Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Lindon

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Redactio 15:08, 28 Iulii 2016 a conlatore AMahoney bot (disputatio | conlationes) facta (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Vide etiam paginam fere homonymam: Lindum.
Depictio Montium Caeruleorum et sinus Lhûn in Lindone.

Lindon (-onis, n) est regio in ficto Lengendario Tolkeniensi, pars extrema occidentalis Terrae Mediae atque regnum Alforum. Nomen in lingua Sindarin Lindonis est "Terra carminum", quia incolae Laiquendi seu Alfi Virides erant praeclari cantores. Regnum ab Lhûn sinu dimidiatur, et pars septentrionalis Forlindon et meridionalis Harlindon vocantur.

Lindon fuit in Prima Aetate regio in pago Ossiriand, sed post Bellum Irae et submersionem Belegaeris fuit unica pars huius territorii quae mansit supra aquas. Fuit praesidium Alborum, Gil-Galad duce, contra hostes Sauronis. Dum Noldor alfi in Forlindo incolebant, Sindar alfi cum Laiquendi in Harlindone incolebant. Celeborn atque Galadriel in Lindone vixerunt annos multos.

In Lindone aderant Portus Pulli, seu Mithlond nomine Sindarin, et erant etiam duae urbes seu portus: Harlond et Forlond.

Nexus interni