Olaus I Turgonis filius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Olaus I Turgonis filius[1] (Nordice antique Óláfr Tryggvason), etiam Krakaben (Latine Os cornicis) dictus, circa annum 963 natus et anno 1000 mortuus, fuit rex Norvegiae ab anno 995 usque ad mortem.
E domo Harfagerorum, Turgonis Olai filii filius et Haraldi Pulchricomi pronepos, ab Estis piratis nuper natus cum matre raptus est, ubi ut servi sex annos vixerunt; postea Novogardiae et Kioviae apud Vladimirum Magnum educabatur et miles eius erat; necnon Poloniam et Hiberniam visitavit. Cum patriam revertisset, rex Norvegiae a Danis liberatae factus est. Religionem Christianam in patria propagavit (sed divinationem de avibus amabat, unde cognomen accepit).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Symbolæ ad historiam antiquiorem rerum Norvegicarum, Christianiae 1850, pp. 13, 26, 57. Necnon
— Truc(h)onis filius (Monumenta Germaniae historica, vol. XXIX, 1892, p. 632);
— Tryg(g)vae filius (Ioannis Rudolphi Schröter(de) De Ragnario Lodbrokio, Rostochii 1820, p. 35);
— Tryggvin(i)us (Ioannis Petri Anchersen Commentatio.. de hospitibus Norvegiae veteris..., Hafniae 1752, p. 43; Arii Thorgilsis filii Schedae, seu libellus de Islandia, Hauniae 1733, p. 47)
— Tryggvides (Historiæ Hakonis Hakonidae, pars ultima... Historia brevior Olavi Tryggvidae, Hafniae 1841).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |