium artium, Ministerium culturae, Theatrum Francicum[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Regium spectant.
  1. Musarum templum Théâtre du Palais Royal quod dicitur anno 1783 constructum comoediis indulgens haud procul est: tamen agebatur de alia re.