Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Logica nostrorum petitioni sociorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Logica nostrorum petitioni sociorum
saeculo XII

editio: Victor Cousin 1849
fons: utoronto.ca
  PETRI ABELARDI

LOGICA NOSTRORUM PETITIONI SOCIORUM


[ LNPS 1.00 ]

INCIPIUNT GLOSSULAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PORPHYRIUM

[1] /505/ Nostrorum petitioni sociorum satisfacientes scribendae logicae laborem suscepimus et quae de logica didicimus uotis eorum exponimus. A Porphyrio genus sumamus. Quinque igitur arbitror esse quibus proprietates logicae diligenter aperiuntur, genus scilicet eius ac proprietatem sui, partes ipsius necnon ortum et originem eius.

[2] Sed quia de genere logicae tractandum est prius ad maiorem ipsius logicae et generis eius, scilicet philosophiae, declarationem de scientia quae utriusque genus est diuisio perutilis facienda est.

[3] Scientia alia enim agendi, alia discernendi -- hoc est alia in rerum compositione, alia in rerum compositarum discretione consistens.

[4] Multi enim sunt docti in agendo non perspicaces in discernendo, quia multi uim medicaminum experti solo usu bene mederi sciunt, nec tamen physicam in causis naturaliter bene cognoscunt. Sciunt enim quae herbae quas infirmitates curare ualeant quia idem experimentis didicerunt. Quare autem herbae hoc efficere ualeant rationem non deliberant, sed <h>erbarum potentias uel infirmitatum naturas

ractica quidem exercitati non theorica illustrati. Sed et bestiae et caetera irrationabilia animalia multa bene agunt sed naturas causasque ignorant. Ut canis la<m>bendo uulneribus optime medetur. Apes quoque mira subtilitate operibus mella componere natura instruxit, /506/ quod ingenium non potest humanum. [5] Multi autem econuerso discreti sunt qui operandi gratiam non habent, et qui alios docent discrete exercere ipsi non ualent. [6] Est enim scientia alia agendi, alia discernendi. Sola autem discernendi scientia philosophia dicitur. Philosophiam autem non quamlibet scientiam dicimus nec quoslibet philosophos scientes uocamus sed eos tantum qui subtilitate intelligentiae praeeminentes in his quae sciunt, diligentem habent discretionem. Discretus uero est ille qui causas occultas rerum comprehendere ac deliberare ualet. Occultas quippe causas dicimus ex quibus quae res eueniant, magis ratione quam experimentis sensuum inuestigandum est. Qui soli aeque stultis et discretis hominibus necnon et bestiis sunt communes. Unde Boethius philosophiam bene Super Topica Ciceronis in magnis et maximis rebus operam suam consummare dicit, in occultis causis ratione comprehendendis, de quibus illud Vergilii existimat: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. [7] Sub philosophia tres species contineri dicimus: physicam, ethicam, logicam. Physicam naturarum dicimus scientiam, id est de speculandis causis in rerum naturis. Ethicam uero magistram honestatis uocamus. Logicam uero idem dicimus quod dialecticam et indifferenter utroque nomine in designatione utimur eiusdem scientiae. [8] Est autem logica Tulli auctoritate diligens ratio disserendi, id est discretio argumentorum per quae disseritur (id est disputatur). Non enim est logica scientia utendi argumentis siue componendi ea sed discernendi et diiudicandi ueraciter de eis, quare scilicet haec ualeant, illa infirma sint. Nemo enim aliter /507/ logicam habet nisi uniuscuiusque argumenti uim diiudicare ualeat, cum scilicet is qui illud facit, uim ei exposuerat, quam uim componendo ipse intendit. Duae itaque sunt argumentorum scientiae, una componendi quam dicimus ratiocinatiuam, alia discernendi composita quam logicam appellamus. Illa quippe in usu argumentorum tantum consistit, quam quiuis puer facile sibi per exercitium comparat, ista uero in discretione ac diuisione diiudicatur causarum per quam scilicet assignare sufficimus, quare hoc argumentum sit idoneum ad conclusionem inferendam, id est ita adiunctum, ut per id conclusio sit recipienda, illud uero minime. Hanc autem magis ingenium quam exercitium ministrat. [9] Huius autem sunt duae species: una scientia inueniendi argumenta, altera diiudicandi eadem inuenta -- haec est in primorum argumentorum discretione, illa in secundorum discussione consistit. Scientiam namque inueniendi dicimus non quod per eam argumenta inueniantur, sed quia <causae ualetudinis eorum et inualetudinis> aliorum diiudicantur. [10] Unde ratio diiudicandi duas habet species: confirmationem argumentorum et reprehensionem. Nam sicut ualida confirmamus, ita inualida et sophistica reprehendimus. Ita tamen scientia discernendi duas habet partes, quas logice appellamus scientiam inueniendi argumenta et iudicandi, id est primorum argumentorum compositionem. Istae in compositione, illae in compositarum discretione consistunt. [11] Ad huiusmodi discretiones philosophi laborantes conati sunt ad certas regulas argumentationes reducere ne quis indiscretus in argumentationibus falsas pro ueris recipiat. Sicut enim ex similitudine rerum decipimur, ita et in complexionibus contingit. Sicut enim quam plurimos uideri pulchros contingit cum tamen faciat adornatio, ita et uersipelles sophistae falsarum complexionum fallacias polientes sophisticis argumentationibus nobis alludent; itaque id quod in natura rerum non inuenitur concedere compellunt cum saepe contraria in conclusionibus /508/ colligi uideantur hoc modo: Socrates est corpus Corpus autem nigrum Socrates igitur est niger Rursus: Socrates est corpus Corpus autem est album Quare Socrates est albus [12] In scribenda itaque logica hic ordo est necessarius: Cum logica sit discretio argumentorum, argumentationes uero ex propositionibus coniungantur, propositiones ex dictionibus, eum qui perfecte logicam scribit primum naturas simplicium sermonum, deinde compositorum necesse est inuestigare, et tandem in argumentationibus finem logicae consummare. Sed quoniam argumentationes quaedam sunt locales, quaedam uero complexionales. <Complexionales> quidem sunt <quae> ex ipsa complexione, id est ex ipsorum terminorum dispositione, firmitudinem contrahunt. Locales uero sunt quibus conuenienter potest assignari locus, id est euidentia conferri ex aliquo euentu rerum uel proprietate sermonis. [13] Necesse est autem eum qui plenarie doctrinam argumentationis tradere intendit duobus modis de simplicibus sermonibus tractare, tam uidelicet secundum significationem rerum quam intellectuum. Duobus modis namque sermonis firmitas argumentationis consistere dicitur. Aliquando enim ipsa sermonis uis iuxta intelligentiam ipsius commendationem et euidentiam argumentationis efficere potest, nulla rerum natura cooperante. Verbi gratia: Homo est animal; ergo non est chimaera uel homo cornutus Hic enim sola sermonis intelligentia necessaria est. Aliquando sola uis sermonis iuxta ipsarum rerum naturam atque euentum ad confirmationem sufficit, ita scilicet ut nulla ad hoc sit intelligentiae necessaria assignatio, ueluti si dicamus: Est coruus, ergo est niger Non enim hoc nomen 'coruus' ex ui proprie intelligentiae nigredinem in substantia denotat, cum teste Porphyrio possit subintelligi coruus sine nigredine. [14] Hunc igitur naturalem tractandi modum logicae Aristoteles insecutus est, scilicet ad doctrinam simplicium sermonum secundum significationem et rerum continentiam Praedicamenta perscripsit. In prima uero parte Perihermeneias earundem naturas secundum significationes intellectuum inuestigauit. In secunda autem parte naturas propositionum contrariarum et contradictoriarum ostendit quarum notitiam omnium ad argumentorum discretionem est necessaria, quod in /509/ Topicis exsequitur. Nam sicut ex dictionibus argumenta trahuntur, ita ex propositionibus conuenienter eliciuntur. In Prioribus uero Analyticis tractat conuersiones propositionum quae ualeant ad confirmationem earum per conuersionem. Omnia autem haec -- Topica, Categorica, Analytica Priora -- gratia Secundorum Analyticorum in quibus omnium argumentorum naturas diligenter inuestigauit scripta sunt. [15] Intentio autem Porphyrii est lectorem praecipue ad Praedicamenta Aristotelis instruere ut facilius ea quae <ibi> non diligenter tractantur queat intelligere. Quod facit tractando quinque -- genus scilicet, species et differentias, proprium et accidens -- quorum proprii praecipue cognitionem ad Praedicamenta utilem iudicauit. Quod autem ut diximus 'quinque' ad haec nomina (genus scilicet, species, differentia, proprium et accidens) potest referri. Namque horum significata diligenter aperit ne cum ad praedicamenta uentum fuerit quid in his nominibus intelligatur ignoretur. Tale autem nomina tractare ac si dicat eorum significationem aperire, siue agatur de illis siue de rebus ab ipsis significatis. [16] Materia sunt illa quinque nomina in quae sunt de quibus agit partim sunt nomina, partim sunt res. Materia enim alia ex qua fit, alia in qua fit. Materia ex qua fit, ut ferrum cultelli ex quo constat. <Materia> illa uero in qua fit, sicut ferrum fabri qui in ipsum agit. Et hoc in loco materia accipitur pro 'in qua fit' quia in illa quinque agit, ueluti Caesar est materia Lucani quia in ipsum agit. [17] Modus tractandi est talis: Horum quinque proprietatibus adsignatis in diuersis eorum tractatibus tandem ad maiorem eorum cognitionem ad communiones eorum simul et proprietates descendit, quoniam in istis duobus, scilicet in conuenientia rerum et differentia adsignanda, ultima rerum consistit doctrina. [18] Utilitas est, ut ipse docet, cum principaliter ad Praedicamenta dirigatur. Quadrifaria tamen spargitur, quod satis in glossulis diligenter aperitur. /510/ [19] Haec autem scientia pertinet tam ad scientiam inueniendi quam iudicandi. Nam enim dicit genus sine specie uel speciem sine genere subsistere non posse uel speciem ex differentiis constare, innuit necessaria argumenta conuenienter inueniri posse. Ubi dicit proprium posterius fieri in specie, innuit argumenta inter proprium et speciem non esse necessaria. Ubi dicit oportet esse subiectum ut ei aliquid accidat, innuit nulla argumenta inter subiecta et accidentia posse inueniri necessaria. Tradit etiam hoc loco scientiam iudicandi, quia per illas proprietates quas generis et speciei et differentiae adsignat possunt conuenienter argumenta quae fiunt inter genus et speciem et differentiam et econuerso confirmari. Principaliter tam ad inuentionem liber iste spectat, cum inuentio teste Tullio prior sit iudicio, quia prius necesse est argumenta inueniri quam inuenta iudicari uel confirmari. Sicut igitur Boethius super Topica Ciceronis scientiam diuidendi, definiendi, colligendi partes logicae uocat atque ad inuentionem applicat, cum ex diuisionibus et ex definitionibus argumenta ducantur, ita horum quinque notitiam ab inuentione non disiunctam innuit, quia ex his conuenienter eliciuntur. [20] His itaque praelibatis litterae insistamus. [ LNPS 1.01 ] CUM SIT NECESSARIUM ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQVE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILI HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE, COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI, ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS. [1] /510/ Scripturus de materia sua prohemium praemittit in quo et materiam assignat et utilitatem operis et modum scribendi introductorium promittit. [2] Sunt autem huius uocabuli necessarium tres consuetae significationes: pro ineuitabili scilicet ponitur, ut necesse est deum esse immortalem; modo pro utili, ut necesse est me ire ad forum; modo pro determinato, ut necesse est hominem mori quandoque. Duae quoque istarum significationum coartare uidentur quae harum conuenientius hic possit accipi. Nam et non minima necessitas haec praenosse ut ad alia perueniatur, cum sine illis sciri non possint, et aperta utilitas. Si quis tantum seriem literae diligenter attendat, necessarium tamen pro 'utile' iudicabit potius dici quam pro 'ineuitabile'. Cum enim suppositum ad quid sit necessarium, quasi ad aliud relationem attendens utilitatem significat; 'utile' enim ad aliquid spectat, 'ineuitabile' uero per se dicitur. [3] Sic construe: Tentabo breuiter aggredi ea quae dicta sunt ab antiquis, faciens tibi traditionem, id est tractatum, de speculatione /511/ istarum rerum, id est de consideratione istorum uniuersalium -- quae nomina rerum conuenienter appellauit quia ad hoc quod genus uel species oportet quod res subsistant de nominibus, quarum genus uel species ueraciter praedicari habeant. Traditionem dico compendiosam, id est breuem et utilem, quod statim exponit dicens: breuiter, scilicet nimia breuitas maximam obscuritatem inferre posset, iuxta illud Horatii: Cum breuis esse laboro obscurus fio. Unde ne lector deficeret ex breuitate siue confunderetur prolixitate, introductorium modum se seruare promittit in scribendo. [4] CUM SIT TAMEN ET UTILE ET NOSSE QUID SIT GENUS etc., id est cuius proprietatis sit genus, quia per 'quid' aliquando quaeritur de substantia, <ut> cum dico 'quid est homo'; aliquando de proprietate, ut cum dico 'quid est affirmatio' uel 'quid est negatio', 'quid enuntiatio'. [Doctrina est scientia per conceptionem comparata. Aristotelem, id est in libro Aristotelis.] Quippe hoc nomen 'genus' non substantiae, sed accidentis designatiuum est. Unde illud 'quid' magis secundum proprietatem, quam secundum substantiam accipimus. [5] ET AD EAM. Quattuor supponit in quibus utilitatem insinuat et quadrifariam ostendit ad hoc, scilicet ad praedicamenta, ad definitiones, ad diuisiones, demonstrationes, id est argumentationes quae proposita<m> quaestionem demonstrant. Quae, scilicet scientia praedicamentorum, est apud Aristotelem, id est in tractatu eius continetur. Nam liber quandoque per nomen auctoris designatur, ut Vergilius. Et ad definitionum assignationem, id est ad assignandas definitiones et componendas. Et ita haec quinque ad diuisiones et demonstrationes, scilicet argumentationes, utilia sunt. Qualiter autem notitia illorum quinque ad illa quattuor ualeat, diligenter superius ostensum est. [6] Quomodo introductorium modum seruet ostendit: ab arduis quaestionibus, et obscuritate implicatis abstinens, simpliciore mediocriter coniectans, uidelicet quaestiones quaesitas tractans, id est dubitabiles propositiones, quae multae sunt. Multae etenim propositiones tractantur in hoc opere quae dubiae remanent nisi Porphyrius eas a dubitatione absolueret. Et /512/ merito sic expositum est de quaesitis et non de quaerentibus, cum nullae quaerentes in hoc opere tractentur praeter has tres, quae non dicuntur simplices sed difficiles. Nec uacat quod dicit mediocriter; posset enim res in se facilis esse nec tamen lucide tractari. MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO. ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAUERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE. [7] De generibus et speciebus quaestiones enodare compellimur, quas <nec> ipse Porphyrius ausus est soluere, cum eas tamen tangendo ad earum inquisitionem accendat lectorem. Cum ista praedicta constet esse uniuersalia, ab uniuersalibus inchoandus est, definiendo scilicet quid proprie uniuersale, quid singulare (id est particulare siue indiuiduum), dicendum sit. Uniuersale aliter Aristoteles describere dicitur in Categoriis "quod de subiecto dicitur" uel in Perihermeneias "quod natum praedicari de pluribus". Similiter et indiuiduum cum in Categoriis, ut "quod non dicitur de subiecto", in Perihermeneias uero "quod non est aptum natum praedicari de pluribus, immo de uno solo". [8] Cum diuersi has diuersas definitiones ad diuersa applicent, alii uidelicet ad res, alii uero ad intellectus, alii ad sermones, tamen unusquisque tuetur se auctoritate iudice. [9] Quia quidem res uniuersales in pluribus locis reperitur quod sint, ut in eo loco ubi Aristoteles dicit: Quoniam hae rerum uniuersalia sunt... etc. Et rursus Boethius in Diuisionibus: Rerum aliae superiores... etc. Et non solummodo hic sed etiam cum dicimus speciem constare ex genere et differentia, utpote hominem, ipsam rem, ex animali et rationalitate, sicut statuam ipsam ex aere et figura. Et in Hypotheticis dicutur: Causa speciei genus est. Et sic ipsam rem quae est animal, in ipso homine tamquam materiam praeiacentem appellare uidetur. Cui et illud consonat quod Boethius ait in Diuisionibus: Genus in quasdam procreationes /513/ diuidi et multis speciebus nomina deesse. Et illud Aristotelis: Eorum quae de subiecto dicuntur, necesse est... etc. Et rursus: 'Omnis' non significat uniuersale. Et rursus: Caetera uero omnia aut de subiectis dicuntur substantiis aut cum subiectis eis sunt. Et iterum: Non existentibus primis substantiis impossibile est aliquid aliorum esse. Et illud Boethii: Quaecumque secundis substantiis fundantur, et in primis. Et illud quod ait Boethius: Generis diuisionem pertinere ad naturam et diuisionem aequi<uo>cationis ad hominum impositionem. Et rursus: Omne genus est aliquid eorum quae sunt species et quamlibet speciem esse suum proprium; genus et species idem esse quod genus. Sed: Non idem esse partem quod totum. Non solum ista, sed etiam plura alia testimonia occurrere uidentur, quae res uniuersales esse ostendant. [10] Sunt alii qui intellectus esse uniuersales astruere uidentur. Quibus illud Prisciani concordat, quod ait in Constructionibus: Quamuis quantum ad generales et speciales formas rerum quae in mente diuina constiterunt, antequam in corpora prodirent... etc. Et illud Boethii super Porphyrium ubi ait ipsam excogitationem genus esse siue speciem. Et haec quidem sententia Platoni imputatur, quod scilicet genera et species, huiusmodi conceptiones, *Nous*, id est diuinae menti, attribuit, ideo fortasse, quod formas exemplares /514/ habuerit deus in mente ad quarum similitudinem dictus est. Postea operari res ipsas, quae a generalibus et specialibus nominibus appellantur. Hae quippe res operibus naturae, non artificis consistunt <in> Deo. Quae conceptiones recte deo attribuuntur, cuius hae effectus sunt, quem hoc in loco naturam uocamus, id est originem et natiuitatem omnium. Isti confirmant suas sententias huiusmodi auctoritatibus, scilicet plura loca reperimus, in quibus sermones uniuersales aperte dicuntur. Hinc illud Aristotelis: Genus et species qualitatem circa substantiam determinant. Et rursus: Familiarius assignabis proferendo speciem quam genus. Sed et cum dicimus definitionem constare ex genere et substantiali differentia, uel cum ait Boethius animal esse ultimum genus. Et rursus cum ait in Diuisionibus: Genus quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum omnium substantialem conuenientiam monstrat. Qui etiam ubi dicit super Porphyrium idcirco tertiam significationem generis maxime ad tractandum philosophos adsumpsisse, quia hoc est quod demonstrat, quid unaquaeque res, aperte clamat sermones esse uniuersales, cum monstrare siue significare proprium sit sermonum. Vel etiam cum dicit in Diuisionibus genus in diuisione totum esse speciei, in definitione uero partem, hoc idem insinuat, cum tamen definitio quam diuisio sermonum sint. Et Porphyrius cum secundum Aristotelem ostendit ens non esse genus omnium eo quod de omnibus hoc nomen, 'ens' aequiuoce praedicari dicitur, inualidam afferret rationem de nomine ad rem. Non enim per praedicationem nominis hoc quod est in rerum natura permutari debet, quod non minus consisteret etiamsi nulla nominum impositio facta esset. Qui etiam <cum> ait genus et speciem praedicari in quid et ea reddi per interrogationem facta<m> per 'quid est', plane ipsa quae respondentur sermones insinuat. Sed cum Aristoteles ponat pro uniuersalibus 'dici de subiecto', proprie uniuersalia dici demonstrat, quibus dici /515/ conuenit, id est proferri et praedicari proprie sermonum est, cum nemo praedicatum terminum propositionis esse dubitet, ex cuius priuilegio praedicatum dicitur proprie, quod Boethius in nomen et uerbum distribuit. Qui etiam cum ait in primo Topicorum hanc quaestionem ad logicam pertinere utrum affirmatio et negatio sint species enuntiationis, aperte docet species magis esse sermones quam res; quippe si in rerum natura species magis existerent quam in proprietate sermonum, non potius hoc discutere ad logicam quam ad physicam pertin<er>et. Nunc autem tribus sententiis de uniuersalibus positis cum testimoniis ipsarum, primam quae de rebus est, primitus exsequamur. De qua etiam sunt plures opiniones, cum alii aliter res uniuersales esse affirmant. Nonnulli enim ponunt decem res diuersas esse naturaliter secundum decem praedicamentorum uel generalissimorum distinctionem, cum uidelicet ita dicant res esse uniuersales, hoc est naturaliter communicabiles pluribus, quod eandem rem essentialiter in pluribus ita ponunt ut eadem quae est in hac re, essentialiter sit in illa, diuersis tamen formis affecta. Verbi gratia ut animal, natura scilicet substantia animata sensibilis, ita est in Socrate et Brunello et in aliis, quod eadem quae est in Socrate et per aduenientes formas effecta est Socrates, et essentialiter tota est in Brunello ita, quod Socrates nullo modo a Brunello in essentia diuersus est sed in formis, cum eadem essentia penitus materialiter aliis formis in isto, aliis formis in illo sit occupata. Quibus illud Porphyrii consentire uidetur, scilicet: Participatione speciei plures homines unus, unus autem et communis plures. Et iuxta hanc sententiam praedicari de pluribus tale est, ac si diceremus: idem essentialiter ita inesse aliquibus rebus, per formas oppositas diuersificatis, ut singulis essentialiter uel adiacenter conueniat. Quibus hoc obicimus: quod si hanc sententiam concedi conuenit, quippe si formas contingeret a subiecta materia discedere, ita scilicet quod subiecta his penitus carerent, in nullo penitus hic et ille differrent, sed iste et ille omnino idem efficerentur. Ex quo scilicet pessimam haeresim incurrunt si hoc ponatur, cum scilicet diuinam substantiam, quae ab omnibus formis aliena est, idem prorsus oporteat esse cum substantia. /516/ Sunt autem nonnulli qui illam unicam diuinitatis naturam -- de qua teste Macrobio Plato non est ausus dicere quid sit, hoc solum sciens quod qualis sit ab omnibus non possit sciri -- nec inter substantias nec inter quantitates nec inter res aliorum praedicamentorum recipiunt; sed cum audiunt 'diuinam substantiam', tale est ac si dicatur: diuinam essentiam. Quibus multae philosophorum auctoritates consentire uidentur maxime illorum qui dialecticam tractant, sicut Aristoteles, ubi proprie proprium substantiae assignans dicit eam, cum sit unum et idem numero, susceptibile<m> contrariorum. Necnon Porphyrius cum ait: Unamquamque substantiam una specie participare, pluribus uero accidentibus. Dicit iterum Boethius in Topicis locum a descriptione assignans: Substantia est quae omnibus accidentibus potest esse subiecta, albedo autem... etc. Cum igitur certum sit secundum philosophorum traditionem diuinam naturam nullis accidentibus subiectam esse, necesse est eam penitus a substantiis seiungi. Sed si magis diuino iudicio testimonio consentire uolumus, primum quid deus esset mundo innotuit cum ad Samaritanam loquens dicit: Spiritus est Deus. Oportebat nos Deum inter substantias locare, cum omnis spiritus substantia est. Si quis uero diligenter substantiae definitionem considerauerit, uidebit nihil rectius posse dici substantiam quam Deum, cum ipse sit uero res per se existens qui nullo alio eget. Omnia uero alia sunt per eum existentia sine quo non possunt esse. Quod Aristoteles uidetur astruere cum dicit: Horum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam aut qualitatem aut quantitatem... etc. Aperte ostendit hoc nomen 'deus' designatiuum substantiae esse, cum aliam rem non designet. /517/ Quomodo uero supradictae auctoritates philosophorum intelligendae sint, diligenter considerandum est. Cum Aristoteles dicit proprie proprium esse quod cum sit etc., 'substantia' hoc nomen stricte accipitur, scilicet pro re existente per se uariabili. Hoc etiam Boethius innuit cum dicit: Substantia est quae omnibus accidentibus subiecta esse potest... etc. Duobus namque modis 'substantia' hoc nomen accipitur, aliquando scilicet pro re existente per se non uariabili, secundum quam significationem philosophi non tractant de substantia; aliquando uero pro re per se existente uariabili. Vel Aristoteles accipit largius 'proprie proprium' quam Porphyrius, dicit enim illud proprie proprium substantiae quod ei soli conuenit sed non omni. Id uero quod Boethius ait in Topicis, ad opinionem potius quam sententiam referendum est, ubi saepe nonnullos locos sophisticos gratia exercendi lectoris inducit. Illud autem quod Porphyrius dicit potius est exponendum negatiue quam affirmatiue hoc modo: unaquaeque substantia participat una specie, pluribus uero accidentibus, id est nulla substantia pluribus speciebus specialissimis participat, sed pluribus accidentibus. Nec <propter> deum solum uerum est, sed etiam propter alias substantias fortasse, ut est phoenix. Oportet igitur secundum praedictam sententiam substantiam diuinam idem esse cum qualibet substantia, quam constat esse ueram et simplicem et ab omni proprietate immunem. Praeterea si eadem substantia essentialiter sit in omnibus, ita scilicet <ut> ea quae informata est rationalitate, sit irrationalitate occupata, quomodo negari potest, quin substantia rationalis sit substantia irrationalis? Quibus obiectis nullatenus refragari queunt cum eadem substantia penitus omnibus formis informari ostendatur. Quis enim cum eandem substantiam albedine et nigredine et sessione occupatam uiderit, negabit substantiam albam esse sedentem? Si quis uero dicat insistens rationale esse irrationale, ueluti substantia alba est substantia sedens, cum hae oppositae formae contrariae sint, illae uero non fallitur, quia nec in essentia magis sunt oppositae istae quam illae, cum eadem essentia qualitatis sit penitus nec in adiacentia, cum eidem substantiae penitus adiaceant. Sed si quis dicit formas istas oppositionem habere ex oppositis formis quibus informantur fallitur, cum eadem ratione non possit assignare unde illae oppositionem trahant. /518/ Amplius. Cum eadem substantia in singulis essentialiter, quomodo ueraciter dici poterit haec substantia simplex, illa uero composita, cum in substantia nulla sit diuersitas nec superabundantia. Praeterea cum sola substantia sentiat, cum eadem sit penitus substantia <huius> animae et illius, numquid cum haec anima sentit et illa? Aut cum haec anima punitur uel tristatur, et illa? Cum hoc ad praesens aduersus praedictam sententiam dicta sufficiant. Sunt alii in rebus uniuersalitatem assignantes, qui eandem rem uniuersalem et particularem esse astruunt. Hi namque eandem rem in diuersis indifferenter non essentialiter esse inferioribus affirma<n>t. Veluti cum dicunt idem esse in Socrate et Platone, 'idem' pro indifferenti, id est consimili, intelligunt. Et cum dicunt idem de pluribus praedicari uel inesse aliquibus, tale est ac si aperte diceretur: quaedam in aliqua conuenire natura, id est similia esse, ut in eo quod corpora sunt uel animalia. Et iuxta hanc, ut diximus, sententiam eandem rem uniuersalem et particularem esse concedunt, diuersis tamen respectibus; uniuersalem quidem in eo quod cum pluribus communitatem habet, particularem secundum hoc quod a caeteris rebus diuersa est. Dicunt enim singulas substantias ita in propriae suae essentiae discretione diuersas esse, ut nullo modo haec substantia sit eadem cum illa, etiamsi substantiae materia penitus formis careret, quod tale secundum illos 'praedicari de pluribus' ac si dicatur: Aliquis status est, participatione cuius multae sunt conuenientes; 'praedicari de uno solo' tale est ac si dicatur: Aliquis status est participatione cuius multae sunt non conuenientes. Huic autem sententiae opponamus et sensum illorum diligenter inquiramus. In primis inquirendum iudico quomodo Porphyrius dicit 'praedicari de pluribus' ad exclusionem indiuiduorum, cum illa scilicet praedicentur de pluribus secundum illos. Sed dicunt mihi quod cum dicitur genus de pluribus praedicari, tale est ac si dicatur: Genus in quantum est genus praedicatur de pluribus -- quod constare non potest cum secundum hoc oporteat ipsam definitionem ipso definito ignotiorem esse, cum ipsum definitum, quod adhuc dubium est, ad declarationem sui inducitur. Amplius cum definitio generis sit quod praedicatur etc., oportet eum concedere quod indiuiduum ex statu indiuidui sit genus, quia ex illo quod praedicatur de pluribus est animal. Propterea quomodo dicunt 'praedicari /519/ de pluribus' (quod generi conuenit) genus ab indiuiduo remouere, cum idem prorsus indiuiduo conueniat? Videamus modo quae possit esse differentia inter genus et indiuidua hoc modo: conuenit generi praedicari de pluribus ex statu generis; idem indiuiduo conuenit, scilicet praedicari de pluribus ex statu generis. Item a genere remouetur praedicari de pluribus in quantum est indiuiduum; idem ab indiuiduo remouetur, cum nullum indiuiduum ex statu indiuidui praedicari de pluribus habeat. Quomodo igitur per praedicari de pluribus assignatur differentia? Sunt quidam, memini, qui differentiam assignantes dicunt genus ex statu generis praedicari de pluribus et indiuiduum ex statu indiuidui carere praedicabilitate plurium. Sed miror de tanto numerosae multitudinis errore, quomodo per hoc differentiam assignare intenda<n>t, cum aliquid secundum sensum non attribuat<ur> generi quo ab indiuiduo remoueatur. Quippe cum dicitur: Genus praedicatur de pluribus et indiuiduum non non simpliciter affirmatur de genere 'praedicari de pluribus', immo 'praedicari de pluribus ex statu generis' generi attribuitur; cum dicitur indiuiduum non praedicari de pluribus, non simpliciter 'praedicari de pluribus' ab indiuiduo remouetur sed 'praedicari de pluribus ex statu indiuidui' aufertur ab indiuiduo. Nullam ergo per hoc differentiam assignant, cum etiam id quod de genere affirmatur, scilicet praedicari de pluribus ex statu generis, de indiuiduo ueraciter possit affirmari, et quod ab indiuiduo remouetur, a genere possit auferri. Amplius quomodo dicit Boethius super Perihermeneias quod haec propositio: Homo ambulat de speciali falsa est, de particulari uero uera est? Numquid et de uniuersali similiter uera est, cum idem sit uniuersale et particulare? Sed fortassis inquies quod ab hoc uniuersali ambulatio prorsus remoueri potest, a particulari uero non, hoc modo: nullum uniuersale ex statu uniuersalis ambulat. Sed similiter dici potest quod nullum particulare ex statu particularis ambulationem habeat. Haec quippe enuntiatio: In eo quod est uniuersale non ambulat duobus modis potest intelligi, siue 'non' interpositum siue praepositum. Interpositum sic: in eo quod uniuersale est non ambulat, ac si diceretur: proprietas uniuersalis non patitur ambulationem -- quod omnino falsum est, cum eidem subiecto uniuersalitas et particularitas /520/ et ambulatio adiaceant. Quod si praeponitur, intelligitur hoc modo: non in eo quod est uniuersale ambulat, sicut est illud: non in eo quod animal est, habet caput, hoc est: non exigit proprietas uniuersalis ut ambulet, sicut non exigit natura animalis quod habeat caput. Sed eodem modo uerum erit de particulari, cum proprietas particularis non exigat ambulationem. Quid enim est quod ait Boethius illam ultimam differentiam, scilicet 'praedicari in quid', poni ad exclusionem accidentium, cum accidentia saepe de substantiis in quid praedicari habeant? Nam secundum eos indiuidualitas sit quaedam forma, quae in omnibus rebus indiuidualibus accidentaliter inest; itaque et huic indiuidualitati per accidens inest, cum secundum hoc indiuidualitas indiuiduum dicitur, quomodo et Socrates. Nec tamen minus indiuidualitas de hac indiuidualitate praedicatur in quid. Praeterea cum praedicationem in rebus tam secundum essentiam quam secundum adiacentiam accipiunt, quomodo regulas argumentorum ueras intelligunt? Veluti istam: Si aliquid oppositum praedicatur de aliquo, oppositum illius remouetur ab eodem. Si enim ita intelligant eam quod si una res opposita conuenit alicui aliqua praedicatione, aliquod oppositum remouetur ab ea aliqua praedicatione, nulla argumentatione hoc confirmari potest, nec etiam ista: Est homo, ergo non est lapis. Non enim est concedendum quod si aliqualiter oppositum non conuenit illi, tunc falsa est. Quippe sessio et homo sunt oppositae species, et tamen sessio non ideo minus habet praedicari in adiacentia de illo de quo praedicatur homo in essentia. Amplius. Cum 'praedicari' duobus modis accipiatur, quaeritur quomodo in definitione generis accipiatur. Non enim est concedendum quod si in aliqua praedicatione remouetur, ideo in hac. Si autem aliter accipimus -- hoc modo scilicet: Si aliqua res opposita conueniat alicui aliqua praedicatione, alterum oppositum non conuenit illi -- tunc plane falsa est, utrum scilicet praedicari <accipiatur> in essentia uel in adiacentia. Si autem pro 'praedicari in essentia' accipitur, pro nihilo in eadem definitione supponitur in quid. Si uero pro 'praedicari in adiacentia', non omni generi conuenit, cum omne genus non habeat praedicari in adiacentia. Oportet igitur ut large accipiatur, tam scilicet pro 'praedicari in essentia' quam in adiacentia. Et cum haec albedo de se in essentia praedicetur et de Socrate in adiacentia, utique de pluribus /521/ praedicatur, et ita aliquod indiuiduum de pluribus praedicatur -- quod falsum est. Quod si quis dicat a Porphyrio non esse exclusa particularia accidentia sed particulares substantias, plano conuincatur errore ex eo quod post subditur: <A> differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus... etc. quod sic nihilo communia determinaret, si aeque omnibus praedicari de pluribus concederet. Sunt quidam qui cum nomina particularia excludant, ita determinant: quod uno et eodem modo de pluribus praedicatur scilicet ut uel in essentia uel in adiacentia. Sed etiam post istam solutionem quaero de secunda differentia generis: quod praedicatur de pluribus differentibus specie, quomodo ad exclusionem specialissimorum et propriorum <ualeat>, cum albedo uno praedicationis modo, scilicet in adiacentia, de differentibus specie praedicetur, utpote de cygno et de margarita, et rationalitas de deo et de homine. Haec contra illorum sententiam qui eandem rem uniuersalem et particularem esse disserunt, dicta sufficiant. Sunt iterum alii qui aliter res uniuersales esse uidentur affirmare. Hi rebus communitatem assignantes dicunt rem aliam uniuersalem, aliam singularem, id est alterius proprietatis esse ex hoc quod est uniuersalis, et alterius ex hoc quod est singularis. Ut animal est uniuersale et corpus, nec tamen aliquod animal uel aliquod corpus. Tale est enim secundum hanc sententiam animal esse uniuersale, ac si dicatur: plura sunt quorum unumquodque animal est et tale est hoc animal praedicari de uno solo, ac si dicatur: una sola res est hoc animal. Nunc positam sententiam breuiter exponamus. Primum quaerendum est, ut arbitror, quomodo secundum hanc sententiam indiuiduum ab uniuersali differat per praedicari de pluribus, cum indiuiduum habeat praedicari de pluribus, id est plura sunt quorum unumquodque est indiuiduum. Sed fortasse inquies quod recte praedicari de pluribus in definitione uniuersalis ponitur ad exclusionem indiuiduorum, cum omne uniuersale praedicari de pluribus habeat, nullum autem indiuiduum de pluribus praedicetur. Sed eodem modo inter uniuersale et animal /522/ differentia poterit assignari, cum omne uniuersale de pluribus et nullum animal de pluribus. Non igitur Porphyrius conuenienter induxit argumentum cum ait: Genus est, ut animal cum animal a genere et ab aliis uniuersalibus per "praedicari de pluribus" differat quemadmodum indiuiduum. Praeterea secundum hanc sententiam concedere oportet, quod non-uniuersale sit uniuersale et res quae non praedicatur de pluribus, praedicetur de pluribus et multos quorum unumquodque de pluribus praedicatur, concedat indiuiduum appellari. Est alia de uniuersalibus sententia rationi uicinior quae nec rebus nec uocibus communitatem attribuit, sed sermones siue singulares siue uniuersales esse disserit. Quod etiam Aristoteles, princeps peripateticorum, per definitionem uniuersalis quam ponit aperte insinuat cum ait: Uniuersale est quod est natum praedicari de pluribus id est a natiuitate sua hoc contrahit, ex institutione scilicet. Quid enim aliud est natiuitas sermonum siue nominum quam hominum institutio? Hoc enim quod est nomen siue sermo ex hominum institutione contrahit. Vocis uero siue rei natiuitas quid aliud est quam naturae creatio, cum proprium esse rei siue uocis sola operatione naturae consistat? Itaque natiuitatis uocis et sermonis diuersitas, etsi penitus in essentia identitas. Quod diligentius exemplo declarari potest. Cum idem penitus sit hic lapis et haec imago, alterius tamen opus est iste lapis et alterius haec imago. Constat enim a diuina substantia statum lapidis solummodo posse conferri, statum uero imaginis hominum comparatione posse formari. Sic ergo sermones uniuersales esse dicimus, cum ex natiuitate, id est ex hominum institutione, praedicari de pluribus habeant; uoces uero siue res nullatenus uniuersales esse, etsi omnes sermones uoces esse constat. Si enim aliqua res de pluribus praedicaretur, utique eadem in pluribus reperiretur. Cui sententiae opponitur. Primum enim quaeritur cur sermones et non uoces esse uniuersales astruant, cum descriptio generis tam uocibus quam sermonibus conueniat. De quocumque enim praedicatur descriptio, et descriptum. Sed descriptio generis praedicatur de uoce, cum uox sit illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie etc. Vox igitur est genus. Quod sic soluitur. Huic argumentationi: Vox est quod praedicatur de pluribus etc., ergo uox est genus non congruit /523/ haec regula, scilicet: De quocumque praedicatur etc. etsi "illud quod praedicatur de pluribus" etc. sit descriptio generis. Sic enim exponenda est regula: De quocumque... etc. id est quodcumque habet illud in se in quo terminatur descriptio generis, illud habet in se rem definiti. Vox uero illud non habet in quo terminatur descriptio et quod per definitionem copulatur, scilicet praedicabilitatem de pluribus, sed est illud quod praedicatur, quia est sermo praedicabilis. Non igitur per regulam illam argumentatio confirmatur. Apparet itaque eorum opinionem friuolam esse. Si quis uero diligenter definitionem generis consideret, profecto illud quod praedicatur de pluribus etc., nullatenus definitionem generis dici posse <inueniet>, cum ad praedicationem illius nullo modo genus sequatur. Aliter enim definitio illius esse non poterit nisi idem penitus copulare habeat. Dicatur igitur definitionem generis esse praedicabile de pluribus differentibus specie etc.; et de quocumque praedicatur definitio, et definitum, id est quidquid habet in se illud cuius definitio copulata est, habet in se illud cuius definitum est copulatum. Si quis uero insistens dicat illam definitionem de uoce praedicari, cum uox sit praedicabilis etc., fallitur. Non enim definitio generis ibi praedicatur, quia non ostenditur inesse illud, unde definitio est copulata, scilicet praedicabilitas talis, cum ipsum adiectiuum in ui substantiui ponatur. Veluti cum dico: Socrates est album (id est res alba) per 'album' formam cuius est copulatiuum nullo modo copulo. Quod euenit ideo, quia in ui substantiui est positum, cum omne adiectiuum formae sit copulatiuum. Quod uero opponitur de Porphyrio, qui uidetur dicere hoc totum "quod praedicatur de pluribus etc." definitionem generis esse, non obest. Cum enim dicit: Quod etiam describentes assignauerunt genus esse dicentes, quod praedicatur de pluribus... etc. genus ex parte praedicati, non ex parte subiecti posuit. Non enim genus est, quod praedicatur de pluribus etc., sed hoc modo intellexit: Quod praedicatur de pluribus, est genus, ac si diceretur aperte: de pluribus praedicabile etc. est genus. Cum haec uox sit hic sermo et hic sermo sit genus, quomodo rationabiliter negari poterit, quin haec uox sit genus? Quod sic soluitur. Cum dicimus: Hic sermo est genus tale est ac si dicamus: sermo huius institutionis est genus. Sed cum dicimus: Haec uox est genus tale est ac si dicamus: haec essentia uocis est praedicabilis etc. -- quod falsum est: oportet enim prius /524/ uni copulari et postmodum essentialiter alteri, quod nunquam fit. Dictum est enim et non potest amplius sumi. Concedimus itaque has esse ueras: Hoc nomen est genus Hoc nomen est uniuersale similiter: Hic sermo 'animal' est genus Hoc uocabulum 'animal' est genus et uniuersale et similiter omnes in quibus subicitur uox innuens institutionem, non simpliciter essentiam uel prolationem, sed significationem et praedicans communitatem, sicut est: genus, uniuersale, sermo, uocabulum, dictio, oratio. Vox autem simpliciter innuens essentiam est ut animal homo, uox, sonus a‘ris etc. Nota tamen quod haec propositio uera est: Genus est uox et: Species est uox Tale est enim ac <si> dicatur: generale uocabulum est uox uel speciale. Conuersae harum, scilicet: Vox est genus uel: Vox est species non sunt concedendae, cum per illas communitas essentia<e> ostendatur quae similiter in omnibus reperitur. Concedimus enim propositiones: Hic status animal est <homo> Haec materia Socratis est Socrates Utrumque istorum est aliquid conuersas uero istarum negamus omnino, scilicet: Homo est hic status animal Socrates est <haec> materia Socratis Aliquid est utrumque istorum His ita determinatis sciendum est genera et species nullo loquente non minus esse. Cum enim dico: Genus uel species est ipsis nihil attribuo sed institutionem iam factam, ut superius dictum est, ostendo. His ita praelibatis ad soluendas quaestiones de generibus et speciebus accedamus, quas nec ipse Porphyrius animatus est soluere. De quibus tria sunt inquirenda: quaeritur scilicet, quare de uniuersalibus et non de singularibus fiant quaestiones, et quid eaedem quaestiones sentiant, et de ordine quem Boethius assignat. Quaestiones huiusmodi de uniuersalibus et non de singularibus non immerito fiebant, cum singularia res ut discretas et ab omnibus aliis diuersas significant et quasi ad oculum proprio sensu eas capiamus. Uniuersalia uero nullam personam distinguunt; unde sanum intellectum facere non uidentur, quia omnis sanus intellectus ex aliqua persona surgere uidetur, cum ea quae sensu capimus, per intellectum recordamur. Quippe quaemadmodum sensus, qui duces sunt intellectus, res ut discretas cum exterioribus formis percipiunt, ita intellectus, aemulatores sensuum, easdem res <alio> modo concipiunt. Sed intellectus uniuersalium /525/ res ut discretas nullo modo attendunt, cum omnis res sit haec uel illa, sed neque hanc uel illam significant. Quare nullomodo sanum intellectum facere uidentur, cum nulla res secundum eorum intellectus sane deliberari possit. Quod aperte insinuat Boethius ubi ait: Quod enim quisque auditor intelligat, hac uoce 'homo' nulla prolata, ideo nulla determinatione clauditur? Quod autem circa uniuersalia propter intellectus dubitatio consisteret, aperte ostendit Boethius, cum illam partem argumentationis, quam probari uniuersalium intellectus cassi et uani uidentur, soluat, aliam uero de rebus insolutam praetermittat. Quam etiam dubitationem uniuersalium aperte Aristoteles insinuat cum ait in tractatu substantiae: Neque enim unum est, quod subiectum est secundis substantiis. Sciendum est huiusmodi quaestiones a dubitantibus in designatione rerum fieri, in qua dubitatione ex locutionibus philosophorum inciderunt, quae huiusmodi fuerunt: Animal est genus Animal est in pluribus Homo est uniuersale Homo est species accipientes haec nomina 'animal' et 'homo' in propria et usitata significatione, ignorantes philosophos haec nomina ad se ipsa significanda transtulisse in hoc sensu: Animal est genus id est hic sermo 'animal' uel hoc nomen 'animal' est genus. Qui uero ad doctrinam loquitur et ad translationem quibus usi sunt auctores, cognoscit non tantum illud <quod> quaerens diligenter intendit discutere, uerum et membra diuisionis quam quaerens per opposita fieri intendebat quodammodo non esse opposita adserit, uerbis tamen <aliter> acceptis in discussione quam ille in inquisitione, quia quaerens ita intelligit "utrum genus et species subsistant", id est sint res ex subsistentibus, "an sint posita" etc., id est tantum sint in opinione ut chimaera; soluens uero aliter hoc modo scilicet: genera et species subsistant, id est res subsistentes appellent, uidelicet eas quarum sunt nomina sicut et participia. Eadem namque res ab uniuersali nomine et particulari continentur et hoc loco hoc uerbum 'subsistit' de rebus ad sermonem transfertur per adiunctionem horum nominum: genus et species, quae sermonibus data sunt. Veluti /526/ substantia hoc nomen quod proprie rebus conuenit, tamen in designatione nominum quando large accipitur, sicut ait Aristoteles in tractatu substantiae: Videtur autem omnis substantia hoc aliquid significare ita tamen quod magister hanc propositionem: Genera et species subsistunt falsam esse concedit, quia talis est sensus 'genera et species subsistunt': aliqua subsistentia sunt genera et species. In quo sensu Boethius denegat aperte eam cum probat genera et species non esse nec sane intelligi. Aliud membrum diuisionis, scilicet quod sunt posita in solis et nudis puris intellectibus, concedit hoc modo: "sunt posita in solis intellectibus", id est sunt posita propter intellectus solos a sensu, id est significantes rem non cum aliqua forma, quae sensui subiaceat. Si quis uero opponat de hac specie 'ignis', nihil obest, quia intellectus huius speciei rem accidentiis affectione informatam non attendit, quae tactu discernatur, sed eam cum substantiali calore intelligit, qui nullo modo a sensu percipitur. Sed quia intellectus huius nominis 'filius' hoc habet, quia ex filiatione res sensui non subiacet, adiunxit 'nudis' ab accidentalibus proprietatibus, id est non concipientes res ut accidentalibus formis occupatas. Si quis opponat, quod per hoc nomen 'homo', cum singulare nomen, intelligimus rem informatam unitate et ideo accidentali proprietate, dicimus, quod hoc loco proprietates accidentales pro strictis ipsis accipimus, scilicet pro talibus formis, sine quibus substantia subsistere possit. Sed quia hoc habet nomen hoc, scilicet haec substantia uel haec anima, addit 'puris' a personali discretione, id est non attendentes rem ut discretam -- id est in statu illo in quo plura participare non possunt. Si quis uero dicat quod non conueniat omnibus uniuersalibus, <quia Aeacides et uniuersale est et determinate> facit intelligi Aeacum, fallitur. Non enim facit intelligere Aeacum secundum statum in quo multa participare possint, sed filium Aeaci concipere facit secundum Aeacum. Siue sint corporalia siue incorporalia. Quaerens sic intelligit: cum genera et species sint res subsistentes et subsistentia alia corporalia, alia incorporalia, utrum genera et species sint corporales res an incorporales. Soluens ita: genera et species sunt corporalia id est res discretas nominant, et sunt incorporalia, id est res discretas indiscrete nominant. /527/ 'Corporale' enim pro discreto ponitur, qui maxime in corporalia consistit discretio, cum etiam in illis reperiatur loci circumscriptio. 'Incorporalia' uero circumscriptione carent, cum eorum terminus loco definiri non ualeat. Et ideo incorporale pro indiscreto ponitur. Videbatur fortasse, quod aliqua incorporee, id est indiscrete, significarent, quae pluribus essent communia. In quo errore sunt, qui easdem res in pluribus essentialiter <esse affirmant>. Et nota hanc propositionem: Genera et species sunt corporalia in proprio sensu falsam esse, ueluti istam: Genera et species sunt subsistentia quae tamen in figuratiuo sensu concedimus. Quaerens sic intelligit: cum sint incorporalia, et incorporeorum sint tria genera -- unum existens in corporibus quod sine illis subsistere potest, ut anima; aliud quod sine illis existere nequit, ut albedo; aliud nunquam existens in sensibilibus, ut diuini spiritus -- utrum genera et species sint in sensibilia an extra sensibilia. Hic accipitur sensibilis pro eo quod aliquo modo sensui subiaceat. Soluens ita: genera et species quaedam nomina in sensibilibus sunt posita, hoc est sensibilia habent appellare uel nominare, et ponuntur extra sensibilia, id est res habent significare et non cum aliqua forma quae sensui subiaceat, quia si res omnes formas quae sensui subiacent, amitterent, non ideo minus a genere et specie nominari possent. Sunt igitur genera et species in sensibilibus posita per appellationem, extra uero per significationem. In hac uero ultima quaestione Boethius Aristotelem et Platonem diuersos esse in uerbis commemorat hoc modo: Aristoteles omnia uniuersalia in sensibilibus esse ponit, extra uero intelligi; Plato uero non modo intelligi, uerum etiam ea praeter sensibilia existere affirmat; extra uero sic intellexisse arbitror quod genera et species in sensibilibus subsistant per appellationem, id est in se appellant, extra uero intelliguntur, quia intellectus eorum absque omni sensibilitate /528/ habentur, quia non faciunt concipere res ut informatas formis, secundum quas res sensui subiacent. Plato uero dicit genera et species non solum extra intelligi, uerum etiam extra subsistere, quia si res substantiae omnibus illis formis carerent, secundum quas res sensui subiacent, non minus tam secundum intellectus generum et specierum ueraciter deliberari possent. Apparet igitur in sensu non esse diuersitas, quamuis in uerbis uideatur. Solutis quaestionibus ad litteram redeamus. Haec supra <posita> de generibus et speciebus, recusabo dicere et ea quae consistunt circa ea, id est circa illas tres quaestiones, scilicet impugnationes et earum defensiones, <uel aliter> ita ut quartam adnectamus quaestionem hoc modo: utrum constantia sint circa illa duo, genera et species, id est necesse <sit> ea aliquas res subiectas per appellationem continere, an destructis rebus uniuersalia permanere possint. Unde phoenix non est uniuersale, cum plures res continere non habeat, nec chimaera, cum nullam rem contineat. Quod Aristoteles aperte insinuat: Rerum alia sunt uniuersalia, alia singularia. Solutis quaestionibus de ordine ipsarum, qui secundum solutionem assignari non potest, quaerendum est. Quod aliter ut supra dictum est, in quaestione, aliter in solutione accipitur, haec est causa, quia hae duae quaestiones a dubitantibus et ab ignorantibus translationem, qua usi sunt auctores, fiebant iuxta usitatam et propriam nominum significationem. Soluens uero non proprium solum sensum sermonum aperire intendit, uerum etiam translationem, qua usi sunt auctores, diligenter discuti. Boethius in commento iuxta Alexandrum generum et specierum impugnationibus et impugnationum expeditionibus diligenter insistit, de quibus tale proponit inconueniens, quod disputatio generum et specierum omnino sit postponenda, quia genera et species nec sunt nec intelliguntur sane, id est non faciunt sanum intellectum. Probat de genere prius, quod non est, quia neque unum neque multa. Unum non est: omne quod est, ideo est, quia unum numero est; sed genus non est unum numero; non est igitur unum. Sed quia aliquis adsumptionem negare posset, ideo illam probat dicens, quod non /529/ est unum numero, quia neque unum commune est ut puteus [aut unum] neque unum non commune. De uno non communi certum est, cum constet genus esse commune. Probandum est ergo, quod non sit unum commune. Omne enim unum commune aut per partes commune est, ut puteus, aut unum commune est per successionem temporum, ita scilicet quod transtulit in usus habentium et post in commune reducitur, aut in eodem tempore totum commune est, scilicet ita quod non constituit eorum substantiam quibus est commune, ut theatrum. Genus uero secundum nullum illorum quattuor commune est. Non est igitur unum numero. Neque multa, quia <neque> multa eiusdem naturae neque multa non eiusdem naturae. Sed constans est quod non est multa non eiusdem naturae. Oportet igitur quod sit multa eiusdem naturae -- quod iterum falsum est. Si enim hoc esset, cum omnis multitudo talis uno genere claudatur, quod eas ut conuenientes significet, et rursus illud genus erit similiter multitudo rerum conuenientium et habebit genus supra se, et illud aliud, et ita usque in infinitum -- quod est inconueniens. Non est igitur multa. Hoc ultimo argumento destruit Boethius sententiam <quae dicit> collectionem scilicet omnium substantiarum genus esse. Ostenso priori inconuenienti, scilicet quod non sunt, probat aliud, scilicet quod non sane intelliguntur, hoc modo: Omnis intellectus habitus de aliqua <re aliter> quam res se habet, uanus et cassus est; et intellectus generum et specierum habetur de re aliqua aliter quam res se habet; non igitur est sanus. Ex his omnibus patet genera et species nec esse nec sane intelligi. Hanc ultimam partem argumentationis soluit Boethius atque expedit, quia solutione indigebat, utpote sophistica. Aliam partem qua probat genera et species non esse non determinat, quia determinatione non indiget, cum uera sit. Si etiam utraque pars solutione indigeret et ipse alteram tamen solueret, irrationabiliter ageret. Ne igitur Boethius pro stulto teneatur dicimus hanc propositionem: Genera et species non sunt in proprio sensu ueram esse hoc modo: Aliquae subsistentiae non sunt genera et species Concedimus tamen quod genus est existentia, quia est sonus. Conuersa<m> eius uero, scilicet quod aliqua existentia sit genus, penitus denegamus, cum nulla essentia sit uniuersalis, sicut superius ostensum est. /530/ Hanc uero partem quam probat intellectus generum et specierum cassos esse determinauit utpote sophisticam, cuius argumentationis prima propositio sit uera et falsa. Vera est ita: Omnis intellectus habitus de re aliter, quam res se habet, id est qui concipit rem aliter quam sit, cassus est et uanus. Et in hoc sensu falsa est adsumptio, cum intellectus generum et specierum non concipiant res aliter esse quam sunt. Falsa est eadem propositio ita: Omnis intellectus, habitus de re etc., id est omnis intellectus, qui habet alium modum in concipiendo quam res <se> habet in existendo, cassus est. In hoc sensu uera est adsumptio. Quippe intellectus huius uocis "corpus" habet alium modum in concipiendo quam corpus in existendo, quia iste intellectus concipit substantiam cum corporeitate tantum, ita scilicet, ut nullam aliam formam attendat, corpus uero cum illa forma tantum non existat. Similiter cum aliquis loquens celeriter de eo qui lente currit, dicit eum currere, utique aliter dicit eum hoc facere quam ipse faciat, quia celeriter dicit quod ille celeriter non facit. Constat ita intellectus uniuersalium nec uanos nec cassos esse etsi alium modum habeant in concipiendo quam res in existendo. De quibus uniuersalibus tria inuestiganda hoc loco occurrunt, de significatione scilicet et intellectu eorum, quam doctrinam faciant quamque commoda sit impositio eorum. Solet enim quaeri de significatione et intellectu istorum (id est uniuersalium nominum) quas res scilicet significare habeant. Nam cum audio hoc nomen 'homo' quod pluribus commune est rebus ad quas aequaliter se habet, quam rem in ipso intelligam quaero. Quodsi sicut oportet, respondebit, quod homo ipso intelligatur, sequitur autem quaestio, quomodo hoc uerum sit, nisi hic homo uel alius intelligatur, cum scilicet omnis homo sit hic uel ille uel alius. Sicut enim inquiunt: Cum homo sentitur, necesse est hunc uel illum sentiri eo quod omnis sit hic uel ille, <ita> et de intellectu ad similitudinem sensus ratiocinantur, <ut uidelicet si homo intelligatur necesse sit uel hunc uel illum intelligi>. Praeterea homo nihil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem intelligit profecto quendam hominem intelligit, et ita hunc uel illum intelligit -- quod penitus falsum apparet. <Ad> quod respondendum arbitror quod si recte ratiocinari uolumus, <oportet> et singularum enuntiationum sensus diligenter attendere; nullum procedit inconueniens. Cum enim dicimus: Homo /531/ intelligitur talis est sensus quod aliquis per intellectum concipit humanam naturam, id est animal tale attendit. Inde si postmodum procedat ita: ...sed omnis homo est hic uel alius; igitur concipit hunc uel alium non recte procedit immo ita potius dicendum esset: ...sed omnis intellectus intelligens hominem est intelligens hunc uel illum; tunc quippe <recte> medius terminus seruaretur et coniunctio terminorum extremorum per eum recte procederet. Sed falsa est adsumptio. Similiter cum dicitur: Ego desidero cappam, et omnis cappa est haec uel illa, non tamen sequitur quod ego desidero hanc uel illam. Sed si ita diceretur: ego desidero cappam et omnis desiderans cappam est desiderans hanc uel illam, tunc equidem argumentum recte procederet. Non est itaque necesse, ut si hominem intelligam, ideo hunc uel illum intelligam, cum multi alii innumerabiles conceptus sint, in quibus humana excogitatur natura, sed indifferenter, abque ulla scilicet certitudine personae, sicut haec ipsa conceptio simplex huius nominis 'homo' uel huius nominis 'album' simpliciter. Qui tamen sani sunt, quia <secundum> eorum intellectus multa sane possunt deliberari. Sicut est intellectus 'omnis', qui ad omnes homines pertinet, quia unumquemque secundum intellectum illius sane possumus deliberare et aliquid esse illius significare. Ut si dicam: Plato est homo secundum intellectum praedicati nominis esse Platonis declaro et aperio. Unde illa uox praedicata a Boethio dignior pars propositionis dicitur a priuilegio et declaratiua, quia secundum intellectum eius quid unumquodque sit, declaratur, per totalem intellectum uero non secundum ipsum, quid unumquodque sit, cognoscitur, et ideo declaratio per illum et deliberatio dicitur fieri. Ostensa utriusque, rerum scilicet et intellectuum significatione, quam doctrinam faciant ostendamus. Dicendum est igitur, quod omnes res discretae sunt oppositae numero, ut Socrates et Plato. Eaedem etiam sunt conuenientes ex aliquo ex eo scilicet quod sunt homines. Neque tamen ex socratitate uel platonitate neque ex aliqua re qua inter se participant, eos conuenire dico et tamen ex aliquo conuenire, id est aliquam conuenientiam habere, ex eo scilicet quod sunt homines. Ut si dico: Volo aliquid sed quaerenti: Quid uis? optime respondebo: Aureum castrum quia ubi dixi 'Volo aliquid' /532/ aliquam uoluntatem me dixi habere, et ubi ille dixit 'Quid uis?' quam uoluntatem haberem quaesiuit, et quaerenti eam determinaui. Et quoniam ita res inter se conueniunt et differunt ex necessitate ad hanc doctrinam faciendam oportuit inueniri uocabula, quae res discretas determinarent et rerum conuenientiam significarent. In his enim duobus, conuenientiam rerum uidelicet et differentias assignanda, Platone teste perutilis et necessaria consistit doctrina. Assignata eorum doctrina, quam sit commoda eorum impositio uideamus. Non parum commodi uniuersalium impositio contulit. Si enim omnibus hominibus adesse aliquid uel abesse ostendere uelimus, per particularia nomina hoc facere non possumus: tum propter inconstantiam cum modo habent substantiam, modo non; tum propter eorum infinitatem, quia de infinitis teste Platone nulla certa habetur doctrina. Oportuit igitur uniuersalia inueniri, ut facerent, quod singula facere non poterant. Quod uero de superfluitate impositionis uniuersalium nominum opponunt, ne doctrinam facere uideantur, sed potius confusionem, cum nulla res teste Boethio per uniuersale nomen attendatur -- quotiens enim sine determinatione uox illa dicitur, facit dubitationem intellectus etc. -- nihil ualet. Quamuis uniuersalia sint, tamen doctrinam faciunt et certitudinem, licet omnem dubitationem quae animo ingeri potest ab auditore non abstrahant sicut nec singularia. Cum enim dico: Socrates currit qualiter uel quantum currit non ostendo. Sic etiam cum dico: Homo currit naturam humanam quam ipse ignorabat ostendo, licet quis homo non insinuet nec omnes dubitationes abstraham quas habet. Quod enim dicit Boethius: Auditor non habet quod rationabiliter intelligat hac uoce prolata "homo" uerum uel falsum est. Si enim ita intelligat ut ostendatur quaestio de substantia nominis, ita scilicet: Nulla res est de qua intellectum habeat uerum est. Si autem de substantia uerbi hoc modo: Nullum intellectum habet falsum est, sicut haec quaestio: Quid intelligis? Quid uis? de substantia nominis est hoc modo: Quae res est de qua uoluntatem habes? et secundum hoc oportet ut certa persona respondeatur de qua intellectum habes. De substantia uerbi /533/ ita: Quem intellectum habes? Similiter "Quid uis?" hos duos sensus habet: Quae res est de qua uoluntatem habes? uel: Quam uoluntatem habes? Quod autem haec quaestio "Quid uis?" hunc sensum habeat "Quam uoluntatem habes?" apparet ex eo quod nullo aureo castro permanente uere respondeo: Aureum castrum uolo id est talem uoluntatem habeo. Similiter ad "Quid intelligis?" uere respondetur: Chimaeram intelligo etsi chimaera nihil sit. Cum igitur chimaeram intelligo, etsi nulla res sit quam intelligam, aliquid tamen intelligo. [ LNPS 1.02 ] DE GENERE < ... > Littera praetermissa quae satis in Glossulis exponitur, ad descriptionem generis nos transferamus, quae talis est: Praedicabile de pluribus differentibus specie in eo quod quid est. Tres differentias ponit: praedicari scilicet de pluribus, praedicari de differentibus specie, praedicari in eo quid est. Quod uero Porphyrius dicit praedicari de pluribus declarat diligentius Aristoteles in Praedicamentis, cum ait: quod aptum natum est praedicari de pluribus. Quae est descriptio uniuersalis, quae sic exponenda est: uniuersale est, quod in significatione simplex <et> in uoce est aptum, id est aptitudinem habet, scilicet conuenientiam rerum de nominibus, quorum ueraciter habeat praedicari. Per quod excluditur phoenix et caetera huiusmodi, quae res plures non continent. Natum est praedicari, id est ueraciter habet coniungi. Praedicari autem duobus modis dicitur, scilicet pro coniungi quoquo modo et secundum hoc omnis categorica propositio habere praedicatum dicitur; et pro coniungi ueraciter. Et in hoc sensu in definitione uniuersalis ponitur, per quod excluditur chimaera et caetera huiusmodi nomina. Sed quia coniunctio uocis diuersis modis fit -- aliquando enim coniungitur per aliquam coniunctionem propositio propositioni, ut: si est homo, est animal, aliquando dictio dictioni, ut: Socrates et Plato, aliquando per uerba, ut: Socrates uidet hominem, aliquando sine omni coniunctione, ut: homo albus -- intelligenda est ui uerbi substantiui praesentis, per quod excluduntur hae iuncturae uocis: 'Socrates uidet hominem' et caetera huiusmodi. Sed quia hoc habet rosa, licet nulla rosa sit, quia uerum est: hoc corpus fuit rosa, intelligenda est <ui> substantiui uerbi praesentis. Et quia hoc habet 'Socratem esse hominem', intelligendum est etiam: indicatiui. Sed quia hoc habet possibile et necessarium, quia uerum 'Socratem legere est possibile', addendum: personaliter, id est ita ut in illa coniunctione innuatur res subiecti esse res praedicati. Nota quod magister noster possibile et necessarium concedit uniuersalia, quia praedicatur de pluribus. Dicendum est uniuersale illud, quod est aptum natum praedicari, id est /535/ ueraciter coniungi, ui substantiui uerbi praesentis indicatiui personaliter. Sed quia hoc habent indiuidua, additur: de pluribus, id est de uocabulis res diuersas numero significantibus, per quod excluditur hic albus et hoc ueniens et haec pars et hoc totum <quod> de Socrate praedicatur. Littera ista sic solet legi: de differentibus numero , id est de uocabulis rerum numero differentium. Et secundum <hoc> haec sessio non includitur ibi, quia haec sessio et haec sessio, de quibus praedicatur sessio, non sunt uocabula rerum numero differentium, cum haec sessio et haec sessio non sint res. Sed si hoc modo intelligatur: de uocabulis differentibus numero, bene ibi includitur, quia haec sessio et haec sessio sunt uocabula differentia numero. Omnia illa enim nomina differunt numero, quorum omnium res sic sunt diuersae, quod una non est alia nec aliquid unius est alterius aliquid. Quod huic sessioni conuenit, quia haec sessio et haec sessio est res huius uocabuli sessio; non tamen est <illa sessio> haec sessio et haec non illa nec aliquid unius est aliquid alterius. Si autem opponatur de domo, quod de omnibus partibus suis praedicetur, similiter nihil <est>, cum hic praedicari singillatim ad unumquodque de pluribus referatur, quod domus non habet ad suas partes. Sed quia hoc conuenit speciebus specialissimis et eorum propriis, additur: de differentibus, id est de suppositis nominibus diuersis speciebus. Nominum sicut et rerum quaedam differunt numero, quaedam specie, quaedam uero genere. Illa uero differunt numero, quae diuersa numero significant, id est talia quae tota quantitate suae essentiae discreta sunt, ut nihil unius sit alterius. Illa uero nomina differunt specie, quae sunt diuersae species uel sub diuersis speciebus continentur, id est quae apta sunt ad supponendum illis, etsi specialissima non sint inuenta, res tamen differentes specie dicuntur, quia naturaliter sub diuersis speciebus continentur specialissimis hoc modo, quia habent illos status ex quibus diuersae species possunt poni. Omnia uero differre genere dicuntur, quae sunt diuersa genera uel diuersis generibus supposita. Res autem genere differre dicuntur, quae naturaliter sub diuersis continentur uerum est: Quaecumque differunt genere, differunt specie, et quaecumque specie, differunt numero. Quod tamen falsum uidetur, cum haec manus, quae Socratis est, et Socrates differant specie, non tamen numero, cum alterum /536/ sit de altero. Et notandum est, quod quando dicimus: quaecumque differunt genere, et specie etc., plura accepimus quantum ad numerum. Unde haec manus Socratis et Socrates non plura, cum numerus in eis multiplicari non ualeat. Verum est igitur: quaecumque sunt diuersa numero, differunt specie et numero, sed non econuerso. Vel potest dici, quod manus Socratis et Socrates sunt res diuersae numero secundum Boethium, cum largius diuersa numero accipiat, quam superius acceptum sit. Dicit enim diuersa esse numero, quorum unum non est aliud. Sed quia hoc habent differentiae quaedam et accidentia, additur: in eo quod quid est, per quod excluditur corporeum et caeterae differentiae et communia accidentia. Cuius quaestionis est proprius sensus, si de rebus accipiatur uel exponatur: Cuius generalis status uel specialis est? Quid enim est, hoc nomen, proprie quaerit de generali statu siue speciali, sicut quis et quae et quod proprie de persona. Si quis uero dicat hoc nomen corporeum praedicari in quid secundum illam sententiam, qua conceditur esse eiusdem significationis cum hoc nomine corpus, fallitur. Haec enim quaestio ex propria significatione et institutione sua est petitiua generalis nominis uel specialis et propter hoc, scilicet ut respondeatur genus uel species uel ipsorum definitio, semper fieri debet, licet in ea non agatur de nominibus ipsis, sed de rebus a nominibus appellatis. Quamuis enim per quaestionem de rebus agatur, tamen de cohaerentia nominum manere dubitatur. Et ideo debet exponi in nominibus et est ratio quare. Nam si exponatur in rebus, ut superius dixi, ut ita dicatur: quid est, id est cuius generalis uel specialis status est res, aliquando non comprehenditur albedo et sessio, quia non sunt res. Nam res proprie dicimus subsistentias. Quare ut melius dicatur, dicendum est ita: homo quid est, id est cui generali uel speciali uocabulo supponitur hoc nomen homo? Si uero opponat quis, quod secundum hunc sensum conuenienter definitio responderi <potest>, cum solummodo uideatur esse petitiua generalis uel specialis status, fallitur. Quicumque enim ostendit aliquid alicui definitioni esse suppositum, aperte insinuat idem nomen suppositum esse generi uel speciei, cuius est definitio, cum quidquid sit suppositum definitioni, et definito. Nota quia per illud quod praemissum in definitione excluduntur /537/ aequiuoca et orationes et sic definitiones. Si enim definitiones genera esse dicamus, fallimur, cum Boethius dicat animal esse ultimum genus, cum animal rationale, quod post animal est, genus esset, nisi per quod excluderetur, ut sit sensus definitionis: genus est illud quod unum in significatione et simplex in uoce praedicatur etc. Nota quod uoces sunt aemulae rerum. Ut enim primo loco substituitur substantia accidentibus, sic nomen significans substantiam primo loco in constitutione ponitur et nomen adiectiuum ei additur, ut homo albus, et sic in uerbo: currit celeriter. Unde quaestio alia de substantia nominis, alia de qualitate; alia de substantia uerbi, alia de qualitate. De substantia nominis est, per quam quaeritur demonstrari, quid significetur a subiecto, ut: quid est Socrates, id est quae res est Socrates uel aliud. Et de qualitate, per quam quaeritur nomen responderi significatione adiectiui determinans, ut: qualis est ille? albus. Et de substantia uerbi, per quam quaeritur responderi aliquid per quod uerbi est substantia, id est significatio, demonstretur, ut: quid agit Socrates? legit. Quae quaestio potest esse de substantiia tam uerbi quam de substantia nominis. Si enim dicatur: quid agit Socrates, id est in quam actionem habet, est de substantia uerbi. Si autem dicatur: quid agit Socrates, id est quam rem agit, de substantia nominis est. Et de qualitate uerbi uidetur illa esse, quae petit sibi responderi illud per quod determinatur qualitas uerbi, ut: qualiter currit? celeriter. Et harum aliae sunt naturales, id est per quas natura petitur demonstrari, ut: quid est homo, aliae personales, ut illae, per quas quaeritur persona distingui a caeteris, ut: quis est in domo? Socrates. Quae quandoque fit de proprietate occulta et ficta, id est quae sensu non potest percipi qualitate extrinseca et matura cognita, ut: quis pater ille uirum etc. Et cum dicitur: 'quis natat in mari', quis ponitur pro quid. Et attende, quia ordo seruandus est in responsione harum quaestionum, quia quaeuis significat idem: quid uidet Socrates et quid uidetur a Socrate; tamen idem non est respondendum. Uni enim est respondendum: hominem uel aliquid tale, alii uero: homo uel aliquid tale a Socrate uidetur. Et ita hoc nomen, quid diuersis adiunctum diuersas habet quaestiones facere, inter quas istae sunt praecipue tres: Una /538/ scilicet stricta, secundum quam hic accipitur genus praedicari in quid, id est ad istam interrogationem: quid est, id est 'quid' quaerit de generali uel speciali statu, id est quaerit, ut ostendatur, quid sit aliquid per generale uel speciale nomen. Alia est, quae quaerit de re, ut ista: quid est risibile, id est 'quid' quaerit de esse rei, per quod esse differt a caeteris rebus. Tertia est de significatione, ut cum dicitur: quid est genus, quid species, id est quid significat genus, hoc nomen, uel species, sicuti idem est, ut cum <dicitur> homo currit, id est homo habet cursum ... Quid est: 'Dixit dominus domino meo' etc., id est significat haec oratio? Et ita per 'quid est' quandoque quaeritur de significatione. Amplius de hac quaestione 'quid est' quidam quaerunt, quomodo debeat exponi. Quae ita exponitur in rebus: quid est homo, id est quid necesse est hanc rem esse ad hoc quod homo, id est quid exigit ad suum esse? Ad hoc quidam opponunt dicentes, quod nihil ualet haec oppositio eo quod praecessiuam quaestionem potest dinosci: quid exigat ad suum esse. Quaestio autem quae praecedit, haec est: an sit homo, quae cum manifesta sit, manifestum est certe, quid sit homo, et cum scitur quid sit homo, scitur quid sit animal rationale mortale. Postquam autem scitur, quid est animal rationale mortale, satis liquet, quid sit homo et quid ad suum esse exigat. Et quia haec quaestio satis declarat illud, superflua uidetur esse expositio haec quae idem dicit. Alia etiam de causa nihil ualet in rebus haec expositio. Nam cum dicitur: quid est homo, respondeatur: animal rationale mortale. Et ideo male respondetur, quia idem poscitur in responsione quod in inquisitione. Idem enim est homo quod 'animal rationale mortale', et ideo quia idem est, non debet exponi in responsione, quia non magis certificatur quaerens per illud, et sic non fieret bona responsio ad hanc quaestionem: quid est homo, si respondeatur homo, eo quod idem respondetur. Similiter in rebus non est bona responsio 'animal rationale mortale' ad hanc quaestionem: quid est homo, eo quod idem est 'animal rationale mortale' et homo. Sed si exponatur haec quaestio in nominibus, bene poterit responderi 'animal rationale mortale' et etiam antropos, sicut ad hanc quaestionem: quid est mucro, respondetur: gladius. Sed in rebus non ita posset, cum idem sit mucro et gladius. Quomodo haec quaestio debeat exponi in nominibus, uideamus. Ita enim est exponenda: quid est homo, id est peto, /539/ ut respondeatur tale uocabulum mihi, per quod sim certus de isto uocabulo homo et ideo non debet responderi homo, quia non est tale uocabulum, quod expellat dubitationem ab hoc uocabulo, quia idem uocabulum est. Et sciendum, quia aliter est in definitionibus rerum et aliter in definitionibus nominum. Nam in definitionibus <rerum> datur conuenientia et differentia secundum essentiam, ut in hac definitione 'animal rationale mortale' datur conuenientia per hoc nomen 'animal' essentialiter. Nam participatione huius nominis omnia alia conueniunt, et ita per hanc definitionem datur conuenientia secundum essentiam. Et aliter est in definitionibus nominum. Nam in illis definitio secundum essentiam non potest assignari, eo quod eandem uocem habens contingit esse nomen et uerbum. Nam canis quod est nomen, potest esse uerbum similiter. Unde potest bene dici: nomen est uox significatiua ad placitum etc, id est id quod nomen est, et econuerso uerbum est uox significatiua ad placitum etc., id est id quod uerbum est. Unde si aliquis uelit inferre: ergo nomen est uerbum et uerbum est nomen, non sequitur, quia in ea significatione, qua est nomen, <non> est uerbum. Quare cum dicitur: nomen est uox significatiua ad placitum etc. sine tempore, oportet apponi: et in eadem significatione. Contra sophisticas importunitates hoc idem oportet apponi in definitione generis, ut ita dicatur: genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quid sit, id est illud est genus, quod est coniungibile pluribus ad ueram enuntiationem reddendam ui uerbi substantiui praesentis in eadem significatione. Quare cum dico: genus est quod praedicatur de pluribus etc., <quaero>, si illud 'quod' sit de definitione generis. Si dicis, quia est, probatur inconueniens, hoc scilicet, quod uox est genus, hoc modo: Nam possum dicere: uox est quod praedicatur de pluribus etc. Vox enim est illud quod ita praedicatur, quia hoc nomen genus est genus. Quare dicendum est, quia illud non est de definitione, sed appositum est ad perfectionem constructionis faciendam, sicut cum dico: creatura est id quod est creatum a deo, scilicet aes, 'id quod est creatum a deo' non <est> de definitione, sed 'esse creatum a deo'. Si enim dicerem, quod hoc esset definitio creaturae, tunc posset inferri: ergo statua est creatura, quia ipsa est, quod est creatum a deo, scilicet aes. Quocirca ut haec inconuenientia et multa alia uitemus, dicendum est, quia nec in hac definitione nec in illa illud 'quod' est de definitione, sed in utraque constructionis est perfectiuum. Vel aliter bene potest <esse> de definitione, si in subiecto ponatur ita: 'quod praedicatur sic' est genus. /540/ Sic exponitur tota definitio generis. Sed ut breuiter recapitulentur omnes differentiae huius definitionis, quas in constitutione eius posuimus, reuoluendum est a capite, ut ita dicatur: uniuersale siue genus est illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid est, id est illud nomen est uniuersale siue genus, quod est coniungibile pluribus nominibus in eadem significatione ad ueram enuntiationem faciendam ui uerbi substantiui praesentis personaliter. Nota quod ad esse uniuersale non est necesse aliquas esse res de nominibus, quarum praedicetur, cum assignet uniuersalia tam in nominibus existentium quam non existentium. Dicit enim quod conuenit omni substantiae non esse in subiecto. Per quod innuit esse uniuersale non esse in subiecto, et 'non laborat' et possibile et impossibile et praeteritum et futurum, quibus contingit, ut praedicentur de quibusdam, in quibus non possunt diuidi. Non enim potest dici aliud crastina, aliud postcrastinum, sicut color praedicatur de hac albedine et de illa in quae non diuiditur. Si enim diceretur pars orationis alia hoc nomen 'homo', alia hoc nomen 'lapis', falsum esset, quia 'alia', ibi positum, non potest esse nisi ad manerias. Econtrario uerum est, quod 'diligit se' diuiditur in aliqua, ut cum dico: diligens se alius Socrates, alius Plato, de quibus non potest praedicari, quia non conuenit eis in eadem significatione. Quare etiam si eandem significationem retineat et <in> diuisione et in subiectione, cum dico: 'diligens se est Socrates' et 'quod diligit se, est Socrates' et 'id quod diligit se, est Socrates'. Unde quia non est praemissum, unde uariet suam significationem, tamen quia nec ex significatione nec ex subiectione est uniuersale, sed ex sola praedicatione, quia in praedicato positum ex singulis praemissis uariat suam significationem, non est uniuersale. Sic nec causa nec perpetuum et similia. Unde cum dicitur 'omnis homo diligit se', non praedicatur uniuersale, sed indiuiduum. Nec etiam praedicatur uniuersaliter de specie, quia nihil dicitur uniuersaliter praedicari de specie nisi in ea ui, pro qua uerum est aliquid praedicari uniuersaliter, id est in ea ui, in qua praedicatur de singulis indiuiduis. Et nota, quod illa regula sic est intelligenda, scilicet quidquid de specie uniuersaliter et de indiuiduis, id est omnis illa argumentatio, <quae> uera est in praedicatum de specie, praedicatur de indiuiduis. /541/ [ LNPS 1.03 ] TRACTATUS DE SPECIE < ... > Nunc autem pertractata generis definitione pertractanda est speciei definitio. Sed prius de specie pauca dicamus. Ait enim Boethius quia in tractatu speciei duae obiectiones fiunt. Quarum una haec est, quare Porphyrius de specie post genus <tractet> et non de differentia, cum in illorum quinque enumeratione differentiam praeposuerit speciei, cum etiam in communitatibus prius tractetur de differentia quam de specie. Alia obiectio est, quod superfluus uidetur esse tractatus speciei, cum in tractatu generis satis ostendat, quid sit species, ubi dicit: genus est quod praedicatur de pluribus et differentibus specie. Et alibi in tractatu eodem generis: genus quidem est ut animal, species uero ut homo etc., in quo ostendit satis, quid sit species. Quas quaestiones soluit ipse Boethius dicens, quod ideo tractat Porphyrius de specie post genus, quia sunt quasi relatiua et utrorumque definitionibus oportet uti <in> utrisque. Nam prior tractatus generis ad naturam generis ostendendam per se non sufficit, cum quid sit species, non sufficienter assignet 'per quam genus cognoscitur'. Similiter tractatus speciei non sufficit per se ad naturam speciei ostendendam, cum quid sit genus, non assignet 'per quod species cognoscitur'. Merito ergo subiungitur tractatus speciei tractatui generis, ut illa duo compleant, quorum neutrum per se poterat. Hinc per has orationes: 'habens patrem' et 'habens filium' cognoscitur pater et filius, neutrum tamen illorum cognoscitur per alterum, sed per utrumque utriusque natura diligenter aperitur et ideo in utroque ratione oportet uti utrisque. Vel secundum quosdam unus continuus generis et speciei sit tractatus, id est tractatus generis et speciei non diuisi. Quod apparet ex hoc quod ista littera 'species quid' etc. praedictis continetur et quod etiam post assignatas speciei multas proprietates multas et generis exsequitur, ubi ostendit, quid sit subalternum genus et generalissimum. Et sciendum, quod huius uocabuli 'species' diuersae sunt significationes. Species enim hoc uocabulum significat /542/ maneriam, significat compositionem, id est formam ex naturali membrorum compositione procedentem, significat iterum physicam speciem, quae scilicet supponitur generi, significat quoque subtilem speciem. Subtilem uero speciem uocat Boethius humanitatem. Ideo subtilem uocat, quia cum aliae formae aliquantulum distinguantur per sensum, ut albedo per uisum, oratio per auditum, sola humanitas non uenit ad sensum, sed sola ratione distinguitur. Item sciendum est, quod genus uel species non sunt relatiua, sed quasi relatiua. Proprie enim sunt nomina relatiua, quae ex relationibus conueniunt, non tantum ex habitudinibus, sicut haec nomina 'genus' et 'species', et quorum unum non est prius altero et si unum non est, alterum non est. Quam cito enim pater, et habet filium, et quam cito est filius, et habet patrem. Sed in genere et in specie non est ita. Nam genus prius est specie eo quod in constitutione speciei ponitur et species potest esse absque genere. Nam ad hoc quod sit, non exigit, nisi quod sint aliqua numero differentia de nominibus, quorum praedicetur. Sed si aliquis opponat: hoc nomen 'filius' similiter posset esse, etsi numquam fuisset hoc nomen 'pater', falsum est, quia hoc nomen 'pater' et hoc nomen 'filius' data sunt ex relatione, id est semper debent referri ad aliud. Sed tamen quamuis genus et species non sunt relatiua, tamen significatio unius pendet ex significatione alterius, et si nescitur significatio unius, ignoratur significatio alterius, sicut si ignoretur quid sit lux, ignorabitur, quid sint tenebrae. Non tamen relatiua, cum alterum sine altero esse possit; quippe existentibus rebus unius speciei, et ipsa species est praedicabilis, et cum non sit genus, praedicatur de differentibus specie, quia non reperiuntur differentia specie, sed differentia numero solo. Consideratis quaestionibus quae erant quasi gradus ad speciei definitionem pertractandam, ostendendum est, quid sit speciei definitio. Itaque sciendum est plures speciei definitiones esse, ut placet Porphyrio. Quarum una haec est: species est quae sub assignato, quae sic debet exponi: illud est species, scilicet quod est sub genere, id est continetur sub genere, hoc est de qua praedicatur genus ut de suo contento. Genere dico assignato, id est de qua mentio fit siue assignatio /543/ in tractatu generis. Sed quia opponitur de indiuiduis, quod et ipsa continentur sub genere, ideo est addendum: proxime, id est affine. Nam species proximiores sunt generi quam indiuidua eo quod species continent sub se plures res de nominibus, quarum habeant praedicari, sicut genera; sed indiuidua hoc non habent, quia continentiam plurium non habent. Quare non dicuntur contineri sub genere nisi improprie. Istae determinationes sufficiunt ad expositionem alterius definitionis, quae est: 'Species est de qua genus praedicatur in eo quod quid sit', et haec definitio eadem est cum prima. Et potest dici, quod non sunt definitiones, sed quaedam <specierum> non specialissimarum proprietates. Porphyrius tamen uocat definitiones substantiales differentias, quae non sunt definitiones, ut in tractatu differentiae quasdam dicit definitiones differentiae substantialis, quae non sunt definitiones illius, et hoc secundum opinionem antiquorum, qui eas dictauerunt definitiones, iuxta quorum opinionem in hoc opere de his quinque agit, sicut ipse in prologo insinuat dicens: Quemadmodum antiqui de his tractauerunt etc. Ad ultimum definitionem specialissimae speciei ponit, quae talis est: Species est quae uel quod praedicatur de pluribus etc. Per 'praedicatur de pluribus' excluduntur indiuidua. Sed quia hoc habet genus, addendum est: 'solo numero', id est ita de differentibus numero, quod non de differentibus specie. Quod generi non conuenit. Et quia hoc habet proprium ipsius speciei, additur: in eo quod quid est. Nota quod praedicari de pluribus idem dicit, quod praedicari de differentibus numero; quare superfluum est post illud, nisi subintelligatur 'tantum' uel 'solo'. Sunt tamen qui dicunt, quod nec de uno solo praedicantur indiuidua; sed haec dicunt contra auctoritatem Porphyrii dicentis per praedicari de pluribus genus differre ab indiuiduis. Nam nisi indiuidua praedicarentur, nequaquam hoc dixisset. Nam si genus praedicatur de pluribus quam indiuiduum, oportet, ut indiuiduum praedicetur. Nam praedicari de pluribus ponitur ibi comparate, ueluti <ad> faciendam comparationem inter duos dicimus: iste est albior illo; oportet enim, ut ambo sint albi. Nam inter album et non album talis comparatio non potest fieri. Dicunt quidam esse friuolum, quod in hac definitione debet addi 'solo' uel 'tantum'. Nam cum dicitur: Genus est quod /544/ praedicatur de pluribus, id est intelligitur de differentibus numero. Sed quia hoc non erat propria sua praedicatio, ideo additum est: differentibus specie. Similiter cum dicitur: Species est quod praedicatur de pluribus, inde 'pluribus' intelligitur de differentibus numero; sed ut ostendatur, quod non praedicatur nisi de istis, ideo additum est: de differentibus numero. Sed si opponatur, quod unum superfluit post aliud, cum intelligatur: nihil est. Nam etsi intelligatur, non superflue apponitur. Licet enim omnis presbyter sit diaconus, cum in presbytero intelligatur diaconus, tamen potest dici de aliquo presbytero: est diaconus, et de aliquo quod est presbyter et diaconus, id est aliquando exercens officium presbyteri, aliquando diaconi. Opponit Boethius de sole et phoenice, quibus haec definitio non conuenit, soluens postea duobus modis. Primum dicens definitionem datam <esse> secundum maiorem partem specierum, secundo dicens phoenicem esse praedicabilem de pluribus in natura, <id est> ex tali causa datam, ex qua pluribus per praedicationem adaptari possit, licet illam aptitudinem ex subiectis rebus <non> contrahat. Et similiter secundum eum sol, mundus, terra sunt species eo quod in natura res habent illum statum, unde praedicarentur de pluribus, si plura essent. Et magister Vasletus dicit, quia neque phoenix neque sol nec mundus nec terra sunt species, sed indiuidua eo quod non sunt praedicabilia de pluribus, id est non apta coniungi pluribus ad ueram enuntiationem reddendam. Non affert illos qui dicunt, quod praedicari <de pluribus> in materia sit praedicari. Quod autem phoenix magis debeat dici species quam indiuiduum, plures auctoritates confirmare uidentur. Una scilicet quod unaquaeque substantia participat una specie, sed pluribus accidentibus. Sed phoenix est substantia. Quare oportet, ut una specie participet. Per quod uolunt habere, quod phoenix sit species. Rursus quod ait: Omne ante indiuidua speciem esse; quippe phoenix praeest huic phoenici, quod est indiuiduum, et ita phoenix est species. Rursus cum phoenix sit animal, substantialiter differt a caeteris animalibus, et differentias aliud facientes uocat Porphyrius specificas, quia speciales status faciunt. Oportet itaque differentiam, quae eum aliud facit, esse specificam, et ita speciem facere. Et sic uel phoenicem uel aliam; sed aliam non, ergo phoenicem. Et ita phoenix est species. /545/ Cui sententiae etiam uidetur consentire, quod Boethius dicit super Porphyrium speciem uno indiuiduo esse contentam, cum postmodum dicat genus non esse contentum una specie. Illud etiam astruere uidetur, quod phoenix sit species, quod Boethius dicit in Diuisionibus omne genus sufficienter diuidi in duas species. Auis igitur cum genus <est>, per duas sibi proximas species diuidi potest, sed quia nominibus caremus, ponamus illa nomina b c etc. Phoenix itaque cum eis erit in diuisione uel sub aliquo illorum ponetur. Sed si cum eis ponatur, iam diuisio illa non erit sufficiens per illa duo. Quodsi sub aliquo illorum continetur, illud quod continebit merulam uel coruum cum phoenice, uel erit species specialissima uel genus. Sed species specialissima esse non potest, quia habet speciem sub se, nec genus est, cum non habeat duas proximas species sibi, quibus sufficienter diuidatur, nisi phoenix sit species. Unde species dici debet etiam, cum ipse Porphyrius in sequentibus dicat semper genus in plures species diuidi. Rursus species esse uidetur ex eo quod ait Porphyrius: Substantia alia prima, alia secunda. Vel haec diuisio <non> sufficiens erit uel sub altero diuidentium continebitur. Sed prima substantia esse non potest, cum hoc aliquid, id est rem suam, discrete non significet. Erit igitur secunda substantia et sic genus uel species. Solutio primi argumenti: Quod Porphyrius dicit unamquamque substantiam etc., negatiue intelligendum est hoc modo: substantia <non> pluribus speciebus specialissimis participat, pluribus uero accidentibus. Rursus quod dictum est, differentias facientes aliud specificas esse, tale est, ac si dicat: facientes specialem statum, quod differentiae phoenicis conuenit, cum phoenix specialem statum significet. Vel potest dici, quod haec est etimologia nominis 'specifica', quod aliquando excedit, aliquando exceditur. Quod uero dicit Boethius speciem esse contentam uno indiuiduo et genus non, alterum per opinionem oportet eum dicere, alterum secundum rei ueritatem. Secundum rei ueritatem est dictum, quod genus non est contentum una specie; secundum opinionem uero dictum est de specie, quod est contenta uno indiuiduo, quia opinabantur quidam, quod posset esse in natura, /546/ quod species esset contenta uno indiuiduo, quod falsum est. Nam similiter posset esse genus contentum una specie in natura. Ne igitur Boethium stultum faciamus, oportet, quod dicamus eum dixisse speciem esse contentam uno indiuiduo secundum eos qui duobus modis uniuersale et particulare accipiebant, scilicet quantum ad naturam et quantum ad actum continentiae iuxta opinionem eorum qui dicunt omne genus per duas species sibi proximas posse diuidi sufficienter, cum in praedicamento 'ad aliquid' subalterna genera non possint esse. Vel potest dici quod cum Boethius dicat omne genus posse diuidi per proximas duas species, sibi tale est, ac si dicatur: in duos proximos status speciales, quod bene competit uniuersali, quod solummodo phoenicem et merulam continet, cum phoenix sit specialis status. Quod autem Porphyrius dicit OMNE QUOD EST PROXIMUM ANTE INDIVIDUUM specialissimum est, nil obest, cum phoenix ante indiuiduum et non ante indiuidua proximum sit. De ultima quaestione restat, scilicet: Substantia alia prima, alia secunda, sed phoenix non est prima substantia, scilicet quia hoc aliquid non significat. Ad quod dicendum est quod ideo non remouet, quod phoenix non sit prima substantia. Nam hoc, scilicet significare hoc aliquid, non est definitio primae substantiae. Vel aliter secundum Porphyrium bene conuenit, quod sit indiuiduum. Nam Porphyrius uocat indiuiduum quod habet continentiam unius solius rei, sicuti phoenix. Sed Aristoteles aliter accepit indiuiduum, scilicet secundum continentiam unius rei tantum et significationem unius rei discretae, scilicet secundum hoc quod hoc aliquid significat. Et ita haec auctoritas non iuuat ad hoc quod phoenix sit species. Quod autem <nec> phoenix nec aliud uniuersale dicatur in natura, plane ostendit Porphyrius: Sophronici filius esset indiuiduum, si solus Socrates sit ei filius. Nam si uellet, quod uniuersalia dicerentur in natura, non dixisset, quod Sophronici filius esset indiuiduum, si solus Socrates sit ei filius, cum in natura bene posset esse, quod esset uniuersale. Sed quia ad naturam rei non respexit, sed ad continentiam unius rei, ideo <dixit>, quod est indiuiduum. Si enim quantum ad naturam genera et species dicerentur, homo genus dici posset, cum in natura praedicabilis sit de pluribus differentibus specie in quid; quippe plura animalia creari possint, quibus tota definitio /547/ hominis conueniret et quibusdam de illorum numero quaedam substantialis differentia adueniret, secundum quam a caeteris habentibus substantialiter differrent, et de omnibus hoc nomen 'homo' praedicabile esset in natura, sicut phoenix. Non igitur est in tanta ueritate, ut phoenix sit species, quod tam Boethius quam Porphyrius asserit. Species tamen dicitur secundum opinionem eorum, quos Boethius sequitur, ubi dicit: data est secundum maiorem partem. Nulla igitur inter eos contrarietas, cum illud Porphyrius secundum rei ueritatem asserat et Boethius aliud secundum opinionem aliorum, non secundum se astruat. Quaeritur an homo compositus ex anima et corpore sit corporea substantia an incorporea. Si est incorporea, tunc est spiritus, et si est corporea, tunc est corpus. Ad quod quidam dicunt quod corporeum est et non est corpus, ut scilicet corporeum sit uel corpus uel compositum a corpore, sicut incorporeum est uel spiritus uel substantia confecta ex spiritu. Secundum autem alios rationabilius dici potest, quod haec diuisio: substantia alia corporea, alia incorporea non sit sufficiens, et est apponendum tertium membrum, scilicet permixta substantia, sicut homo compositus. Si autem quaeratur, an sit rationale animal, dicunt: minime, cum non animal. Dicunt alii quod non omnis substantia est corpus uel corpores ut mixta naturae, ideo est sufficiens haec diuisio, cum nulla substantia alia numero ab incorporea et corporea relinquatur, quomodo ista: domus aliud paries etc., non est insufficiens, licet quasdam partes domus non amplectatur, ut dimidiam domum, quod tamen non est diuersum numero ab illis. Mixtam substantiam uocamus compositum ex anima et corpore, quod non est corpus, quia iam anima esset pars corporis; corpus tamen quod est pars illius substantiae, est homo. Quod a philosophis dicitur: suppositum animali et corpori, pars illius compositi, est homo et illud compositum homo est, ergo homo est pars hominis, falsum est, quia oportet, quod in eadem significatione poneretur 'homo' et 'hominis'. Et attende quod hic homo non significat corpus, quia non facit intelligere hoc corpus, et cum hoc corpus et hic homo idem sint, differunt tamen proprietate, neque quidquid est substantiale /548/ uni, et alii; aliud enim exigit aliquid ad hoc quod sit hic homo, quam ad hoc ut sit hoc corpus; potest esse hoc corpus, etsi non hic homo. Nota quod Socrates significat hanc substantiam, quia hunc hominem, nec tamen significat hanc substantiam, quae assidue uariatur per influxum et effluxum, quia si significaret hanc substantiam, quae modo est Socrates et cras essentiam, quae cras erit Socrates, cum non eadem essentia hodie et cras sit Socrates, saepe mutaret significationem, quod est inconueniens. Item Socrates significat substantiam quae constat ex decem partibus, ergo significat substantiam ex decem partibus, falsum est, si per coniunctionem accipias. Item nullus homo est, qui non sit albus uel niger uel medio colore coloratus; sed homo significat hominem, ergo uel album uel nigrum uel medio colore coloratum. Falsum est. Item omnis homo est sedens uel non sedens; sed homo currit; igitur sedens uel non sedens currit. Bonum est argumentum. Cum omnibus namque aliis uerbis bonum est argumentum; cum istis significare petit, non est bonum. Quaerunt quidam an illud compositum sit homo et si sit animal rationale mortale. De hoc dicunt quod non est homo neque rationalis neque mortalis, quia non est animal, et quod animal non sit, percipitur ex hoc quod animal non dicitur aliquid nisi pro parte, id est pro sola animatione et non pro corpore. Item hoc compositum non est animal, quia ad hoc quod compositum esset animal, oporteret quod corpus huius compositi pars esset animalis, quod esse non potest. Quocirca quia istud compositum non est animal, non est rationale mortale. Nam haec nomina: 'rationale' 'mortale' data sunt pro parte, scilicet pro anima. Nam anima rationalis est et non corpus. Mortalis autem dicitur anima, non quod ipsa moriatur, sed ab effectu, quia mortem confert suo recessu. Unde cum dicimus: homo est rationalis, homo est mortalis, figuratiuae sunt istae propositiones, quae sic resoluuntur: homo est rationalis, id est habens animam rationalem, homo est mortalis, id est habens animam quae confert ei mori suo recessu. Et sciendum quod secundum eos bene dicitur: homo est compositus, hoc compositum, etsi hoc loco hoc nomen 'homo' sit designatiuum totius, id est interioris hominis. Et primitus alio modo accipiebatur, cum dicebatur: hoc compositum /549/ non est homo. Homo enim non erat tunc nisi designatiuum unius partis, scilicet corporis, quod quidem ex institutione habet significare secundum eius etimologiam. Nam homo dicitur ab humo. Sed quia de anima mentionem fecimus, de ipsa aliquid dicamus. Itaque omnes actiones animae esse dicuntur, quamuis sint quaedam nomina et uerba quae significant alias actiones, cum non possint construi cum hoc nomine 'anima', immo cum nominibus rerum, quae sunt instrumenta animae. Nam aliquando dicimus: anima uidet uel odorat; sed dicimus: oculus uidet, naris odorat, et est sensus: anima uidet per oculum, odorat per narem. Item sciendum quod anima localis non est, cum non conueniat ei localis definitio. Nam locale est id cuius interpositione partium circa adiacentium fit distantia. Veluti si quis ponat stilum uel aliquid tale in medio huius ligni, huius interpositione partium fit distantia. Unde colligimus, quod albedo non locale quid, quia interpositione eius nulla partium adiacentium fit distantia. Quod ita percipi potest: Nam cum in eboris medio sit albedo, non tamen facit distantiam partium eboris circa adiacentium. Similiter dicitur, quod anima non est localis et hoc ex Augustino habemus dicente: Est spiritus creator, est spiritus creatus, est corpus. Spiritus creator est qui nec loco nec tempore circumscribi potest: loco non potest, quia non est localis; tempore non, quia non habet aliquas qualitates. Corpus autem et loco et tempore circumscribi potest, quare nullam habitudinem habet cum spiritu creatore. Sed spiritus creatus habet aliquam. Nam sicut spiritus creator non circumscribitur loco, ita nec spiritus creatus. Et spiritus <habet> habitudinem ad corpus, quia sicut corpus mouetur, ita anima mouetur, cum irascitur. Item sciendum est, quod istae locutiones sunt figuratiuae: anima recedit a corpore, anima uadit apud inferos. Quod uero /550/ anima recedit a corpore, nihil aliud est, nisi quod desinit uegetare corpus, et anima uadit apud inferos, id est: patitur perpetuam poenam. < ... > OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS. Istud capitulum sic intellige: OMNE QUOD EST PROXIMUM etc., id est de generibus et speciebus praedictis propter 'homo albus'. Si opponitur de illo uniuersali, quod continet phoenicem et coruum, quia scilicet est proximum ante indiuiduum, nihil obest, quia si intelligatur ante indiuiduum proximum, id est magis simile unicuique illorum quam aliud, non habebit hoc illud uniuersale, quia coruus est magis similis alicui illorum quam illud. Etenim potest concedi aliquod esse utrumque, scilicet et quod sit species et quod non sit species; quod non sit species, ideo, quod est proximum ad utrumque. Nam coruus est proximus ad hunc coruum. Quod sit species, bene potest concedi eo quod ante duo illa non est proximum uniuersale. Sed si opponatur quod illud uniuersale non est species specialissima, non est uerum. Nam species potest praedicari de specie specialissima, sed non de alia a se. Item opponitur: Si ad hoc esset redactum, quod non esset nisi una merula et unus coruus, an illud uniuersale esset species specialissima, quod illam contineret. Probatur, quod esset species specialissima eo quod praedicaretur de substantialiter differentibus. Nulla enim species praedicatur de substantialiter differentibus. Quod quidem secundum quosdam falsum est. Nam species bene potest praedicari de substantialiter differentibus. Sed aliter accipitur differre substantialiter quam differre substantiali differentia. Substantialiter, id est essentialiter. Unde quidam dicunt: non quidquid differt substantialiter, et substantiali differentia, sed quidquid substantiali differentia, et substantialiter. Hoc argumentum differt substantialiter, ergo substantiali differentia, sic fallitur: Albedo et nigredo differunt substantialiter, ergo substantiali differentia, falsum est. Non enim habent substantiales differentias. Conuenit igitur secundum eos illud uniuersale, quamuis praedicetur de differentibus substantialiter, tamen speciem bene esse. < ... > EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM; NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM UERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR). EXTREMA VERO. Hac auctoritate dicunt quidam indiuiduum non esse in praedicamento adhaerentes Porphyrio, qui specialissimum uocat extremum et huic nomini 'praedicamentum', quod a praedicando dicitur, cum a prima substantia nulla fit praedicatio. /551/ Quibus cum dicitur quod Porphyrius <quoque> ponat indiuidua in praedicamento, dicunt ea induci, ut ostendat, de quibus species habeat praedicari, non quod de praedicamento esse asserat. Et secundum hoc generalissimum et specialissimum recte extrema in praedicamento dici possunt. Vel ideo uocat extrema, quia inter generalissimum et specialissimum non sunt aliqua substantialiter inter se diuersa. Diuersas familias dicit ad unum referri principium, <ut> ad Iouem, sed non diuersa genera ad unum genus, quia neque <ad> ens, de quo magis uideretur, neque ad aliud. 'Fortasse' dicit, quia secundum quosdam philosophos erat unum principium, secundum alios plura. Quod ens non sit genus, ostendit, quia aequiuoce praedicatur. Aequiuoce hic large accipitur secundum Aristotelem, scilicet praedicari nomine et non eadem ratione substantiae, id est non uniuoce. Quod non conuenit huic nomini res et ens, licet in specie contineatur; non enim ex causa impositionis in specie continetur, sed ex necessitate, cum sine illis esse non possit. Ex hoc maxime apparet, quod non genus, quia non praedicatur in quid. Primum enim <oportet> scire rem esse, antequam de ea quae res sit, quaeritur. Vel potest dici secundum quosdam, quod Porphyrius hoc participium 'ens' pro uerbo suo posuit, scilicet 'est', et dicit ipsum uerbum praedicari aequiuoce, ideo scilicet, quod in praedicato positum significationem suam uariet et rem substantiae copulet. Veluti cum dicitur: Socrates est, tale est ac si dicatur: Socrates est ipse Socrates; et cum dicitur: Socrates fuit, tale, est : Socrates fuit Socrates, et sic in aliis huiusmodi. Secundum hos autem euenit, ut haec consequentia sit bona: Si Socrates est Plato, Socrates est Socrates. Si enim est Plato, est aliquid, et si est aliquid, et est, et si est, <est> ipse Socrates, secundum hanc maximam: Quidquid... etc. Et ita secundum eos exponuntur aequiuoce, id est in diuersis significationibus. /552/ Vel melius, quia iste introductorius est ad opus Aristotelis, more Aristotelico ponit aequiuoce, id est non uniuoce, uidelicet non cum ratione substantiae, licet in eadem significatione, ut album praedicatur aequiuoce retentum in eadem significationeEns autem non praedicatur uniuoce, cum sit responsiuum ad primam quaestionem. Prima quaestio est, an sit; quod uero ei responsiuum est, nullum substantiale ostendit. < ... > DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM. DECEM QUIDEM. Superius ostendit in numero habitudinum conuenire specialissima cum generalissimis. Et ne uideantur similiter numero siue multitudine conuenire, dicit numerum generalissimorum esse definitum, illorum uero indefinitum. Ubi dicit Porphyrius: Cum NUMERO QUODAM SUNT SPECIES, INDIVIDUA VERO NON, infinita indicat indiuidua respectu specierum, quarum licet non sit numerus cognitus nobis, numerabiles tamen sunt. Indiuidua uero innumerabilia sunt tum ex eorum multitudine, cum unaquaeque species multa indiuidua continere habeat, tum ex magna eorum inconstantia, cum indiuidua frequentius pereant, quam indiuidua species, quia indiuiduum perit et pereunte specie et non pereunte, species uero non perit sine destructione indiuidui. Vel frequentius pereunt, quia cum species perit, unumquodque illorum perit et species non perit aliquo illorum pereunte. Si ergo species pereunt ut rosae, non ideo sunt infinitae, cum non tantam uarietatem habeant quantam indiuidua. Tale est enim, ut dictum est, et indiuidua esse infinita, ac si diceretur: Manere nobis incerta et inconstantia quantum ad species. Videtur tamen posse probari, quod indiuidua sint certa hoc modo: aliquis est cui haec omnia sunt certa. Vel aliter secundum hanc regulam: quotiens singulare habens plurale praedicatur de aliquo singulari habente plurale, <plurale> praedicati praedicatur de plurali subiecti. Unde si omne indiuiduum est finitum, omnia indiuidua finita, non sequitur, cum regula illa sit falsa. Quippe existentibus duabus animabus, tamen uera est: omnis anima est anima, et falsa est: omnes animae sunt animae, id est omnis collectio animarum est collectio animarum, cum una tantum collectio sit et non plures. DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM. DESCENDENTIBUS IGITUR. Ecce hic Porphyrius causam impositionis uniuersalium et singularium diligenter distinguit. Dicit enim ea esse inuenta, ut per illa rerum diuersitas et conuenientia ostendatur, in quibus duobus omnis rerum doctrina consistit innuens uim continentiae et diuersitatis semper in praedicatis /553/ consistere hoc modo: In ascensu multa sub uno colligimus, id est diuersorum unionem ostendimus per praedicatum, in quo est uis et declaratio conuenientiae et diuersitatis, ut hic: Socrates et Plato sunt animalia uel homines. Ex quo apparet nil ualere, quod opponitur hoc loco, quod scilicet tam bene ostendimus per subiectum similitudinem rerum quam per praedicatum, ut cum dicitur: Animal est Socrates et Plato Non enim cum <dico> 'Animal est Socrates et Plato' ostendo eos esse similes, id est non dico esse animalia uel homines etc., quod est ostendere eos esse similes. Innuitur tamen eos esse similes per subiectum. In descensu uero unitorum in aliquo differentiam ostendimus, ut si dicam: animal aliud rationale, aliud irrationale. Hic unitorum in animali diuersitas et differentia ostenduntur, cuius diuersitatis uis in praedicatis maxime consistit, ut dictum est. Hic ascensus et descensus per similitudinem terrae dictus est. Terra enim est stabilitas et firmitas, a qua quanto aliquid recedit sursum altius, tanto magis est mobile, instabile. Quanto uero magis ad terram accedit, tanto magis ad stabilitatem appropinquat. Similiter autem uocabulum 'aliquot', quanto plura continet in appellatione quam aliud, tanto magis est altius illo, id est minus stabile et minus certum in significatione quam aliud. Quanto minus continet quam aliud, tanto minus est confusum et magis stabile, id est magis certum in significatione quam aliud. COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST. COLLECTIVUM ENIM. Duo dixerat, duo probat: Quod in ascensu colligimus, in descensu dispergimus, quia genera et species, per praedicationem quorum inferiora iunguntur, collectiua sunt, ipsa uero inferiora <eorum> distributiua sunt. A causa. Et hoc est: SPECIES EST COLLECTIVUM MULTORUM IN UNAM NATURAM, id est speciale uocabulum res subiectas nominat secundum hoc quod conueniunt ex creatione naturae. Natura <enim> teste Boethio est similitudo nascentium. PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST. PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA, <id est> indiuidua, DIVIDUNT QUOD <UNUM> EST, id est res illas appellant <ut> differentes, quas sua superiora notant ut conuenientes. PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS. Nam PLURES HOMINES etc., id est collectiuum species est multorum, quia hoc nomen 'homo' hominem a parte <significat>, et hoc est: PLURES HOMINES UNUS est, id est unusquisque plurium /554/ est unus. Vel ita: PLURES HOMINES sunt UNUS, id est iste est unus et iste unus etc. PARTICIPATIONE SPECIEI, quasi dicat: quod potest ostendi ex participatione speciei, id est quod ex hoc speciali uocabulo participant, cum speciale uocabulum illis conueniat secundum hoc quod unusquisque illorum est unus. PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES; DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST). PARTICULARIBUS AUTEM etc., hoc est unus homo est iste et iste, et ne unus personali discretione accipiatur, additur 'communis' non intransitiue iunctum cum 'unus homo', sed determinans hanc orationem <non> esse accipiendam circa personam in hoc sensu: Unus homo est iste et ideo homo est iste, sed quantum ad identitatem definitionis hoc modo: unus homo est iste, et unus homo est iste. Tale est enim: UNUS ET COMMUNIS PLURES, ac si diceretur: Unus homo est iste et unus homo est iste et unus homo <est iste alius>. Ista oratio communiter attenditur, sed simpliciter, ut circa personam, non accipitur. Sic enim dicitur: anima mouetur simpliciter et uniuersaliter, id est anima mouetur. Illud enim 'uniuersaliter' iunctum est 'mouetur'. Vel simpliciter innuit sensum eius propositionis, scilicet hoc uerbum 'mouetur' accipitur simpliciter non secundum aliquam suam speciem. Huic autem expositioni congruit illud, quod ait Priscianus: Cursum lyncis quidam a communi accipiunt, id est bis ponunt cursum dicentes: Cursum lyncis cursum apri. Sic igitur dicimus: scilicet unus homo est plures, id est unus homo est iste et unus homo est iste alius. Sic etiam dicitur 'alterum opponitur alteri quadrupliciter', et 'alterum alio prius quadrupliciter', id est alterum alteri uno modo, alterum alteri secundo modo et tertio et quarto modo. PARTICULARIBUS etc. Dico unum hominem esse plures, ut expositum est, et haec particularitas, id est discretio, demonstratur per particularia nomina uel particularibus, id est ad diuersitatem ostendendam inuenta particularia nomina, ut diximus. Amplius DESCENDENTIBUS etc. Ille <it> per multitudinem, qui plura distinguit; qui uero descendit plura distinguit, sed qui ascendit, quae distincta erant per diuidentia, ostendit conuenire in diuiso. Siquidem per praedicationem speciei ostenduntur plura contineri sub eodem speciali statu. Qui specialis status habet esse ex operatione naturae. Sed plurium ostenditur conuenientia praedicatione generis, quia non solum differentium numero, sed specie. /555/ PARTICIPATIONE SPECIEI etc., id est praedicatione speciei homines distincti praedicatione indiuiduorum ostenduntur conuenire in una natura, id est in eodem speciali statu uel generali, quia licet praedicatione huius nominis 'domus' et huius 'album' ostenduntur conuenientia, non tamen ostenduntur aliqua conuenire in una natura. PARTICULARIBUS, id est praedicatione indiuiduorum unus et communis plures, id est illa quae ostenduntur conuenire praedicatione speciei, sunt plures, id est distinguuntur. COLLECTIVUM, scilicet quia 'plures' est collectiuum, quo ostenduntur plura distributa colligi et congregari, scilicet praedicatione eius non ostenditur conuenientia rerum, ideo subiungit: ET ADUNATIVUM. ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE (SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST), GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS (NEQUE ENIM CONVERTITUR). ASSIGNATIO etc. Hoc loco de praedicatione nos instruit, quod ad argumentationes maxime ualet, ut scilicet ad eas exponendas suam praedicationem terminorum sciamus disnoscere. Quod ideo determinat, quia in definitionibus eorum dixerat genus et speciem de pluribus praedicari. OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME (NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL). Hic praedicari ut de contento tantum accipitur uel de aequali, quod solummodo superioribus et aequalibus conuenit. Quod aperte insinuat, ubi dicit: OPORTET AUTEM etc., id est superiora de inferioribus praedicantur, inferiora uero de superioribus minime. < ... > INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT; SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM. INDIVIDUA QUOQUE. Superius <dixerat> genera et species de pluribus praedicari posse, indiuidua uero non. Quod ostendit conuenienter esse dictum, cum proprietates indiuidui uni conueniant, proprietates uero specierum pluribus. Proprietates uocat nomina siue sumpta siue substantialia, per quae simul iuncta uniuersale nomen uel singulare determinatur. Vocabula ideo proprietates uocamus, quia definitionem siue descriptionem faciunt. Quae dicuntur proprietates pro eo quod conuersim praedicantur. Unde Boethius in Topicis: Quibusdam accidentibus unam proprietatem efficientibus. Vel in hoc loco uocabula proprietates dicimus, quia si ad naturam rerum aspiciamus, nulla erit proprietas Socratis quae non sit hominis uel quae sit hominis, quae non sit alicuius hominis. /556/ Continuatio. Superius dixi indiuidua tantum de uno solo praedicari. Et merito, quod ex eo patet, quia proprietates indiuiduorum, id est nomina sumpta a proprietatibus efficientibus unam descriptionem, quae afferuntur ad significationem indiuiduorum proprie et integre demonstrandam, numquam omnes simul per praedicationem alii aptari possint, quia scilicet nullus alius inuenitur, qui sit caluus, simus, senex, Sophronici filius etc. Hoc loco haec coniunctio ergo magis approbatiua est quam illatiua est intelligenda, sicut in Prisciano frequenter inuenitur. UNUMQUODQUE EORUM CONSISTIT, id est habet in suo esse siue in substantia sua, id est in definitione tot proprietates etc. Esse rei siue substantiam uocamus hoc loco definitionem. Unde Boethius in Topicis. Locus a definitione dicitur a substantia. Iuxta quod ait Boethius in Commento: Quid enim est aliud esse rei quam definitio? Quasi dicat: nil aliud. Nota quod ait INDIVIDUA HUIUSMODI, ut per 'huiusmodi' intelligeret tantum indiuidua substantiae. Quippe caeterorum praedicamentorum indiuidua non ita formantur proprietatibus, ne infinite proprietates extendantur. HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT. HAE AUTEM PROPRIETATES QUAE SUNT HOMINIS. Et ne hominem in designatione rei acciperes, addidit: DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS, id est uniuersalis nominis. EAEDEM IN PLURIBUS sunt simul, haec scilicet nomina 'animal, rationale, mortale' et quia possent in pluribus, non tamen in omnibus, subdit: MAGIS, id est melius possem dicere IN OMNIBUS. CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB GENERE; TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS (SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST). DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST. CONTINENT ERGO. Quia confuse de supradictis egimus, breuiter recolligamus. A causa dicit hoc loco speciem esse partem et totum, sed PARS QUIDEM ALTERIUS est, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS, sed aliis, quasi dicat: Pars respectu unius totius, totum uero non respectu unius, sed plurium. Non enim totum una parte contentum est, sicut pars uno toto. Attende quod 'semper' ex adiunctis mutat significationem. Cum dico: 'mundus est semper', 'semper' ibi significat: in omni tempore. Cum dico: Socrates est semper homo <uerum est> quamdiu Socrates est homo. Si uero dicam: Socrates qui non semper est, semper est risibilis hoc est falsum, quia ex isto /557/ adiuncto reduceretur ad priorem significationem, ut sic diceretur: Qui non semper est, id est in omni tempore est, semper, id est in omni tempore, est risibilis, quod falsum est. Nota quod: Omnis phoenix est est falsa. Ergo uera est: Non omnis phoenix est. Si non omnis phoenix est, non omne animal est. Et si non omne animal est, non omne animal est animal. Et ita quoddam animal non est animal! Quod uidetur posse confirmari per illam regulam: Quidquid a parte et toto particulariter. Sed haec regula non est in hac auctoritate. Quae si esset, non tamen confirmaret praedictam argumentationem, quia non dicitur aliquid remoueri ab aliquo, si particulariter remoueatur. Haec de specie sufficiant. [ LNPS 1.04 ] TRACTATUS DE DIFFERENTIA DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR. DIFFERENTIA VERO. Cur post speciem tractet de differentia, superfluum est quaerere, cum de differentia ante speciem tractaret, nisi essent praedictae causae. Ante proprium et accidens conuenienter tractat de differentia, cum eis naturaliter prior sit, quia etiam speciem quam complet, naturaliter praecedit. Cum autem de substantialibus intendat differentiis, tamen hic non tantum de substantialibus, sed ad discretionem substantialium naturas accidentalium diligenter aperit. Cum autem sit rei diuersitas differentia, dicendum est, quae sint diuersa et quot modis dicatur diuersum, et gratia horum dicendum est, quot modis dicatur idem. Multis modis idem dicitur. Nam idem dicitur in essentia, quorum unumquodque est eadem essentia, ita scilicet, ut haec essentia non sit illa, sicut hic homo et Socrates. Quae identitas idem uidetur esse cum identitate praedicationis quibusdam, quod falsum est, cum multa sint eadem essentialiter et non praedicatione, sicut nomen et uerbum et caetera huiusmodi. Et haec omnia quidem quae eadem sunt essentialiter, eadem sunt numero, sed non conuertitur, quia omnis pars cum suo toto est eadem numero, id est non diuersa numero ab eo, sed non essentialiter eadem sunt, cum nulla partis essentia sit essentia totius. Nulla enim dicimus diuersa numero, nisi quae tota quantitate suae essentiae discreta sunt, ut nec unum sit aliud nec aliquid de uno sit aliquid de alio. Sic igitur diuersa numero dicimus, quorum diuersitas numerando ualet assignari. Quod nullo modo parti et toti conuenit, cum nullo modo numerus ualeat multiplicari. Nemo enim /559/ de toto dicit 'unum' et addendo partem illius dicit 'duo', cum in numero totius pars comprehensa sit. Sunt itaque non diuersa numero, id est eadem, quaecumque non quantitate suae essentiae tota discreta sunt. Eadem definitione dicuntur, quaecumque penitus eadem definitione terminantur, ita scilicet quod mutuo se exigant, sicut ensis et mucro, quia ex eo quod est ensis est, mucro et econuerso. Eadem igitur definitione sunt, quaecumque adeo sunt coniuncta, ut non solum hoc sit illud et econuerso, uerum etiam quod hoc exigat illud, quod animal et corpus non habet. Definitio enim hoc loco accipitur, quae integram sententiam definiti aperit, ita scilicet, quod mutuo non excedit nec exceditur. Omnia igitur eadem definitione eadem sunt numero et essentialiter, sed non conuertitur. Hoc autem modo accipit idem Boethius in Topicis, cum ait quaestionem de definitione esse de eodem, ueluti cum quaeritur, utrum idem sit utile quod honestum. Econtrario uero diuersa definitione dicimus, scilicet quae eadem definitione terminari non possunt, id est quae talia sunt, ut se mutuo non exigant. Et hoc <est> quod Boethius in Topicis aperte insinuat, cum ait: Idem est propositio, quaestio et conclusio, scilicet differunt modo supradicto, id est definitionibus, cum singula propriis definitionibus terminentur. Idem in Libro diuisionum ostendit, cum ait: Infinitum aliud secundum mensuram, aliud secundum tempus, cum idem sit infinitum hoc modo et hoc modo. Illud etiam ad hanc diuersitatem pertinere uidetur, quod ait Porphyrius: 'Differentia alia diuisiua, alia constitutiua', cum eadem penitus sit constitutiua et diuisiua. Ex similitudine eadem quaelibet dicuntur, quae discreta essentialiter in aliquo sunt similia, ut species in genere uel indiuidua in specie uel quaelibet in aliqua proprietate conuenientia, iuxta illud Porphyrii: Participatione speciei plures homines sumus unus etc. Econtrario diuersa similitudine dicuntur, quaecumque in aliquo sunt dissimilia. /560/ Idem etiam pro incommutabili dicimus, ut deus semper idem dicitur, id est non in aliquo alteratus. Et econtrario diuersum mutatione dicimus, quod in aliquo diuersificatum est ab aliquo, quod primitus erat, ut si Socrates modo taceat, modo loquatur. Illud etiam secundum effectum uel secundum pretium dicimus, quod idem ualet ad efficiendum aliquid, sicut eosdem sermones dicimus, qui ad efficiendum eundem intellectum ualent. Econtrario diuersa secundum effectum dicimus, quae uel diuersa agunt uel ad agenda diuersa ualent. Sic idem et diuersum his multis modis dicitur et fortasse pluribus. Loca namque diuersa solemus dicere non secundum aliquem praedictorum modorum, sed magis secundum rerum continentiam, ueluti cum dicimus nullum corpus esse in diuersis locis eodem tempore. Sciendum est, quod hoc nomen differentia tam rerum nomen est quam uocum. Hoc nomen aliquando large acceptum sumitur pro re, quae facit differre, siue sit substantia siue forma; quandoque stricte, pro omni scilicet forma siue sit substantialis siue accidentalis. Vocabulorum uero nomen acceptum idem sonat uocabulum, quod adiacet substantiuo ostendens differentiam unitorum in substantiuo. Et in hac significatione diuidi potest per communes et proprias et magis proprias. Quippe communis differentia est uocabulum significans separabile accidens, propria significans inseparabile, magis propria differentia est uocabulum quod adiacet generi in definitione speciei ostendens differentiam unitorum in genere. Et in hac significatione hoc nomen differentia accipitur determinate, cum ait: differentia est qua abundat species a genere. Vel potest dici, quod cum de uocabulis intendat in principio, tamen gratia uocabulorum de rebus agit, tandem transfert se ad nomina, ubi ait: Differentia est qua abundat species a genere et secundum hoc erit praedicta diuisio uocis in modos. Tale est enim, ac si dicat: differentia, id est forma quae facit differre, alia communis, id est communiter facit differre, id est ita quod separabiliter accidit, alia propria, ita scilicet quod inseparabiliter etc. Hanc expositionem uidetur maxime uelle positio aduerbiorum, quae proprie modi sunt. /561/ < ... > QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: "DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE". HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE. QUAS DETERMINANTES DICUNT etc.. Inuestigatis tam substantialium quam accidentalium proprietatibus differentiarum tandem substantialium definitionem ponit, de quibus intendit dicens: DIFFERENTIA QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE, id est in significatione cuius species abundat a genere, id est quam continet in sententia sua species, ita quod genus non continet eam in sua. Per hoc nomen 'differentia' ex parte praedicati positum excluditur 'quale', cum nulla species ab alia differat per 'quale' et animal in hoc a corpore et caetera huiusmodi. Et definitiones etiam remouentur, quia nulla definitio est differentiale uocabulum. De rebus uero ita: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE, id est qua abundat species constitutiua sui ita, quod genus non abundet constitutiua sui. Et hoc probat secundum utramque sententiam. De nominibus hoc modo: Vere speciale uocabulum abundat a generali differentiis, quia homo ab animali his nominibus: 'rationale' 'mortale'. Vel ideo quia res illorum nominum tenet in sententia ita quod non animal. Vel ideo, quia esse illius nominis in definitione ita ponitur, secundum quod in definitione generis non ponitur. ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST. ANIMAL ENIM. Bene dixi: hoc nomen 'homo' a differentiis ab hoc nomine 'animal' abundat, quia hoc nomen 'animal' in sententia sua non continet eas differentias. Probat per naturam rerum, quia animal autem nihil horum est, id est hic status animal neutrum exigit. De rebus uero ita probari potest: specialis status abundat a generali in differentiis, id est habet illas constitutiuas sui, quae genus non habet, quia homo animali, et quia animal non habet eas sui constitutiuas, consequenter ostendit, quia animal nihil horum est, id est hic status animal neutrum exigit. Suprapositae uero definitioni uel huic propositioni, quia dixit: ANIMAL NIHIL HORUM EST, grauissima quaestio occurrit, quomodo scilicet uerum sit. Quae quidem exordium habet ex propositionibus per se notis, quarum una est, quod contraria simul in eodem esse non possunt, alia uero, quod nihil fit ex nihilo. Hae uero propositiones mouent quaestionem. Si enim dicamus quod species abundat <in> differentiis a genere, oportet genus differentias non habere. Et ita differentiae non sunt in genere. Quodsi <ibi> non sunt, cum constet eas alibi non esse, /562/ nullo modo sunt. Cum igitur species ex his quae non sunt, conficitur, aliquid ex nihilo constitui conuincitur, quod non potest esse. Unde <et> illud falsum est, ex quo illud sequitur. Sed si hoc falsam est, uidemur aliud inconueniens incurrere, scilicet quod sint duo contraria in eodem. Si enim <species> non abundat a genere in differentiis, oportet ipsum genus differentias habere, sicuti et species, ut scilicet sicut homo exigit rationale nec potest esse sine rationalitate, ita nec animal. Sic igitur si animal non potest esse sine rationalitate, oportet contraria esse in eodem. Possunt eadem inconuenientia duci ex hoc, scilicet: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST. Si enim ita intelligatur 'animal ipsum' etc., id est ex natura sua repugnat utrisque, aliquid ex nihilo constitui monstratur, quod est inconueniens. Unde etiam illud <falsum esse> conuincitur, ex quo illud sequitur. Sed hoc falsum est. Oportet namque animal ipsum esse aliquid horum -- et ita duo sunt contraria in eodem. Solutio primae argumentationis: Cum dicimus speciem a genere in differentiis abundare, per haec nomina genus et species possumus a genere agere de nominibus, ut supra dictum. Si de nominibus agatur, sic determinanda est argumentatio: si speciale uocabulum abundat a generali in differentiis, id est si species tenet in sententia sua differentias et genus non, tunc differentiae non sunt in genere. Si dicit: Non sunt in genere, id est in re generis, mentitur, quia uerum est antecedens et falsum est consequens. Sed si dicit: Non sunt in genere, id est non denotantur per generale uocabulum, sequitur. Ecce quomodo argumentatio adnihiletur, si de uocabulis agatur. Si uero de rebus, sic adnihilatur: Si specialis status a generali abundat in differentiis, id est si specialis status habet eas constitutiuas sui, ita quod generalis non habeat, tunc differentiae non sunt in genere, <non sequitur>. Si dicit: non sunt in genere, id est in aliqua re generis, falsum est. Sed si dicit: non sunt in genere, id est res generis non habet eas ut sui constitutiuas, tunc est uerum. Et si hoc est, tunc 'Non sunt in genere' non sequitur, quia uerum est antecedens et falsum est consequens. Solutio secundae argumentationis: Haec propositio: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, extinctiue et separatiue intelligi potest. Extinctiue sic: Non animal ipsum aliquid horum est, id est non ex natura animal aliquid horum /563/ est exigit, quod uerum est, nec sequitur ex ea <quod> aliquid fit ex nihilo. Separatiue ita: Animal ipsum nihil horum est, id est animal ex natura animalis utrique repugnat, quod falsum est. Et in hoc sensu bene sequitur inconueniens, ut supra ostensum est. Et nota quod nec uerum est: ANIMAL IPSUM ALIQUID HORUM EST, cum neutrum ex natura animal exigat nec 'animal ipsum etc.', si separatiue intelligatur, et tunc sunt contrariae. Si uero extinctiue intelligatur, uera erit, sicut inter has duas contrarias falsas: Omnis homo est albus et: Nullus homo est albus quaedam media est, quae uera est, scilicet: Non omnis homo est albus quae est diuidens primae: 'Omnis homo est albus'. Cum igitur non recipiatur haec affirmatiua: Animal ipsum aliquid horum est nec ista negatiua: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, hic est nisi extinctiua, quae uera est, nullo modo potest ostendi ex nihilo aliquid confici uel duo contraria <esse> in eodem. NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS? NAM UNDE. Dixi, quod genus non ex natura generis exigit eas, sed tantum species illas ex genere contrahit, ita scilicet eas habet, quod genus causa est earum et uere eas <species> habet ex genere; nam aliunde non. Ab immediatis. Et hoc est: NAM UNDE etc., quasi dicat: a nullo. NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT (NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA). NEQUE ENIM. Supple extra: sed iterum a genere non possunt habere, quia genus non habet illas. SED QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM. SED QUEMADMODUM. Ostenso inconuenienti solutionem ponit, per quam utrumque uitemus inconueniens, scilicet quod animal ipsum potestate continet eas differentias, quae sub se sunt, id est diuisibiles, actu uero nulla, cum nullam in sententia sua contineat, quod est hoc loco continere eas actu. De rebus uero ita: generalis <status> continet differentias potestate, id est nulli illarum ex statu generali repugnat, id est utrique consentit, actu uero nullam, quasi dicat: generalis status nullam exigit. AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT. AC SIC diceret, id est per istam solutionem utrumque uitamus inconueniens. Nam per hoc quod concedimus genus continere differentias potestate, ut expositum est, uitamus, quod aliquid constet ex nihilo. Et per hoc quod concedimus: genus non habet differentias actu, effugimus contraria esse in eodem. /564/ DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR. RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST; "QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL"; QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS. DEFINIUNT. Haec definitio data est secundum opinionem cum non solum substantialibus differentiis conueniat. REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA. REBUS ENIM. Quia superius dixit: 'duo', illis duobus probationem subiungit, quia genus bene praedicatur in quid et differentia in quale, quia animal hoc nomen praedicatur in quid et rationale in quale, quia hoc quod significatur hoc nomine animal est quasi materia, et quod significatur hoc nomine 'rationale' quasi forma. A causa. Ut autem ostendat, quomodo genus quasi materia significet et differentia quasi forma, transfert se ad constitutionem rerum generaliter demonstrandam tam operibus artificis quam naturae dicens: quaedam constare ex proprie materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae. Proprie materia est quae materiatum tempore praecedit, sicut aes statuam aeream et in materiato ideo in sua natura remanet. Proprie forma est, quae ex aliqua dispositione partium innascitur, sicuti forma, quae in statua consideratur, ex prauis scilicet oculis, ex curuo naso et ex aliis quae pertinent ad compositionem. Corpus autem proprie est materia hominis, quia tempore praecedit hominem et subiectum formas hominis praecedit, quod habet proprie materia. Sed animal quasi materia hominis est, non proprie materia, quia animal tempore non praecedit hominem nec etiam generatur in homine. Omnis enim materia in materiato generatur. Rationalitas quoque non proprie forma dicitur, quia ex partium dispositione non innascitur. Unde homo ex proprie materia et forma constare non dicitur ex animalitate et rationalitate, sicut ex corpore et compositione, uel sicut statua ex aere, sed similitudinem tenet homo cum statua, quae constat ex proprie materia et forma. Nam sicut aes suscepta forma transit in statuam, sic animal susceptione rationalitatis et mortalitatis et caeterarum differentiarum transit in hominem naturaliter praecedens hominem. Rationale enim hominem non tempore, sed naturaliter praecedit, sicut aes statuam praecedit tempore. Et est proportio trium ad tria. Sicut enim aes ut materia propria praeiacet, figura uero superadditur, ut adiunctione ipsius ipsum aes statua fiat, ita animal praeiacet naturaliter et differentia ei aduenit, ut per aduentum eius in hominem transeat. Est autem proportio habitudinum similitudo, quando sicut quaedam res inter se ad inuicem se tenent, eodem modo aliae res se habent /565/ inter se. Sicut enim aes et figura uel inter se uel ad statuam, ita animal et rationale uel inter se uel ad hominem. Nota quod substantia nec materia nec quasi materia nec forma nec quasi forma dicta est, quia simul natura sunt, cum neutrum sine altero esse possit. Hoc tamen nomen substantia prius est secundum conuersionem consequentiae isto nomine, quod est deus, secundum philosophos. Color quasi materia albedinis, non quia color formas albedinis suscipiat uel quia aliquid possit esse color, quod deserat esse albedo, sed quia color sine albedine esse potest, albedo sine colore nunquam. Continuatio. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid et 'rationale' in quale et quia illud significat quasi materiam rei huius nominis 'homo', et istud quasi formam. Quaeritur autem cur quasi formam et quasi materiam dicat. Praemittit res quasdam constare ex proprie materia et proprie forma, et hoc <est>: REBUS QUIBUSDAM CONSTANTIBUS etc. Quaedam res constant ex proprie materia et forma, quibusdam ad similitudinem earum proportio est. Verum est quod quaedam quemadmodum statua ex aere constat ut ex proprie materia, ex figura uero ut ex proprie forma, sic homo communis et specialis constat ex genere, id est ex re generis, ut ex materia et differentia substantiali ut ex forma. TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA. TOTUM etc. superius dixi hominem constare ex re generis materialiter et ex differentia formaliter, et HOC TOTUM ANIMAL RATIONALE MORTALE, id est res huius definitionis. Quae scilicet definitio totum est ad genus et ad differentias, ex quibus constituta EST HOMO, QUEMADMODUM ILLIC STATUA. In constitutione statuae res huius orationis 'aes figuratum' est statua. Vel ita quod HOC TOTUM, id est homo, quod est totum ad haec tria: ad hunc statum animal et ad rationale et ad mortale, est ANIMAL RATIONALE MORTALE, QUEMADMODUM STATUA ibi est aes cum forma; et tale est illa tria esse partes hominis, quale est: conficere hominem, naturaliter praecedendo ipsum. Tria autem dixi definitione, non numero. Sed quia secundum hanc expositionem idem sui totum et pars esse uidetur, primam approbamus, quippe iudicantes totum uoces ad alias uoces, non res ad alias res. Cum enim aes, quod in statua ponitur, idem est quod statua, quomodo pars ipsius uidetur esse, /566/ cum idem respectu eiusdem totum et pars esse non possit? At uero haec definitio 'animal rationale mortale' totum est eorum tam compositione quam intellectu, cum ex illis coniungatur, id est singulorum significationem contineat. Est igitur homo pars illorum singulorum quantum ad nominationem, totum uero quantum ad intellectum. Dicunt igitur nonnulli qui ut hominem illum possint uocare totum ad animal et ad differentias, hominem dicunt animal et differentias, non animal formatum illis. Et similiter statuam uocant aes et formam, non aes formatum, quod falsum est. Si enim sit animal simul et rationale mortale, et non aliquid illorum per se, quomodo animal esse conceditur uel rationale dicitur? Quod enim aliqua plura simul est, nullum illorum esse potest. Praeterea si homo sit rationalis, oportet illa tria simul rationalitate formata esse. Amplius Porphyrius dicit: Secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur. Sed ea quae diuisa sunt, tantum sunt genera et non differentiae, ubi plane auctoritatem habemus genera specificari, non genera et differentias. Amplius cum conceditur animal rationale risibile esse animal, et uerum sit animal rationale esse animal risibile, uerum erit illa duo esse. Praeterea si forma statuae transeat in essentiam statuae, ut scilicet ipsa sit pars eius in essentia, quomodo dicit Boethius in Diuisionibus aliter constare statuam ex partibus, aliter ex aere et figura? Ex his igitur patet animal rationale mortale non esse materiam et formam, sed potius animal informatum illis. Sunt tamen quidam qui secundum hoc quod animal rem ipsam in homine dicimus, opponunt hoc modo: Si animal est mortale, aut homo aut non homo; uel si animal, aut rationale aut irrationale, cum omne animal sit hoc uel illud. Sed neutrum est materia illius, quia neque animal rationale, cum idem status se ipsum non praecedat; neque irrationale, cum omnis materia de suo materiato praedicetur. Sic et de corpore procedunt. Si enim corpus est subiectum albedini, aut corpus album aut corpus non album. Sed neutrum est, cum nec corpus album album praecedat nec in corpore non albo reperiatur. Ad quod dico quod animal est materia animalis rationalis, non tamen hoc uel illud. Si quis igitur dicat non esse /567/ uerum quod Aristoteles dicit, scilicet quaecumque fundantur in secundis substantiis, et in primis, fallitur. Non enim cum dico: animal est materia animalis rationalis, aliquid animali attribuo, sed potius animali rationale confero. Tale est ac si dicatur enim: Animal rationale sic est animal, quod ex eo quod est animal rationale, animal exigit, ex eo uero quod animal est, non exigit animal rationale, quod uerum est. Hac igitur determinatione de supradictis et similibus eorum oppositiones friuolas esse apparet. Aliter de nominibus legitur. REBUS ENIM. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid de hoc nomine 'homo' et hoc nomen 'rationale' in quale, quia hoc nomen 'homo' constat ex istis, ex hoc nomine 'animal' ut ex materia et ex alio ut ex forma. A causa. Sed ne aliquis putaret hanc quaestionem constitutionem solam esse, quae ex nominibus est, innuit aliam ad similitudinem huius quae dicitur. Quod ostendit, ubi dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic et homo. Et ne aliquis putaret quod de re loqueretur, addit: COMMUNIS ET SPECIALIS. Hoc autem nomen <'homo'> commune et speciale consistit ex genere quasi ex materia et differentia quasi ex forma, hoc est illius et substantialis differentiae illius. Quod esse et substantia cuiuslibet rei, ut dicit Boethius, ut supra ostendit, ex generali <nomine> et differentiali constituitur, ex generali ut ex materia, ex differentiali ut ex forma, cum genus in definitione naturaliter ut materia proprie praeiaceat et post genus differentia ut proprie forma subsequi habeat. Compositor namque nominum rerum naturas secutus est. Sicut enim generalem statum ut priorem in natura consistere, sic generale nomen in definitione uoluit praemittere et differentialia ei addere. Et exemplum simile est huic expositioni, quam superius in tractatu speciei fecimus, ubi ait: "Indiuiduum est quod consistit..." etc. Et nota quia secundum hanc expositionem animal res ipsa proprie materia hominis dicitur et rationalitas proprie forma, cum essentiam humanam constituere habeant. Sed hoc nomen animal quasi materia huius nominis 'homo' recte dicitur et hoc nomen 'rationale' quasi forma, cum essentiam ipsius nominis non constituant, sed definitione eius dicitur <contineri> et hoc nomen 'animal' ex illis consistere secundum intellectum, cum in /568/ intellectu suo eorum intellectus contineat, intellectum huius nominis 'animal' ut materiam et intellectum huius <nominis> 'rationale' ut formam. Similiter et proportionaliter dicit, quia 'homo' hoc nomen non ita constat ex illis nominibus, ut illi soni in constitutione eius sint, sicut ipsa essentia aeris cum forma est in constitutione statuae, sed dicitur ex eis consistere siue secundum intellectum, ut dictum est, siue quia definitio eius ex illis constituitur. TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE. Ostensa constitutione huius nominis 'homo' quam habet quantum ad intellectum siue quantum ad definitionem eius, ostendit, quid nominare habeat. Hoc, ut supra expositum est, legatur. De intellectu etiam legi potest; ostendit enim quaedam ueraciter constare ex materia et forma, quaedam imaginarie. Nam sicut in rebus quaedam est actualis constitutio et est uera, ita in animo quaedam intellectualis et imaginaria. Veluti cum audio 'homo', cuiusdam rei formam concipio intelligibilem quasi ex intelligibilibus quibusdam aliis coniunctam, quam fortasse compositionem Plato communem siue specialem uocauit, quae quidem intelligibilis constitutio ad similitudinem uerae constitutionis componi et confingi ab animo dicitur. Et secundum hanc sententiam sic legitur: REBUS ENIM etc. Dixi quod hoc nomen 'animal' <praedicatur> in quid de hoc nomine 'homo' et 'rationale' in quale. Et merito quia res quaedam intelligibiles, quas genus et differentiae significant, rem quandam intelligibilem ab hoc nomine 'homo' significatam constituunt ut materia et forma, id est ad earum similitudinem. Et ne aliquis si praeter illam constitutionem alia esset, quaereret, praemittit quaedam constare ueraciter ex materia et forma, quaedam fingi ad similitudinem illarum. Quod ostendit cum dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic homo COMMUNIS ET SPECIALIS, id est illa conceptio communis, quae ad plura pertinet, quae plura secundum eam sane possunt deliberari, consistit ex genere et differentia, id est ex re intelligibile concepta per genus genus et differentiam. TOTUM AUTEM. Postquam ostendit constitutionem huius nominis 'homo' quantum ad intellectum, ostendit quid nominare habeat dicens quod animal rationale mortale 'homo' nominatur, quemadmodum aes formatum ex statua. DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE. RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT. DESCRIBUNT. Haec descriptio data est secundum opinionem, quod in sequentibus culpabitur. /569/ ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA. NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT; SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS. ASSIGNANT AUTEM. Alia descriptio differentiae, qua differunt a se singula, substantialiter intelligenda est. INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST; NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME. DIVIDENTES AB ALIIS, SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST (IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE). ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT. INTERIUS AUTEM. Dixi differentiam esse qua differunt etc. Sed haec descriptio non solum differentiis conuenit. Et hoc est: sed qui perscrutantur inferius uel interius, id est diligentius naturam differentiae inquirunt, DICUNT NON ESSE DIFFERENTIAM quamlibet de diuidentibus etc., sed illud tantum, quod speciem ad esse conducit, id est illud cuius res specialem statum complet. Unde bene dixit non 'ducit', sed 'CONDUCIT', quia sola non sufficit ad constitutionem speciei, sed ipsam materiam quae in genere denotatur, praeiacere oportet. Aliter de uocibus. Sed illud tantum differentia est quod CONDUCIT, id est cum genere ducit, speciem ad esse, id est ad significationem et intellectum speciei. Quippe esse speciei est esse intellectus et significatio illius. ET QUOD EST, id est illud est differentia, quod est pars eius, quod <est> esse rei, id est, quod est <pars> substantialis definitionis. Quae scilicet definitio est esse siue substantia ipsius speciei. Unde Boethius in Topicis definitionem uocat substantiam rei et locum a definitione uocat locum a substantia. Dicit enim idem in Commento: Quid enim est aliud esse rei quam definitio quasi dicat: nihil aliud. Ex quibus uerbis aperte differentiam substantialem, quam dicit esse partem definitionis, uocem esse insinuat. Si quis illas supradictas differentiae proprietates definitiones uoluerit facere, oportet, ut hoc nomen 'differentia', sicut in superiori definitione dictum est, ex parte praedicati ponatur, ita: Differentia est illa differentia quae conducit ad esse et est pars esse etc. Si quis uero dicat esse definitionem generis, nihil obest, cum hic substantialem differentiam non intendat definire, sed eam ab accidentalibus diuidere. Quibusdam differentiarum proprietatibus inuestigatis caeteras diligenter prosequamur, ut omnium tam substantialium quam accidentalium proprietates integre distinguantur. Primum igitur differentiarum aliae substantiales, aliae accidentales sunt. Substantiales quidem quae generi aduenientes constituunt speciem, ut rationale adueniens animali rationale facit et corporeum adueniens substantiae corpus facit et omnes aliae aduenientes /570/ substantiae corpus faciunt et omnes aliae aduenientes generi species faciunt. Sunt itaque huiusmodi substantiales, quaecumque generi aduenientes aliquam eius speciem constituunt. Unde specificae recte uocantur, quia omnia substantialia naturaliter communia esse dicimus. Unde cum rationalitatem substantialem esse concedimus, neque hanc neque illam substantialem esse concedimus, sed accidentalem. Tale est, ac si diceret rationalitatem esse substantialem, ac si diceretur: Ratio sic est alicui speciei, quod ab ea non potest recedere, quin ipsa species corrumpatur. Sic dicatur igitur rationalitas substantialis esse homini, id est sic inesse homini, quod nullo modo permanere possit sine rationalitate. Sed nec istam nec illam substantialem esse homini dicamus, sed potius accidentalem, et hoc corrumpere hominem non potest quod commune ipsum constituit. Non enim necesse est, ut si superiora sint substantialia, et inferiora, sed econuerso uerum est. Unde Boethius in libro Diuisionum potentiam discendi geometriam substantialem esse homini negat, quae propter speciem constituendam generi aduenit, cum Porphyrius potentiam discendi esse substantialem homini dicit. Igitur non est necesse, ut cum aliquid superius sit substantiale, et inferius illius sit substantiale, ita non est necesse, ut cum inferius accidens sit, et superius. Quod Boethius in Topicis falsam esse aperit, cum probat colorem accidens esse eo quod album et nigrum accidentia sint. Hoc eadem ratione de rationalitate probari potest, cum omnia, ut dicimus, sint accidentia. Ad quod dicimus multa in Boethio, ut ipse dicit, gratia exercendi lectoris induci aut secundum aliorum opinionem. Praeterea non est necesse ut sicut per speciem genus esse in substantia conuincitur, ita per indiuidua species. Nihil etiam fortassis impedit si rationalitatem <substantialem> et non substantialem esse dicimus et rursus accidens esse et non esse homini, secundum hoc quod propositiones diuersis modis exponi possint. Si enim ita dicamus: Rationalitas est substantialis homini id est sic inest homini quod natura humana absque rationalitate non potest esse, uerum est. Si uero ita rationalitas est substantialis homini, id est rationalitas aliquando constituit hominem, ut sine illa esse non potest, falsum est, cum absque omni quae inest ei, possit esse homo, ut supra diximus. Duobus itaque modis relatiuum pronomen accipi potest, cum dicitur: rationalitas ita inest homini, quod homo sine ea esse /571/ non potest, ut scilicet fiat resolutio pronominis simpliciter ad praemissum nomen secundum intellectum, ut scilicet penitus eundem intellectum habeat cum nomine praemisso, ut dicatur: sine ea, <scilicet> rationalitate. Vel ut relatio fiat ad praedictum nomen secundum identitatem numeri, ita scilicet ut oporteat unam eandemque rationalitatem esse, sine qua homo esse non possit. Et sic omnes formas accidens possumus dicere, si uim relatiui pronominis ad identitatem numeri accomodamus. Sunt uero nonnulli omnem rationalitatem substantialem esse astruentes et omnem formam, quaecumque in specialem statum aliquid promouet, ut haec rationalitas uel haec potentia numerandi siue discendi geometriam aliquid in hominem promouet. Huic autem sententiae aduersarium uidetur, quod Boethius dicit in Diuisionibus: Non enim idcirco homo est, quia hoc facere potest, sed quia est rationalis et aduersum hoc quod dicimus uegetationem huius animae esse substantialem, illud Diuisionum: Indiuidua definiri substantialiter non possunt, quia differentiis substantialibus carent. Si enim uegetatio huius animae siue haec rationalitas Socrati substantialis esset et uegetatio huius animae siue haec rationalitas Platoni, oportet, ut Socrates et Plato substantialiter differant, cum diuersis substantialibus differentiis participarent. Notandum aliud esse uegetationem, aliud esse uiuificationem. Vegetatio enim, ut Boethius dicit, ad crescere et non crescere pertinet; uiuificatio uero <ad> id quod est animatio. Unde quaecumque uiuificantur, et uegetantur, sed non conuertitur. Nam aliquando rationem substantialem dicimus, etsi non tamen rationalitatem. Cui sententiae opponitur hoc modo: omnis substantialis qualitas est qualitas; sed omnis qualitas est haec uel illa; omnis igitur substantialis qualitas est haec uel illa, et ita haec uel illa est substantialis qualitas. Ad quod dicimus quod haec propositio, scilicet 'Omnis substantialis qualitas est qualitas', omnes manerias colligit, sicut cum dicitur: 'Omnis species est cum diuisibili differentia', quia de omni maneria tam subalternarum quam specialissimarum inuenitur species cum diuisibili differentia. Si enim unaquaeque /572/ species esset cum diuisibili differentia et unaquaque ex differentiis substantialibus constaret, iam ultima species inueniri non posset, sicuti alibi ostensum est. Item opponitur: Rationalitas et haec substantialis qualitas paria sunt; sed haec rationalitas est rationalitas; ergo est substantialis qualitas et ita est substantialis. Item rationalitas est haec rationalitas; igitur uel rationalitas non substantialis uel substantialis. Sed si rationalitas substantialis est haec, haec est substantialis. Item rationalitas substantialis est haec rationalitas, et ita est illud quod nullo modo est substantiale, quia est rationalitas. Ad quod dicimus quod si per hoc 'substantiale' tantum uelimus significare, quantum per rationalitas, concedimus: haec rationalitas est substantialis, id est rationalitas naturae tantum est substantiale. Item concedimus quod rationalitas, non est substantialis, est haec, cum illae duae uoces, scilicet 'rationalitas' et 'non substantiale' ad eandem personam iungantur. Tale est enim 'rationalitas quae est non substantialis, est haec', quod uerum est, cum illud pronomen ad identitatem personae referatur. Item concedimus, quod rationalitas est, quod nullo modo est substantiale et id quod aliquo modo est substantiale, sicut cum dicimus: Paries est sine quo domus esse non potest, si nomen praemissum ad identitatem definitionis referatur, et paries est id sine quo domus esse non potest, si illud pronomen ad identitatem numeri referatur. Sic igitur dicemus rationalitatem nec tamen hanc uel illam, cum ita dicemus: forma alia substantialis, alia accidentalis, ibi alia et alia non ad diuersitatem numeri ponitur, sed magis ad diuersitatem definitionum siue proprietatum, cum nulla possit reperiri quae sit substantialis. Hoc autem modo aliud et idem sumitur, cum dicitur res alia uniuersalis, alia singularis, uel cum dicitur infinitum aliud secundum tempus, aliud secundum numerum etc., uel cum dicitur differentia alia diuisiua, alia constitutiua. Notandum est quod bene potest concedi: rationalitas est accidens animali, nec tamen simpliciter est accidens, uel haec rationalitas est substantialis Socrati, non tamen substantialis, quia Porphyrius et Aristoteles nec substantiale nec accidentale dicunt esse, nisi quod substantiale alicui speciei est. Quod aperte insinuat Aristoteles in Categoriis, ubi probat rationale non esse in subiecto, quia nec in homine nec in aliqua specie /573/ specialissima, sicut potest concedi etiam, quod album et nigrum sunt immediata circa corpus non medio colore coloratum, non tamen simpliciter immediata, cum semper mediatum et immediatum, ut Aristoteles testatur, gratia proprii susceptibilis dicantur. Et ad praesens dicta de substantialibus sufficiant. Accidentales uero dicimus, quaecumque aduenientes non efficiunt speciem. Omnes namque formas, cuiuscumque praedicamenti sint, praeter substantiales inter accidentia numeramus eo, quod sint aduentitiae naturae et extra substantiam speciei, quam communes constituunt, quarum proprietates in accidentis tractatu diligenter inquiremus. Haec ad documenta omnium differentiarum in rebus breuiter perstrinximus. Nunc de uocabulis dicendum est. Sunt igitur substantiales differentiae illa sumpta uocabula quae adiacent generi in definitione speciei ostendentia differentiam unitorum in genere; accidentales uero differentiae sunt illa uocabula sumpta quae in substantia non praedicantur. Et haec de differentia sufficiant. [ LNPS 1.05 ] TRACTATUS DE PROPRIO PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIUIDUNT. NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM UERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE; NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE). HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR; QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS. PROPRIUM VERO. /574/ Ante accidens tractat de proprio, quia dignius est caeteris accidentibus et familiarius adhaeret speciei, cum scilicet nullum proprium actu separari contingat, ut dicit Boethius in Diuisionibus, et sicut caeterorum supradictorum sic diuersas proprii ostendit significationes. De nominibus maxime intendit et gratia nominum de rebus. Continuatio. Genus dicitur duobus modis secundum philosophos, sed proprium quadrifarie. MEDICUM ESSE <VEL> GEOMETREM, id est haec nomina medicus et geometer de sola specie praedicantur. BIPEDEM ESSE, id est hoc nomen 'bipes'. UT HOMINI CANESCERE IN SENECTUTE. Omni homini non uidetur conuenire actus ille in senectute, cum non omnes ueniant ad senectutem nec omnes etiam, qui ad senectutem perueniunt, actum illum habent, quod falsum est. Ibi namque conuenire pro 'conuenire naturaliter' accipitur, ut sit sensus: Tale omni homini conuenit et soli conuenit, in senectute canescere, id est unusquisque homo talis naturae est, quod, nisi praepediatur aliquo euentu, ad senectutem perueniens et actum illum habebit. Quem actum canescendi proprium hoc loco dicimus, non potentiam canescendi, quae semper inest. Vel etiam hoc nomen 'homo canescens' proprium dicimus, scilicet quia hoc nomen indeterminato tempore unicuique homini conuenit. Hoc etiam non solum homini conuenire uidetur. Nam et lupi canescere dicuntur. Sed nihil <obest>, quia capillorum tantum proprie dicitur canescere. Iterum proprium dicitur, quod omni et soli conuenit et semper, ut risibile. Speciem specialissimam ubique intellige, quia aliarum propria non tractat. Super hunc <locum> dicit Boethius in Commento: Risibile praedicari in quid de homine. Sed profecto nihil aliud assignare uoluit nisi mutuam conuersionem, et tale est haec in quid praedicari de illa, quod sic inter se conuenire habent, quod mutuo conuerti possint. /575/ Quaeritur hoc loco, utrum potentia discendi geometriam proprie proprium sit hominum, cum omni et soli et semper conueniat homini. Quod falsum uidetur esse, cum iam Boethius sibimet, uidetur contrarius et, cum in Communitatibus dicat: speciem ante subsistere quam proprium, proprium uero posterius fieri in specie. Oportet enim hominem esse, ut sit risibilis. Hoc namque proprium quod ad uim rationis non attinet, sine homine esse minime potest, cum habitudo ridendi ex humana natura innascitur. Homo uero sine risibilitate esse potest, cum non minus humana natura permaneret, si uultus hominis ad risum flexibilis non esset. Sed non ita inter hominem et potentiam discendi geometriam, cum homo sit posterior naturaliter et illa prior. Ad quod dicimus illud non esse generaliter dictum, cum Porphyrius quandoque speciem proprio naturaliter esse dicat priorem. Vel potest dici, quod non est proprium proprie, cum secundum Platonicos soli homini non conueniat, quia et planetis. Sunt etiam fortassis plures aliae formae, quae minime substantiales sunt nec proprie propria, sine quibus tamen illud non ualet esse, ut in homine habitus cordis et potentia non sedendi etc. huiusmodi, cum substantiale semper, quia et quando sedet et quando non sedet. Sed his quidem uerbis aperte insinuat risibile conuenire non ex potentia ridendi simpliciter, sed ex habitudine quam habet iam res promota in hominem, quod generi non conuenit. [ LNPS 1.06 ] TRACTATUS DE ACCIDENTE ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM. ACCIDENS. /576/ Cum in tractatibus aliorum diuisiones proposuerit, in hoc tractatu definitionem praemittit. Quod ideo facit, quia hoc nomen 'accidens' aequiuoce non sumit. Ut scilicet aequiuocatio <impedimento> definitioni non esset, dicit: ACCIDENS EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM, id est forma illa, quae ita inest, ut cum prius insit, postmodum abesse possit praeter subiecti corruptionem. Subiectum cuiuslibet formae dicimus, quod eam ad esse suum non requirit. Omne namque subiectum formae prius est naturaliter. Quod uero ait: PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM tale est ac: Praeter egressum a substantia. Est enim corrumpere: substantiam quam constituebat, recessu suo destruere. Aliquando mors et corruptio, ex qua corrumpi dicitur recedens, corrumperet, quam tamen accidentalem potius quam substantialem constat esse. Tale est ergo 'praeter subiecti corruptionem', ac si diceret: Ita quod non sit corruptio per ipsam formam in eo quod prius ipsa adsit et postmodum absit. Nisi enim hunc ordinem seruemus, ut scilicet prius adsit et postmodum absit, non ualet definitio, quia fortassis potest quaelibet forma prius abesse et post adesse absque omni corruptione non solum accidentalium, sed etiam substantialium. Sic intellige igitur QUOD ADEST ET ABEST, ac si diceret: Quod prius adesse et postmodum abesse a suo subiecto potest, ita ut subiectum ipsum nullam per eorum recessum corruptionem patiatur, id est nullum generalem statum uel specialem amittat, quem aduentu suo contulisset. /577/ 'Abesse' autem a subiecto negatiue accipitur, nullam scilicet positionem subiecti faciens, ut unitas est forma quae possibilis est adesse subiecto et abesse, id est non esse cum illo, absque egressu a substantia quam unitam faciat. Positio autem subiecti fieri non potest, ut scilicet subiecti remaneat intacta substantia post recessum illius, quia tunc unitatem non contineret secundum hoc quod sine unitate nulla res esse potest. Sed dicis mihi quod sicut rationalitas corrumpit animal rationale, sic quaelibet forma suum proprium statum, ut albedo corpus album. Ad quod respondeo quod haec destructio nequaquam est corruptio, ut superius exposuimus. DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE; NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM). Accidentium uero teste Porphyrio alia sunt separabilia, alia inseparabilia. Separabilia sunt quae leuiter separari possunt, ut sessio et caetera huiusmodi. Inseparabilia uero econtrario, ut albedo cygno, quia leuiter separari non potest, ita quod tota essentia, quae prius erat, remaneat et ipsa sit cygnus. Separabiliter huic corpori accidit, cum corpus effluat et particulare albedinis cum particulari corporis discedat. Videatur itaque idem accidens separabile et inseparabile, cum haec nigredo huic coruo inseparabiliter accidat, huic uero corpori separabiliter. Quod tamen non est inconueniens, cum ex diuersis subiectis eueniat haec uel aliter. Separabilia quae sic alicui insunt, ut antequam illud corrumpatur, abscedant, ut sessio et dormitio. Inseparabilia uero econtrario. DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE; VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS. Data definitione accidentalium formarum ad ultimum ponit differentiam accidentalium nominum dicens: ACCIDENS, id est accidentale uocabulum, EST QUOD NEQUE GENUS NEQUE SPECIES NEQUE DIFFERENTIA NEQUE PROPRIUM, SEMPER tamen IN SUBIECTO SUBSISTENS. Quod positum est ad differentiam horum nominum 'ens' et 'res' et similium, quae in subiecto non subsistunt, id est non habent res significare ut in subiecto subsistentes. /578/ [ LNPS 1.07 ] TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA. Quinque propositis singillatim pertractatis tandem ad communitates et ad differentias eorum, in quibus duobus, scilicet conuenientia rerum et differentia assignanda, ultima rerum doctrina consistit, transit... < ... > ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA. SED PRINCIPALITER QUIDEM. Dicit accidentia de indiuiduis principaliter praedicari, de speciebus secundario. Maiorem namque notitiam accidentium faciunt indiuidua quam indiuidua uniuersalia ex discretione nostra, quia cum audio 'Socrates' simum <uel> crispum intelligo, sed non ita cum audio 'homo'. Vel ideo, quia plura sunt indiuidua accidentium significata quam uniuersalia. <De communibus generis et differentiae> Tunc assignat conuenientiam inter genus et differentiam in hoc quod quemadmodum quaecumque praedicantur de genere ut genus et de sibi oppositis ut genus, sic et quaecumque praedicantur ut differentia de differentia et de sibi suppositis eodem modo. Quae conuenientiae assignatio friuola uidetur esse, cum ibi diuersa praedicantur. Sed profecto quamuis diuersa praedicantur, tamen quaedam similitudo monstratur, ut in eo quod unumquodque eorum proprium modum praedicationis habet ad sua inferiora, licet modo illi sint diuersi. Talis enim similitudo multotiens assignatur, ueluti dicamus: Socrates et Plato conueniunt in hoc quod unumquodque diligit suum filium, licet illorum filii sunt diuersi. Item genus unum est secundum unumquamque speciem, differentiae uero plures, id est nulla species diuersas habet materias, secundum quas diuersorum generum praedicationi subiaceat, sicut diuersas formas, pro quibus differentiis diuersis praedicationi subiaceat. Vel ita in nominibus: In definitione uniuscuiusque speciei sic unum genus preadicatur, quod numquam plura, sed quandoque plures differentiae ponuntur. /579/ <De propriis differentiae et speciei> < ... > AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA (RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS), SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR UT GIGNAT ALIQUAM ALIAM SPECIEM (QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS PERFICIET MULUM). DIFFERENTIA COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA ad speciem constituendam, cum species numquam componat aliam speciem, ut gignat aliam speciem, ac si diceret: Uniuersale differentiae sic conuenit ad speciem constituendam, quod unaquaeque differentia est illius. Sed non ita duae species ad constituendam tertiam speciem conueniunt, ut unaquaeque species sit illius. Quod per mulum ostendit, de quo magis uidetur, qui ex equo et asino conficitur, dicens: Equa cum asino, numquam simpliciter conueniens perficeret mulum, quasi dicat: isti duo speciales status. Ad mulum conficiendum enim species non conueniunt, quia tunc oporteret, utrumque esse mulum et utrumque de mulo posse praedicari, quod est inconueniens. <De communibus differentiae et proprii> < ... > ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE UTRISQUE EST; SIVE ENIM CURTETUR QUI EST BIPES, NON SUBSTANTIAM PERIMIT SED AD QUOD NATUM EST SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE, EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD EST SEMPER SED NON EO QUOD SEMPER RIDEAT. Item. NAM SI CURTETUR etc. curtatus bipes dicitur. Non enim bipes ex actu dicitur, sed ex potentia. Aptus est igitur ad habendum duos pedes uel ex essentia sua factos uel essentiae suae aliunde appositos. Curtato igitur aliquo, idem homo, idem animal, sed non idem totum remanet, quod quibusdam minime uidetur. Oporteret enim constitutum sufficienter ex quinque atomis sufficienter ex quattuor constitui, quod falsum est, quia secundum hoc contingit idem esse totum et partem, quod negat Boethius in Diuisionibus, ubi dicit: Et aeris uirgula... etc. Non igitur dicemus idem totum, sed eundem hominem remanere, si per idem fiat animae discretio. Dicimus enim hominem esse partem hominis et Socratem Socratis, ut id quod est a genibus supra, homo et Socrates dicatur nec ille qui eum curtabit, dicat se hominem facere, quod solius dei est opus, non hominis. Et cum Socrates sit pars Socratis, non tamen in Socrate sunt plures homines, cum in eo pluribus animabus uegetata non reperiantur. Nec Socrates de pluribus praedicatur, cum non sint diuersa numero. Item cum Socrates sit pars Socratis, uerum est, quod Socrates alius hic, alius ille, ut corpus aliud simplex, aliud compositum, cum tamen simplex sit de composito. Cur itaque non est uerum: Omnis (uel: Quidam) Socrates est homo? [Quidam Socrates est homo,] quia docet hoc loco quendam de multis naturaliter sub hac uoce contentum esse hominem. Sed ad hoc dicitur: Si falsa est: Omnis Socrates est homo falsum est: Nullus Socrates est homo et ita pars illius falsa est: Nullus non homo est Socrates et ita uera est: Quoddam non homo est Socrates diuidens illius quod falsum est. /580/ Ad quod dicimus quod inter supradictas quaestiones, id est propositiones, nulla nisi in rebus plurimis existentibus aequiperantia consistit. Quaeritur hoc loco quid proprie 'curtatum' dicatur, utrum scilicet essentia, quae prius erat composita ex pedibus et caeteris membris, quod falsum uidetur esse, cum illa non sit, an illa, quae remanet, quod iterum falsum est, cum illa tot partes modo habeat quot primitus habuit. Ad quod dicimus, quod illa quae remanet, curtata est, hoc est ab illa diiuncti sunt pedes sibi naturaliter prius adhaerentes. <De propriis differentiae et accidentis> < ... > ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO CONTRARIA ACCIDENTIA. ET IMPERMIXTAE SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO, hoc est aliquid ex contrariis accidentibus est mixtum, ut medius color ex albo et nigro, scilicet ex impermixtis differentiis nihil potest iungi. Item: UNAQUAEQUE etc., id est nulla est substantia, quae plurimis specialissimis speciebus participet, sed quaedam pluribus accidentibus, quod non solum propter phoenicem, sed propter deum dicimus. Haec ad definitionem supradictorum sufficiant. < ... >