Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

De resurrectione carnis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De resurrectione carnis
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DeReCa 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- De resurrectione carnis scripturus Auctor, imprimis tradit eam etiam saeculo, et praesertim Platonicis ac Pythagoricis non ignotam fuisse. Cap. I.

Haereticos vero, etsi cum Sadducaeis non agnoscant, revinci tamen tum libro praemisso DE CARNE CHRISTI, tum DE DEO CARNIS AUCTORE, ET CHRISTO CARNIS REDEMPTORE, libris ADVERSUS MARCIONEM scriptis; quod animae resurrectionem non negent, praeter solum Lucanum; contra quem animae immortalitatem libro DE ANIMA tutatus sit. Cap. II.

Proinde haereticos non debere vulgi in ea deneganda ignorantiam sequi. Cap. III.

Neque enim obstare carnis quam praetendunt ignobilitatem. Cap. IV.

Primum, quod a Deo facta sit. Cap. V.

Item, quod Dei manu exstructa. Cap. VI.

Quod jam limus in carnem reformatus et immutatus sit. Cap. VII.

Quod apud christianos caro abluatur, unguatur, signetur, manus impositione adumbretur, corpore et sanguine Christi vescatur denique post conflictationes animae, jejunia, virginitatem, viduitatem, pro nominis Christi fide moriatur. Cap. VIII.

Quod Christus carnem, etsi infirmam et peccatricem, dilexerit. Cap. IX.

Quod denique Scripturis caro illustretur. Cap. X.

Neque vero Dei potentiam excedere resurrectionem carnis. Cap. XI.

Divinae enim potentiae exemplum esse diei ac noctis, hyemis et aestatis, veris ac autumni vicissitudines. Cap. XII.

Phoenicem etiam, Orientis alitem, qui semetipsum funerans renovat. Cap. XIII.

Atqui et caussam restitutionis carnis idoneam subesse Dei in bono remunerando et malo puniendo judicium. Cap. XIV.

Cum enim operarum inter se anima et caro societatem habeant, oportere etiam, aut poenae, aut gratiae communicare mercedem. Cap. XV.

Etsi enim vas animae caro appelletur, non tamen propterea, non et meritis animae communicare. Cap. XVI.

Atque adeo, cum animae facta per carnem administrentur, non sufficere animam foveri aut cruciari, sine carne, pro operibus carnis. Cap. XVII.

Deinde apud omnes edictum Dei pendere: resurrectionem mortuorum. Cap. XVIII.

Quam quidam male in imaginariam significationem distorquent. Cap. XIX.

Non omnia enim prophetas per imagines concionatos; tum quod, si omnia figurae, quid erit illud cujus figurae? tum quod in ipsum Christum insigniora quaeque luce clarius, vere, non figurate, adimpleta sint. Cap. XX.

Tot quoque esse instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem. Cap. XXI.

Respiciendum esse denique ad illas Scripturas, quae non sinunt credere, resurrectionem aut jam factam, aut ab excessu statim vitae fieri. Cap. XXII.

Etsi autem Apostolus, ad Colossenses, spiritaliter nos resuscitatos dicat, non negare tamen, etiam corporaliter resurrecturos. Cap. XXIII.

Quippe cum ipse, Epistolis suis ad Thessalonicenses, resurrectionem aperte confirmet. Cap. XXIV.

In Apocalypsi similiter Joannis, ipsa tempora resurrectionis indicari. Cap. XXV.

Quid? quod liceat etiam corporalem resurrectionem de patrocinio figurati eloquii prophetici vindicare. Cap. XXVI.

Tum terrae, tum vestimentorum nomine. Cap. XXVII.

Imo, sicut vocibus, ita et rebus ac factis prophetatam resurrectionem. Cap. XXIII.

Manifestissimam denique esse de eadem Ezechielis determinationem. Cap. XXIX.

Eamque talem, ut figurate aut allegorice non possit intelligi. Cap. XXX.

Cum aliis quoque manifestis prophetarum probetur testimoniis. Cap. XXXI.

Iisque ejuscemodi, quibus praedicatur etiam corporum insepultorum resurrectio. Cap. XXXII.

Porro etiam in Evangeliis, non omnia in parabolis a Domino pronuntiata. Cap. XXXIII.

Imo in omni resurrectionis mentione, corporalitatem carnis a Domino proprie significari, totumque hominem esse a Deo elevandum, quem diabolus totum elisit. Cap. XXXIV.

Utrumque proponi corpus et animam distincte ad gehennam et ad vitam aeternam. Cap. XXXV.

Hinc susdeque vertitur Sadducaeorum sententia. Cap. XXXVI.

Quanquam adeo carnem Christus dicat nihil prodesse, ex materia dicti sensum esse dirigendum. Cap. XXXVII.

Maxime, cum etiam factis mortuos resuscitando, futuram resurrectionem significarit. Cap. XXXVIII.

Resurrectionem quoque Apostolicorum Actorum instrumenta testari. Cap. XXXIX.

Perperam proinde suo etiam more haereses pro se interpretari interiorem et exteriorem hominem, quasi per corruptionem, exterioris carnis corruptelam intelligat. Cap. XL.

Sicuti etiam illud de domo tabernaculi nostri quae dissolvitur. Cap. XLI.

Sed demutari duntaxat cadavera, non morte devorari; cum gigantum antiquissimorum crates adhuc supersint, sicuti etiam dixerit Auctor alibi. Cap. XLII.

Neque vero etiam peregrinationem a corpore pro ipsis facere, quod addat Apostolus, reportare debere per corpus secundum quae gessit quis, bonum sive malum. Cap. XLIII.

Item etiam inde quod dicat: Vitam Jesu manifestandam in corpore. Cap. XLIV.

Alia etiam caecitate eos impingere in veterem et novum hominem. Cap. XLV.

Sicuti idem Apostolus carnem damnare videatur; carnis opera damnare. Cap. XLVI.

Carni enim salutem repromittere. Cap. XLVII.

Apertissime denique, I Cor. XV, resurrectionem carnis ab illo confirmari. Cap. XLVIII.

Atque adeo ex antecedentibus disci, quali conditione exhaeredaverit a regno Dei carnem et sanguinem, nempe carnis opera. Cap. XLIX.

Imo, omissis ejusmodi interpretationibus, ipsas quoque substantias carnis et sanguinis, non aliter quam sunt, intellectas, licere resurrectioni vindicare. Cap. L

Vel per Christum idipsum probari, qui carnem et sanguinem secum vexerit in coelum. Cap. LI.

Et vero, etiam eodem corpore venturos mortuos, disputare Apostolum. Cap. LII.

Neque enim corpus animale posse animam intelligi, sed carnem. Cap. LIII.

Nec etiam, ut supra attigit, carnem a vita devorari, sed id quod in ea mortale est. Cap. LIV.

Aliud insuper esse demutationem, aliud perditionem carnis. Cap. LV.

Alioqui absurdum esse, aliam substantiam, nempe carnis, operari; aliam, nempe animae, mercede dispungi. Cap. LVI.

Oportere etiam resurrectionem integram credere, Scripturis id affirmantibus. Cap. LVII.

Et carnem itaque et animam, sententiam salutis aut poenae subituram. Cap. LVIII.

In aevo futuro aliam non fore dispositionem hominis quoad substantiam. Cap. LIX.

Sexu etiam et membris salvum hominem resurrecturum; etsi vacent a solitis officiis vitae necessariis. Cap. LX.

Praesertim cum quaedam illorum officia, quibus Deum laudamus et prophetamus, remansura sint; et etiam in hac vita vacent cibis jejunio functi; et sexum a genitura subducant spadones voluntarii, et Christo maritatae virgines. Cap. LXI.

Futuros denique nos, non angelos, sed sicut angelos Dei, Cap. LXII.

Quocirca concludi, resurrecturam carnem, et quidem omnem, et quidem ipsam, et quidem integram. Cap. LXIII.


CAPUT PRIMUM.

Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus; hoc credere veritas cogit. Veritatem Deus aperit; sed vulgus irridet, existimans nihil superesse post mortem; et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio, pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum; ut quos negant sentire quicquam, escam desiderare praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, iisdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat, an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam jungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca, omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem, si non minor philosophia Pythagorae et Empedocli. Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt; tolerabilius mutata, quam negata qualitate: pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum, nec cum errat, ignorat.

CAPUT II. Si vero et apud Deum aliqua secta est, Epicureis magis affinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae; aspernati carnem, sicut et ipsum Dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident, quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creator carnis habeatur, in ipsa prius carne ejus erraverunt; aut nullius veritatis contendentes eam, secundum Marcionem et Basilidem; aut propriae qualitatis, secundum haereses Valentini, et Apellem. Atque ita sequitur, ut salutem ejus substantiae excludant, cujus Christum consortem negant; certi illam summo praejudicio resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen praemisimus De Carne Christi, quo eam et solidam probamus, adversum phantasmatis vanitatem , et humanam vindicamus, adversus qualitatis proprietatem; cujus conditio Christum et hominem, et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum Deum praeter Creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore. Obducti dehinc de Deo carnis auctore, et de Christo carnis redemptore, jam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse, quod quaeritur. Atque adeo et haeretici, ex conscientia infirmitatis, nunquam ordinarie tractant. Certi enim, quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus Deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum; certe et in sacramentis priorem, et in praedicationibus manifestiorem; sub obtentu quasi urgentioris caussae, id est, ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt: quia durius creditur resurrectio carnis, quam una divinitas: atque ita tractatum, viribus ordinis sui destitutum, et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem, paulatim alterius divinitatis temperant sensum, ex ipsa spei concussione et demutatione. Dejectus enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam susceperat apud C reatorem, facile jam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum, diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur, quam de unione divinitatis elidunt. Igitur, quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis; et occursum est jam suo quoque titulo, de Deo quidem unico, et Christo ejus, adversus Marcionem; de carne vero Domini, etiam adversus quatuor haereses; ad hanc maxime quaestionem praestruendam, uti nunc de sola carnis resurrectione ita digeram, tanquam penes nos incertum, dum sit quoque certum penes Creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii et simplices; plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit; quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicuti enim negata carnis resurrectione, concutitur; ita vindicata, constabilitur. Animae autem salutem credo retractu carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo velint, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens, aliud quid pro ea subjicit, quasi sit tertium quiddam resurrecturum, neque anima, neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stylum, quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus, et refectionem cum maxime asserimus; redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro caussarum incursione praestricta distulimus. Nam ut quaedam praelibari solemne est, ita differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore, et dilata reddantur suo nomine.

CAPUT III.

Est quidem et de communibus sensibus sapere in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut Deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicujus pronuntiantis: Omnis anima immortalis. Utar et conscientia populi, contestantis Deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui Deum judicem praedicant: Deus videt; et: Deo commendo. At cum aiunt: Mortuum, quod mortuum; et: Vive, dum vivis; et: Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa; tunc meminero, et cor vulgi cinerem a Deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam. Tum si et haereticus ad vulgi vitia, vel saeculi ingenia confugerit: Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes, qui Deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri, quam tu ab illo diffiteri: quia si et a christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit christianus, qui eam negabit, quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur non christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt; ut de Scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat, et compassio sententiarum, et familiaritas opinionum; eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt.

CAPUT IV.

Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt; dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias tam ab haeretico, quam ab ethnico? Et non protinus, et non ubique convicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum ejus? Immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae, et post totum ignobilitatis elogium, caducae in originem terram, et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde jam nomen, in omnis jam vocabuli mortem? Hancne ergo vis, sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam, persuadere quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo? Et utique redhibentibus eam ignibus et undis, et alvis ferarum, et rumis alitum, et lactibus piscium, et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus, et luscus, et caecus, et leprosus, et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? An integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et imprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus, ulcera et vulnera, et febris, et podagra, et mors redoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro styli pudore. Caeterum, quantum etiam spurciloquii licet illorum in congressibus experiri, tam ethnicorum, quam haereticorum!

CAPUT V.

Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur; et ubique primus iste in nos aries temperatur, quo carnis conditio quassatur; necessario et a nobis carnis primum conditio munietur. Vituperationem laudatione depellas. Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum illud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet; etsi ignei alicujus exstructio, aeque angeli, ut Apelles docet; sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos post Deum novimus. Jam nunc, quisquis ille summus Deus haeretici cujusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset fieri, quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos, aeque caro Dei res. Nihil operis non ejus est, qui passus est esse. Bene autem, quod plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem Deo nostro cedunt. Quantus hic sit, satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat jam tibi caro placere, cujus artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, Dei opus est, et tamen praeterit habitus hujus mundi, Apostolo quoque auctore (I Cor. VII): nec idcirco restitutio mundi praejudicabitur, quia Dei opus est. Et utique si universitas irreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone Dei facta sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone Dei constitit propter formam, ne quid sine sermone: Faciamus enim hominem, ante praemisit. Et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, Deus hominem. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro conditione scilicet rerum. Minora enim quae fiebant, eo cui fiebant. Siquidem homini fiebant, cui mox a Deo addicta sunt. Merito igitur, ut famula, jussu et imperio, et sola vocabili potestate universa processerant. Contra, homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso Deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum sit a Domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et finxit Deus hominem limum de terra. Jam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo, id est limus, in animam vivam. Et posuit Deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.

CAPUT VI.

Persequar itaque propositum; si tamen tantum possim carni vindicare, quantum contulit ille qui eam fecit, jam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus in manus Dei, quaecumque sunt, pervenit, satis beatus, etsi solummodo contactus. Quid enim, si nullo amplius opere, statim figmentum de contactu Dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens honoratur, quotiens manus Dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. Recogita totum illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa imprimis affectione, quae liniamenta ducebat. Quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. Sic enim praefatio Patris ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem Deus. Id utique quod finxit, ad imaginem Dei fecit illum, scilicet Christi. Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo. Ita limus ille, jam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit, ad infuscandam originem carnis, nomen terrae ventilare, ut sordentis, ut jacentis elementi? cum etsi alia materia excludendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam judicasset, et tractando fecisset. Phidiae manus, Jovem Olympium ex ebore molitae, adorantur; nec jam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen; non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: Deus vivus, et Deus verus, quamcumque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset, et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo Deum, quam hominem Deus finxerit? Nunc, etsi scandalum limus, alia jam res est. Carnem jam teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra es, et in terram ibis; origo recensetur, non substantia revocatur. Datum est esse aliquid origine generosius, et demutatione felicius. Nam et aurum terra, quia de terra; hactenus tamen terra: ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. Ita et Deo licuit, carnis aurum, de limi, quibus putas, sordibus excusato censu, eliquasse.

CAPUT VII.

Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non ipsam proprie manus divina tractavit, sicut limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam, substantiae suae traducem in foemina jam carnem recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam, de Dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem; quasi in testam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare, et in aliam ex alia fingere speciem, aptiorem pristina, et sui jam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est (Rom. IX): Numquid argilla dicet figulo? id est, homo Deo; et si Apostolus, In testaceis, ait (II Cor. IV, 7), vasculis; tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliciae tunicae, id est, cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita, quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum cum superstruebatur. Hinc et Apostolus, circumcisionem despoliationem carnis appellans, tunicam cutem confirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum de manu Dei gloriosum, et carnem de afflatu Dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit, et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior Deo, uti tu quidem scythicas et indicas gemmas, et rubentis maris grana candentia; non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees; sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro; vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures; proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem: Deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam, vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni, tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit utrumne caro animam, an carnem anima circumferat; utrumne animae caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis Deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam Deo et continet, et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem, non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensum fulta est, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu; per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens vel tacite praemisso. Et sermo enim de organo carnis est; artes per carnem; studia, ingenia, per carnem; opera, negotia, officia, per carnem: atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nihil aliud sit, quam a carne devertere: sic etiam ipsum mori carnis est, cujus et vivere. Porro, si universa per carnem subjacent animae, carni quoque subjaceant, per quod utaris, necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeredes invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?

CAPUT VIII.

Et haec quidem, velut de publica forma humanae conditionis in suffragium carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo. Denique cum anima Deo allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima Deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera conjungit. Nam et sacrificia Deo grata, conflictationes dico animae, jejunia, et seras et aridas escas, et appendices hujus officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas, et modesta in occulto matrimonii dissimulatio, et una notitia ejus, de bonis carnis Deo adolentur. Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? Nec illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum Dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit; hoc magis vincta, quod absoluta.

CAPUT IX.

Igitur, ut retexam quam Deus manibus suis ad imaginem Dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui, fructui, dominatui, totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque vestivit: cujus munditias amat, cujus castigationes probat, cujus passiones sibi adpretiat; haeccine non resurget totiens Dei? Absit, absit, ut Deus manuum suarum operam ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum! Bonum Deum novimus; solum optimum a Christo ejus addiscimus; qui dilectionem mandans, post suam, in proximum, faciet et ipse quod praecepit: diliget carnem, tot modis sibi proximam, etsi infirmam (Matth. XXVI, 41); sed virtus in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9); etsi imbecillam; sed medicum non desiderant, nisi male habentes (Matth. XXII); etsi inhonestam; sed inhonestioribus majorem circumdamus honorem (II Cor., XII); etsi perditam; sed ego, inquit, veni ut quod periit salvum faciam (Luc., V); etsi peccatricem; sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris, quam mortem (Ezech., XVIII); etsi damnatam; sed ego, inquit (Deut., XXXII), percutiam, et sanabo. Quid ea exprobras carni, quae Deum exspectant, quae in Deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas, gratia, misericordia, omnis vis Dei benefica, vacuisset.

CAPUT X.

Tenes Scripturas, quibus caro infuscatur; tene etiam, quibus inlustratur. Legis, cum caro deprimitur: adige oculos, et cum caro relevatur. Omnis caro faenum (Is., XLI); non hoc solum pronuntiavit Esaias; sed et: Omnis caro videbit salutare Dei (Ibid.). Notatur in Genesi dicens Deus (Gen., VI): Non manebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt; sed et auditur per Joelem (Joel., II): Effundam de Spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stylo noris, quo carnem plerumque compungit. Nam, etsi negat habitare boni quicquam in carne sua; etsi adfirmat eos qui in carne sint, Deo placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum; et, si qua alia ita ponit, ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur: dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere, nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. Verum interim et in illis literis Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat; cum nostrum, ut Dei templum, vitiari vetat; cum corpora nostra membra Christi facit; cum monet tollere et magnificare Deum in corpore nostro. Itaque, si ignominiae carnis resurrectionem ejus expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam Deo magis congruit in salutem redigere, quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere, quod etiam aliquando probavit.

CAPUT XI. Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos, et nihilominus amicissimos ejus. Nemo enim tam carnaliter vivit, quam qui negant carnis resurrectionem. Negantes enim ejus poenam, despiciunt et disciplinam. De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem Priscam: « Carnes sunt, et carnem oderunt. » Quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam Dei ipsius potentiam, et potestatem, et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum, et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? An et aliqua nobis exempla hujus sui juris in publico naturae promulgavit, ne qui forte adhuc nesciant Deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur? Plane apud Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt. Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et Deum nosti, fidendo quod tantum Deus valeat. Nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subjacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro, etsi ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias, longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse, quam fuisset ipsa materia; non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant. Quo enim interest, ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit, fiat? quando etiam non fuisse, nihil sit fuisse. Sic et fuisse e contrario, non nihil est fuisse. Nunc, etsi interest, tamen utrumque mihi applaudit. Sive enim ex nihilo Deus molitus est cuncta, poterit et carnem, in nihilum perductam, exprimere de nihilo. Sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est reficere, qui fecit; quanto plus est fecisse, quam refecisse, initium dedisse, quam reddidisse, Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.

CAPUT XII. Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem, et tenebris usquequaque sepelitur: funestatur mundi honor; omnis substantia denigratur; sordent, silent, stupent cuncta; ubique justitium est. Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu. Redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio exstinxerat: reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat: redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriverat: revolvuntur hyemes et aestates, verna et autumna, cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae de coelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio! De fraudatrice servatrix, ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit, quam exterminavit, revera foenore interitu, et injuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcumque conveneris, fuit: quodcumque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt, cum abscesserint: omnia incipiunt, cum desierint: ideo finiuntur, ut fiant: nihil desperit, nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit Deus ante, quam literis: viribus praedicavit ante, quam vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae; quo statim admittas, cum audieris quod ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?

CAPUT XIII. Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula ejus non tam mori, quam desinere dicantur, nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei specimen. Siquidem animalis est res, et vitae obnoxia, et morti: illum dico alitem Orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum; qui semetipsum lubenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens; iterum phoenix, ubi jam nemo; iterum ipse, qui non jam; alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam Scripturis suis: Et florebit enim, inquit (Ps., XCI, 13), velut phoenix; id est, de morte, de funere; uti credas, de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. Multis passeribus antistare nos Dominus pronuntiavit: si non et phoenicibus, nihil magnum. Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?

CAPUT XIV. Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato Deo, quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta ejus, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat: nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam, et rationi certe omnimodo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa restitutionis praeesse debebit. Accipe igitur et caussam, qui apud Deum discis, tam optimum, quam et justum; de suo optimum, de nostro justum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo Deum nosset, ex naturae proprietate; at nunc etiam justum eum patitur, ex caussae necessitate; tamen et hoc ipso optimum, dum et justum. Et bono enim juvando, et malo puniendo, justitiam exhibens, utramque sententiam bono praestat: hinc vindicans istud, inde remunerans illud. Sed cum Marcione plenius disces, an hoc sit Dei totum. Interim talis est noster; merito judex, quia Dominus; merito Dominus, quia auctor; merito auctor, quia Deus. Hinc et ille nescio quis haereticorum, merito non judex, non enim Deus; merito non Dominus, non enim auctor: nescio jam si Deus, qui nec auctor, quod Deus, nec Dominus, quod auctor. Igitur si Deo et Domino et auctori congruentissimum est, judicium in hominem destinare, de hoc ipso an Dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit, an non utique judicium resurrectio expunget. Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis ; congruentissima scilicet Deo destinatio judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. Quod enim congruet judicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus plenum primo perfectumque credendum judicium Dei, ut ultimum jam atque exinde perpetuum: ut sic quoque justum, dum non in aliquo minus: ut sic quoque Deo dignum, dum pro tanta ejus patientia, plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque judicii, non nisi de totius hominis repraesentatione constare. Totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere; idcircoque in utraque exhibendum, quem totum oporteat judicari: qui nisi totus, utique non vixerit. Qualis ergo vixerit, talem judicari, quia de eo quod vixerit, habeat judicari. Vita est enim causa judicii; per tot substantias dispungenda, per quot et functa est.

CAPUT XV. Age jam, scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum, prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in caussa. Sola anima revocetur, si sola decedit. Atenim non magis sola decedit, quam sola decucurrit illud unde decedit: vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis. Siquidem in carne, et cum carne, et per carnem agitur ab anima, quod agitur in corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam Dominus in sugillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam (Matth. IX)? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, jam adulteravit in corde (Matth. V). Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus, carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel ubi ubi philosophis placet, principalitas sensuum consecrata est, quod hegemonicon appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur indicium: facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem, cui negare non possunt cogitatorum. Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est, Deum non licet aut injustum judicem credi, aut inertem: injustum, si sociam bonorum operum a praemiis arcet; inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat: cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cujusque deposcit, nec parcens, nec invidens illis, quominus cum auctoribus, aut poenae, aut gratiae communicent fructum.

CAPUT XVI. Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant; carnem autem, nihil sapientem; nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem, vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque animae solius judicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis; vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia nec calicem damnari, si quis eum veneno temperarit; nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Jam ergo innocens caro, ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae: et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bonae operae reputentur illi, sicut nec malae; divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare: beneficis enim debet; optimi est autem, etiam quod non debetur offerre. Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed fictricis, vel archigalli, vel gladiatoris, aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes, quam oscula ipsorum? Nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero irascamur: gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet, nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urgentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? Atenim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur, aut aspergine florum honorabitur: et gladius bene de bello cruentus, et melior homicida, laudem suam consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis; caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas vocatur apud Apostolum, quam jubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur: ille scilicet limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis, aut gladii, aut vasculi ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet; homo vero, de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur judicio, etsi de suo nihil sapiat; quia portio est ejus quae sapit, non supellex. Hoc et Apostolus sciens, nihil carnem agere per semetipsam, quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem judicat carnem, ne eo quod ab anima videtur impelli, judicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit (I Cor. XV): Glorificate, inquit, et tollite Deum in corpore vestro, certus et hos conatus ab anima agi; idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae, nec adhortatio in extraneam gloriae: et exprobratio enim, et exhortatio vacarent erga carnem, si vacaret et merces, quae in resurrectione captatur.

CAPUT XVII. Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit, carnem etiam idcirco repraesentandam esse judicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur, et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae, soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri, foverique penes Inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probavit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. Imo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, vel cupere, disponere; ad perficiendum autem operam carnis exspectat. Sic itaque et ad patiendum, societatem carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae, et cogitatus, et voluntatis. Porro, si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur; jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari, pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra; quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco, pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud Inferos, prior degustans judicium, sicut prior induxit admissum: exspectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandavit. Denique, haec erit ratio in ultimum finem destinati judicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpunt apud Inferos, si solis animabus destinaretur.

CAPUT XVIII. Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium Scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit: nisi quod, etsi praedicatum id a Deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praejudicatum. At cum divinis quoque vocibus personet, tanto abest ut aliter intelligatur, quam desiderant illa a quibus etiam sine divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes edictum Dei pendet, resurrectio mortuorum. Duo verba expedita, decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid ejus cadere sortitum sit. Siquidem nihil resurgere exspectabit, nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam Dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem Dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus: Diruite, inquit (Joan. 11), templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. Ostendit enim cujus sit dirui, cujus elidi, cujus jacere, ejus et relevari, et resuscitari: quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem. Quia et Scriptura: De corpore, inquit, suo dixerat. Atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadaver renuntietur. Anima porro, nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit. Atquin ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est: sicut ipsa est, quae illud de terra suscitabit ingressa. Non potest cadere, quae suscitavit ingressa. Non potest ruere, quae elidit egressa. Arctius dicam, ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur in somnis et jactitatur; quiesceret autem, si jaceret; et jaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit, quae nec in imaginem ejus ruit. Sequens nunc vocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat: quamquam in hac materia admittamus, interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis: ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est. praejudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Jam quidem, eo ipso quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui: quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum. Sic et per Abraham patrem fidei, divinae familiaritatis virum, discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis Chet: Date ergo, inquit (Gen. XXIII), mihi possessionem sepulcri vobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur. Quod si mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.

CAPUT XIX. Et haec itaque dispectio tituli, et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut si quid pars diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim quidam solemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam, in imaginariam significationem distorquent; asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intelligendam. Non enim hanc esse in vero, quae sit in medio, dissidium carnis atque animae: sed ignorantiam Dei, per quam homo mortuus Deo, non minus in errore jacuerit quam in sepulcro. Itaque et resurrectionem eam vindicandam, qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus Deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis eruperit: quia et Dominus Scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequaverit. Exinde ergo, resurrectionem fide consecutos, cum Domino esse, cum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit: ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem, secundum conscientiam suam, hoc sentiunt: Vae qui non, dum in carne est, cognoverit arcana haeretica: hoc est enim apud illos resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur: quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum. Vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulcri conclusam animam, in saecularis vitae morte detineat.

CAPUT XX. Ob hujusmodi igitur conjecturas, primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia Prophetas per imagines concionatos: quando si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. Atque adeo, si omnia figurae, quid erit illud, cujus figurae? quomodo speculum obtendes, si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates; nec omnia umbrae, sed et corpora: ut in ipsum quoque Dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit in utero, non figurate; et peperit Emmanuelem, nobiscum Deum Jesum, non oblique; et si oblique accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae (Is., VIII, 4), sed manifeste venturum in judicium cum presbyteris et archontibus populi (Is., III, 14). Nam et tumultuatae sunt gentes (Ps., II) in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israel. Astiterunt reges terrae, Herodes: et archontes congregati sunt in unum, Anna et Caipha: adversus Dominum, et adversus Christum ejus, qui et (Is., LIII) tanquam ovis ad jugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce, sic non aperuit os suum, dorsum suum ponens ad flagella, et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum jaculis; deputatus etiam inter iniquos; perfossus (Ps., XXI) manus et pedes; sortem passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium nutus; triginta argenteis (Zach., XI, 12) adpretiatus a proditore. Quae hic figurae apud Esaiam? quae imagines apud David? quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem ejus per parabolas profatos? Aut numquid nec (Es., XXXV, 6) oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum? nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? Quae etsi ipsi spiritaliter quoque interpretari solemus, secundum comparationem animalium vitiorum a Domino remediatorum; cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse; salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices, et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possint: ut cum exitus gentium et urbium resonant (Is., XIII), Tyri, et Aegypti, et Babylonis, et Idumaeae, et Carthaginiensium navium; ut cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. Quis haec interpretabitur magis, quam recognoscet? Res in literis tenentur, ut literae in rebus leguntur. Ita non semper, nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

CAPUT XXI. Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intelligendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim, quid facient tot ac alia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem. Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor justus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. Sed etsi temporalia, et localia, et personalia Dei decreta atque judicia in urbes, et gentes, et reges, tam aperte prophetia jaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones ejus et universales in omne hominum genus, lucem sui fugerint? quae, quanto majora, tanto clariora esse deberent, ut majora crederentur. Et puto Deo nec livorem, nec dolum, nec inconstantiam, nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio majorum cavillatur.

CAPUT XXII. Post haec, ad illas etiam Scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic jam in veritatis agnitione praesumi, aut ab excessu statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stylo, nec liceat eam ante constitui, quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi hujus occasum, in transitum mundi quoque ad diem Domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum, et occultum, nec ulli praeter quam Patri notum, et tamen signis atque portentis, et concussionibus elementorum, et conflictationibus nationum praenotatum. Evolverem prophetias, si Dominus ipse tacuisset: nisi quod et prophetiae vox erant Domini: sed plus est, quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis. quando eventura essent, quae interim de templi exitu eruperant, ordinem temporum, primo Judaicorum usque ad excidium Hierusalem, communium, usque ad conclusionem saeculi, dirigit. Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae. Virtutes enim, inquit (Matt., XXI), coelorum commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra appropinquarit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non, adesse jam; et cum coeperint ista fieri, non, cum facta fuerint; quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque appropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum jam spei fructum. Cujus etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris, et dehinc florem, frugis antecursorem: Ita et vos cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum Dei. Vigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis: utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. Ita, etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in Domini repraesentatione florescit atque frugescit. Quis ergo Dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit jam ad dexteram Dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est? quis inimicos Christi jam subjecit pedibus ejus, secundum David, quasi velocior Patre, omni adhuc popularium coetu clamante, Christianos ad leonem? quis coelo descendentem Jesum talem conspexit, qualem ascendentem Apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora caeciderunt, agnoscentes quem pupugerunt: nemo adhuc excepit Heliam: nemo adhuc fugit antichristum: nemo adhuc Babylonis exitum flevit. Et est jam qui resurrexerit nisi haereticus? Exiit plane jam de corporis sepulcro, etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius; et conculcavit jam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique jam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

CAPUT XXIII. Docet quidem Apostolus, Colossensibus scribens (Col. I, 29), mortuos fuisse nos aliquando alienatos, et inimicos sensus Domini, cum in operibus pessimis agebamus; dehinc, consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae Dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quidam, quasi viventes in mundo, sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans, aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. Denique: Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera Dei residens: ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus coelestia attingere; quae non quaereremus, nec saperemus, si possideremus. Subjicit etiam: Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis; et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Nondum ergo apprehensa est, quae abscondita est. Sic et Joannes: Et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri simus. Scimus quia si manifestaverit, similes ejus erimus. Tanto abest, ut simus jam quod nescimus: utique scituri, si jam essemus. Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio, sed exspectatio. De qua spe et exspectatione Paulus ad Galatas (Gal. V): Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus: non ait, tenemus. Justitiae autem Dei dicit, ex judicio, quo judicabimur de mercede. Ad quam pendens et ipse, cum Philippensibus scribit (Philip. III): Si qua, inquit, concurram in resuscitationem quae est a mortuis: non, quia jam accepi, aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum; et tamen adjicit: Persequor autem si apprehendam in quo sum apprrehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres, non puto apprehendisse. Unum plane: oblitus posteriorum, in priora me extendens, secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem: utique in resuscitationem a mortuis; suo tamen tempore, sicut ad Galatas (Gal. VI): Bene autem facientes ne taedeat: tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum (II Tim. I) de Onesiphoro: Det illi Dominus invenire misericordiam in illo die. In quem diem ac tempus, et ipsi praecipit (I Tim. VI) custodire mandatum immaculatum, irreprehensibile, in apparentiam Domini Jesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator, et rex regnantium, et dominus dominantium; de Deo dicens. De quibus temporibus et Petrus in Actis (Act. III): Poeniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat praedesignatum vobis Christum; quem oportet accipere coelos, adusque tempora exhibitionis omnium, quae locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum.

CAPUT XXIV. Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim (I Thess. I): Qualiter conversi sitis ab idolis, ad serviendum vivo et vero Deo, ad exspectandum e coelis Filium ejus, quem suscitavit ex mortuis, Jesum. Et rursus (I Thess. II): Quae enim spes nostra, vel gaudium, vel exultationis corona, quam et vos coram Domino nostro Jesu Christo, in adventu ipsius? Item (I Thess. II): Coram Deo et Patre nostro, in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum universis sanctis ejus. De quorum dormitione minus moerenda docens, simul et tempora resurrectionis exponit dicens (I Thess. III et IV): Si enim credimus quod Jesus mortuus sit, et resurrexerit; sic et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum Domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et tuba Dei descendet de coelo, et mortui in Christo primi resurgent; deinde nos qui vivimus; qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum Domino erimus. Quae vox archangeli, quae tuba Dei audita jam? nisi forte in cubiculis haereticorum. Nam etsi tuba Dei evangelicas sermo dici potest, qui illos jam vocaret; sed aut mortui erunt jam corporaliter, ut resurrexerint; et quomodo vivunt? aut in nubes erepti; et quomodo hic sunt? miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo majestas Spiritus Sancti perspicax ejusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses Epistola suggerit (I Thess. V): De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis: ipsi enim certissime scitis quod dies Domini, quasi fur nocte, ita adveniet. Cum dicent, pax, et tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda, pleniore sollicitudine ad eosdem (II Thess. II): Obsecro autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo, neque turbemini, neque per spiritum, neque per sermenem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi veniat abscessio primo, hujus utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est Antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod Deus dicitur, vel religio; uti sedeat in templo Dei, adfirmans Deum se. Nonne meministis, quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Jam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi romanus status? cujus abscessio in decem reges dispersa Antichristum superducet. Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia sui; cujus est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis mendacii, et in omni seductione injustitiae eis qui pereunt.

CAPUT XXV. Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur. Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio ejusdem conditionis, id est spiritalis; cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum. Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem ejus agnoscimus exitum saeculi.

CAPUT XXVI. Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen., IV); sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. Nam etsi juvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille juvetur, sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit, quae propter illum etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae Deus, carni potius comminari eum dicam; et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intelligam. Ut apud David (Ps. XCVI): Dominus regnavit, exultet terra, id est, caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus. Dehinc subjungit: Vidit, et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie Domini; caro scilicet prophanorum: et (Zach., XII, 10): Videbunt enim eum in quem confixerunt. Atque adeo si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie Domini, quo supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; bona carnis intelligentur, quae illam manent in regno Dei reformatam et angelificatam, et consecuturam quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor., II). Alioquin, satis vanum, ut ad obsequium Deus fructibus agri, et cibariis vitae hujus invitet, quae etiam in religiosis et blasphemis, semel homini addicta conditione, communicat; pluens super bonos et malos, et solem suum emittens super justos et injustos (Matth., V). Felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes Dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, Domino pronuntiante, ne in pane quidem victurum hominem. Sic Judaei, terrena solummodo sperando, coelestia amittunt, ignorantes et panem de coelesti repromissum, et oleum divinae unctionis, et aquam spiritus, et vinum animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam terram sanctam, judaicum proprie solum, reputant carnem potius Domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis, sancta sit terra: vere sancta per incolatum Spiritus Sancti; vere lacte et melle manans, per suavitatem spei ipsius; vere Judaea, per Dei familiaritatem: non enim qui in manifesto, judaeus; sed qui in occulto. Ut et templum Dei eadem sit, et Hierusalem, audiens ab Esaia (Is., LI); Exurge, exurge, Hierusalem, induere fortitudinem brachii tui; exurge sicut in primordio diei; scilicet in illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae enim in eam Hierusalem voces ejusmodi competerent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas, et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo Dominum suum confixit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oporteret cum totius mundi habitu praeterire. Etiam, si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae: proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur, qualis inde pulsus est.

CAPUT XXVII. Habemus etiam vestimentorum in Scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Joannis (Apocal., III et IV): Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est, in claritate innubae carnis. Et in Evangelio, indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. Itaque Esaias docens, quale jejunium elegerit Dominus, cum subjicit de mercede bonitatis: Tunc, inquit (Is., LVIII), lumen tuum temporaneum erumpet, et vestimenta tua citius orientur: non subsericam utique, nec pallium, sed carnem volens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus (Is., XXVI): Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt, qui in finibus saeculi, sub ultima ira, per Antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicujus loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae, mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum jusserit Dominus. Quod cum ita intelligi congruat; et quae enim ab ira Dei cellariorum nos refugia servabunt? hoc ipso quod ait, donec ira praetereat, quae extinguet Antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram fuerit illata. Nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod infertur; et post Antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

CAPUT XXVIII. Scimus autem, sicut vocibus, ita et rebus prophetarum, tam pictis, quam et factis praedicatur resurrectio. Cum Moyses manum in sinum condit, et emortuam profert, et rursus insinuat, et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura judicio. De quo apud eumdem propheten (Gen., IX): Quoniam et vestrum, inquit Deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis, et de manu fratris exquiram eum. Porro nihil exquiritur, nisi quod reposcitur; nihil reposcitur, nisi quod et reddetur. Et utique reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit. Erit autem dum restituitur, uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur, quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur, ut sanguis vindicetur. Sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem: quale est apud Esaiam, Ego occidam, et vivificabo. Certe posteaquam occiderit, vivificabit. Ergo per mortem occidens, per resurrectionem vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem; caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe, si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium ejus, carni animam referre est; caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta, referenda est per vivificationem.

CAPUT XXIX. Igitur, si et allegoricae scripturae, et argumenta rerum, et simplices voces, resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant ; quanto magis, quae hanc speciem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant, non erunt deducendae in quaestionem! Accipe Ezechielem (Ezech., XXXVII): Et facta est, inquit, super me manus Domini, et extulit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campi: is erat ossibus refertus, et circumduxit me super ea per circuitum; et ecce multa super faciem campi, et ecce arida satis. Et ait ad me: Fili hominis, si vivent, ossa ista? Et dixi: Adonaï Domine, tu scis. Et ait ad me: Propheta in ossa haec, et dices: Ossa arida, audite sermonem Domini. Haec dicit Dominus Adonaï ossibus istis: Ecce ego affero in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos carnes, et circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et cognoscetis quod ego Dominus. Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi, et caro ascendit, et circumpositae sunt eis cutes, et spiritus in eis non erat, et ait ad me: Propheta ad spiritum, fili hominis; propheta, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Adonaï: A quatuor ventis veni spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi ad spiritum, sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus, et vixerunt, et constiterunt super pedes suos valentia magna satis. Et ait ad me: Fili hominis, ossa ista omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Exaruerunt ossa nostra, et perit spes nostra, avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulcra vestra; et eveham vos de sepulcris vestris, populus meus; et inducam vos in terram Israel; et cognoscetis quod ego Dominus aperuerim sepulcra vestra, et eduxerim vos de sepulcris vestris, populus meus; et dabo vobis spiritum, et vivetis, et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego Dominus locutus sim et fecerim, dicit Dominus.

CAPUT XXX. Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israel est, imaginem ea fecerit Israel et propria conditione transtulerit; atque ita figuratam esse, non veram resurrectionis praedicationem. Statum enim Judaeorum deformari, quodam modo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est, tribus ad tribum, et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni; atque ita de sepulcri, id est, de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis educi, et refrigerii nomine respirare, et vivere exinde in terra sua Judaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, o inor, resuscitatio, si non haec erit ipsa, quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio: ergo et haec erit, et temere in statum eam Judaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Judaicarum. Denique, hoc ipso quod recidivatus Judaici status de recorporatione et redanimatione ossium figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossib us figura componi, si non idipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui; necesse est esse prius sibi quo alii configuretur: de vacuo similitudo non competit; de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossium quoque credi reviscerationem et respirationem qualis dicitur, de qua possit exprimi Judaicarum rerum reformatio qualis affingitur. Sed magis religiosum est, veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Judaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossium, subjecisset, Ossa ista, omnis domus Israelis est; et caetera deinceps. At cum ostensis ossibus, de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israele, et fidem tentat prophetae: Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille responderet; Domine, tu scis; non utique Deus prophetae fidem de ea re tentasset, quae futura non esset, quam nunquam Israel audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. Denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego Dominus locutus sim, et fecerim; id utique facturus, quod fuerat locutus; caeterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus.

CAPUT XXXI. Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta, et spem suam perditam dispersionis exitu querulus, merito videretur et Deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem injuria nondum populo accidisset, resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis: ita et Deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulcris, veluti vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. (Mat. IV, 3.) Et rursum: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur (Js. LXVI), quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie in Israelis statum resurgentium ossium imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum, et redanimandarum reliquiarum, et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est (Is. XXVI): Vivent mortui, et exsurgent de sepulcris: ros enim qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi (Is. LXVI): Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit Dominus. Quando? Cum praeterire coeperit habitus mundi hujus. Supra enim: Quemadmodum coelum novum et terra nova, quae ego facio in conspectu meo, dicit Dominus; ita stabit semen vestrum. Tunc ergo quod subjicit, implebitur: et exibunt (utique de sepulcris), et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet, et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni; scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris, Dominum pro hac gratia adorabit.

CAPUT XXXII. Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum (Apoc. III): Et mandabo piscibus maris, et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem, et os ad os. Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur, et caeterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt: quia et apud Moysen legis, exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur. Puto autem hujus quoque divinae potestatis documentum idoneum Jonam, cum incorruptus utraque substantia, carne atque anima, de alvo piscis evolvitur. Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti tam suffecissent, quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque reconditae alicujus sepulturae: salvo eo, quod et bestias, feros in christianum vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. Quis ergo discendi magis adfinis, quam praesumendi; et credendi diligentior, quam contendendi; et divinae potius sapientiae religiosus, quam suae libidinosus, audiens aliquid a Deo destinatum in carnes, et cutes, et nervos, et ossa, aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur, quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas judicii, non quodcumque est resurrectio aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossium, et carnium, et nervorum, et sepulcrorum requiro cur si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfigurant eam in alterius rei argumentum; cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius asseverant, quam quod nominatur? Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo, quam et anima, ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.

CAPUT XXXIII. Satis haec de prophetico instrumento: ad Evangelia nunc provoco. Hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et Dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Jesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Judaeos. Nam et discipuli: Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et Dominus: Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quod si ad Judaeos in parabolis, jam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, jam non semper, nec omnia parabolae; sed quaedam, cum ad quosdam; ad quosdam autem, dum ad Judaeos, nonnunquam plane et ad discipulos. Sed quomodo referat Scriptura, considera: Dicebat autem et parabolam ad eos; ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non, aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii praeluminatam, ut judicis superbi, et viduae instantis ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam, ut arboris fici dilatae in spem, ad instar judaicae infructuositatis. Quod si nec parabolae obumbrant Evangelii lucem; tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis Dominus edicit, sive judicium, sive regnum Dei, sive resurrectionem: Tolerabilius erit, inquit (Matth. XI), Tyro et Sidoni in die judicii; et (Matth. X): Dicite illis, quod appropinquaverit regnum Dei; et (Luc. XIV): Retribuetur tibi in resurrectione justorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est, judicii, et regni Dei, et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit; nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem, et transactionem, et passionem regni, judicii, et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendantur, ut corporalibus destinata, id est, non spiritualia, quia non figurata. Nam et ideo praestruximus, tam corpus animae, quam et carnis, obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum, corporalitatem carnis excludat; cum utramque participem et regni, et judicii, et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a Domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt.

CAPUT XXXIV. Imprimis, cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit, salvum faciat, quid dicas perisse? Hominem, sine dubio. Totumne, an ex parte? Utique totum: siquidem transgressio, quae perditionis humanae caussa est, tam animae instinctu ex concupiscentia, quam et carnis actu ex degustatione commissa, totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet, qui periit totus delinquendo : nisi si et ovis illa sine corpore amittitur, et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque ejus cum anima (quod pecus totum est) humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum Deo, dimidium hominem redigere in salutem? Pene minus facere, cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis injuriam intelligitur, totum eum elidens; Deus infirmior renuntiabitur, non totum eum relevans? Atquin et Apostolus suggerit (Rom. V), ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur, qui poterit et perditus dici, carne scilicet perditus, anima vero salvus, nisi quod jam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit? Id enim salvum effici oportebit, quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est, in gehennam. Et, si ita est, jam non animam spectabit salus; salvam scilicet sua natura per immortalitatem; sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro; jam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili; quia id quod perit, salvum facturus est Dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque cum salus destinet, in ambas substantias peraequata. Ecce enim, ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit jam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem; dum et quodcumque ejus perit, salvum facturus est Dominus; et quodcumque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit Dominus, ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut Patris, qui misit me, faciam voluntatem. Quam oro te? Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a Patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur; imo nec quicquam utriusque; imo nec modicum. Quod si modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum: nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin, si non et carnem resuscitabit novissima die, jam non modicum patietur perire de homine; sed, pro tanta dixerim parte, prope totum. Ingerens amplius: Haec est Patris voluntas, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die; plenitudinem exstruit resurrectionis: distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carnis per quam filius aspiciebatur, et animae per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res, a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt, et credunt; quando etsi illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri?

CAPUT XXXV. Sed et praecipit, eum potius timendum, qui corpus et animam occidat in gehennam, id est Dominum solum; non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est, humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus; et carnis esse mortalitatem, cujus sit occisio; atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam, nisi resuscitata, non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intelligam, quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis areanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intelligi corpus id quod in promptu sit; caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a Deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae, ut temporali, praetimendam. Tunc et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a Deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit, cui non esse jam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subjungit exemplum, quod ex duobus non cadat unus in terram sine Dei voluntate: ut et carnem, quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per ejusdem Dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antistamus, eo quod cadentes resurgamus. Quorum denique capillos capitis omnes numeratos affirmans, salvos utique repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset, nisi quia hoc est, ut omne quod Pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam (Joan. VI), id est, nec capillum, sicut nec oculum, nec dentem? Caeterum unde erit fletus, et dentium frendor in gehenna, nisi ex oculis et dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam, et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexit. Sic ergo et recumbere ipsum in Dei regno, et sedere in thronis Christi, et assistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.

CAPUT XXXVI. Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens, nostram magis sententiam erexerit. Caussa, opinor, quaestionis, fuit destructio resurrectionis. Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. Porro, serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, sed resuscitati, similes enim erunt angelis; qua non nupturi, quia nec morituri; sed qua transituri in statum angelicum, per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. Caeterum, nec quaereretur, nupturi sive morituri, necne, rursus essemus, si non ejus vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur, quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur Dominum confirmantem adversus haereticos Judaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

CAPUT XXXVII. Sic, etsi carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem ejus, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset; ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit: Spiritus est qui vivificat; atque ita subjunxit: Caro nihil prodest; ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intelligi spiritum: Verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt; sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam (Joan., V, VI). Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eumdem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in caussam vitae appetendus, et devorandus auditu, et ruminandus intellectu, et fide digerendus. Nam et paulo ante, carnem suam panem quoque coelestem pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum, quia senserat dispergendos: Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit. Spiritus prodest, vivificat enim. Caro nihil prodest, mortificatur enim. Itaque, secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter illuminavit, quid cui prosit, Spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox Dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus? Merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse; et ex morte, quam passus est ipse; et ex sepulcro, quo illatus est ipse. Denique cum dicit: ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem; qui mala, in resurrectionem judicii; nemo jam poterit aliud mortuos interpretari, qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem; quia nec ipsa monumenta aliud, quam cadaverum stabula. Siquidem et ipsi homines veteres, id est, mortui per ignorantiam Dei, quos monumenta intelligendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in judicium, aperte praedicantur. Caeterum, quomodo de monumentis monumenta procedent?

CAPUT XXXVIII. Post dicta Domini, facta etiam ejus quid sapere credamus, de capulis, de sepulcris, mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero, si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ego et illa corporalis praescribitur, de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes, idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis, nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male Deum norunt, qui non putant illum posse, quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Joannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum, sub altari quiescentes, conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego Deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse, quam rem disposuisse videatur: imo, ne si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum majus est eo, cujus exemplum est. Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo, secundum nostram veri aestimationem, exempla illa mortuorum a Domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem, ne cui substantiae negaretur hoc donum; quae tamen exempla eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam, nec incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur), quam ediderit Christus.

CAPUT XXXIX. Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et Apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris Testamenti resignandi, et novi consignandi, potius jam Dei in Christo concionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant; de caetero, simplici et nota jam fide receptam, sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem, quam aliter intelligi. Habes Paulum, apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri, inquit, fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe nunc et de resurrectione judicor apud vos; utique communi; ne quia jam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita, quam nolebat videri rescindere, fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores ejus Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam, nihil se ait proferre, citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque, qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans, corporalem eam norat; in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant, et Dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerunt. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorum praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis, inauditae retro, ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et Apostolus per totum pene instrumentum fidem hujus spei corroborare curavit, et esse eam ostendens, et nondum transactam, et (de quo magis quaerebatur) corporalem, et (quod insuper dubitabatur) non aliter corporalem.

CAPUT XL. Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam Scripturae intelligi possent. Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro, nec anima per semetipsam homo, quae figmento jam homini appellato postea inserta est; nec caro sine anima homo, quae, post exilium animae, cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodam modo fibula est: sub quo vocabulo, non possunt esse nisi cohaerentes. Porro, Apostolus interiorem hominem, non tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens, in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum Dominum significavit. Denique adjunxit (Eph. III): Per fidem, et In cordibus vestris, et In dilectione; fidem quidem et dilectionem, non substantiva animae ponens, sed conceptiva. In cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, jam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari de die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina de die ac die, non illic, id est, non post resurrectionem, ubi non utique de die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit (II Cor. VI), temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum, in supergressum, aeternum gloriae pondus perficiet in nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones; sed quae non videntur, id est mercedes: quae enim videntur, temporalia sunt; quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum, invisibilium, et gloriae pondus, in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi: Siquidem, ait (Rom. VIII), compatimur, uti et conglorificemur; reputo enim non dignas esse passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro, si per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione repromittitur. Atque adeo carni adscribit pressurarum proprietatem, ut et supra dicat. Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra. Dehinc, ut animae daret compassionem: In omnibus, inquit (II Cor. VII), compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem; intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intelligetur. Et hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum, consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.

CAPUT XLI. Eamdem adhuc sententiam exequitur, remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit (II Cor. V), quoniam, etsi terrena domus nostra hujus tabernaculi dissolvetur, habemus domum non manufactam, aeternam in coelis; id est, per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in coelis. Meminerat Evangelicae definitionis (Matth. V): Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia illorum est regnum coelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit; cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio deputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti; ipsi domui, quae dissolvetur per passionem; meliorem domum repromittens per resurrectionem; nam et Dominus multas mansiones, quasi domus, apud Patrem repromittit (Joan. XIV): quamquam et de domicilio mundi potest intelligi, quo dissoluto, aeterna sedes repromittatur in coelis; quia et quae sequuntur, ad carnem manifeste pertinentia, ostendunt priora omnino ad carnem pertinere. Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus, domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, siquidem induti, non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem coelestem aeternitatis, quam carne exuamur. Hujus enim gratiae privilegium illos manet, qui ab adventu Domini deprehendentur in carne, et propter duritias temporum Antichristi merebuntur, compendio mortis per demutationem expunctae, concurrere cum resurgentibus; sicut Thessalonicensibus scribit (I Thess. IV): Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de caelo; et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Domino erimus.

CAPUT XLII. Horum demutationem ad Corinthios (I Cor. XV) reddit, dicens: Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli, qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent primi, et nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta, reliqua revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adjicit: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem; hoc erit istud domicilium de coelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus; utique super carnem, in qua deprehendemur; quia gravari nos ait, qui sumus in tabernaculo; quod nolimus exui, sed potius superindui; uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur, superinduendo quod est de coelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem, et continuare vitam, lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur, usque novissimum quadrantem exacturos? Caeterum, demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos jam expertus. Abhinc enim definimus, carnem quidem omni modo resurrecturam, atque illa ex demutatione superventura, habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne, demutari eum oportebit, uti devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento coelesti et aeterno; ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati jam materia, et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne. Aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, jam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus. Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit! Utique enim devoratum non aliud existimas, quam interceptam, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus jam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate, cum Odei fundamenta, tot veterum sepulturarum sacrilega, collocarentur, quingentorum fere annorum ossa, adhuc succida, et capillos olentes populus exhorruit. Constat, non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare; quae ut semina retinentur fructificaturi corporis in resurrectione. Postremo, etsi tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem; numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro, qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet! Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari, ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti, non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita, nec in carne deprehendentur a die Domini; non alias negavit nudos, quos praedixit exutos, nisi quia revestitos voluit intelligi eadem substantia, qua fuerant spoliati. Ut nudi enim invenientur, carne deposita, vel ex parte discissa, sive detrita: et hoc enim nuditas potest dici. Dehinc recipient eam, ut, redinduti carnem, fieri possint etiam superinduti immortalitatem. Superindui enim, nisi vestito jam, convenire non poterit.

CAPUT XLIII. Proinde cum dicit: Itaque confisi semper, et scientes quod cum immoramur in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim incedimus, non per speciem; manifestatum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis, quasi separantis nos a Domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae hujus obvertitur; siquidem peregrinamur a Domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re; et ideo subjungit: Fidentes autem, et bonum ducentes magis peregrinari a corpore, et immorari ad Dominum: scilicet ut per spectem magis incedamus, quam per fidem; per rem potius, quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore, statim immoratur penes Dominum, nisi ex martyrii praerogativa; paradiso scilicet, non inferis, deversurus. Defecerant autem Apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim abstentiam a corpore volens significare, peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur, etiam revertetur in domicilium. Exinde etiam ad omnes: Et ideo gestimus, inquit (II Cor. V), sive peregrinantes, sive immorantes, placibiles Deo esse. Omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Jesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est, tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet per corpus secundum quae gessit, bonum, seu malum. Hoc jam quomodo legas, quaero; quasi turbate enim per hyperbaton struxit: utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est: et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus Apostoli, tali clausula detextus qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intelligendus quae cum clausula consonant.

CAPUT XLIV. Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Dum enim de lumine, quod illuxerit Deus in cordibus nostris, ad illuminationem agnitionis gloriae suae, in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne; utrumne quia testacea est, secundum originem in limo, destruetur; an quia divini thesauri conditorium est, extolletur? Atquin, si lumen ipsum illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem; peritura est, in quam vita committitur? Plane, si periturus et ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur; sicut veteribus utribus, novum vinum. Cum item subjicit: Semper mortificationem Christi Jesu circumferentes in corpore nostro; qualis ista res est, quae post Dei templum, jam et sepulcrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem Domini circumferimus in corpore? Uti et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam. Vide quantam: Ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis in substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi aeterna, jugis, incorrupta, jam et Dei vita? aut cujus temporis vita Domini manifestabitur in corpore notro? Illa quidem quam vixit usque in passionem; quae non modo apud Judaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis, et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde jam nostra est. Denique, manifestabitur in corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur, nunc habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis, et patientiae, et justitiae, et sapientiae, quibus Domini vita floruerit, providentissima Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quod si tunc, quomodo, nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula: Scientes, ait, quod qui suscitavit Jesum, et nos suscitabit cum ipso, quia jam resurrexit a mortuis: nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit? Si vero sicut ipsum, non utique sine carne.

CAPUT XLV. Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente Apostolo (Eph. IV), deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro, si secundum substantias, nec anima novus homo, quia posterior; nec caro ideo vetus, quia prior. Quantulum enim temporis inter manum Dei et adflatum; ausim dicere, etiamsi multo prior anima quam caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit, priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est, sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae, caro atque anima simul fiunt, sine calculo temporis; et quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in Commentario animae, contemporant foetu, coaetant natu duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate. Sic unum edunt, dum prior neuter est. Citius est, totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possimus esse, nescimus. Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit; opera, non corpora accusans, de quibus et hic subjicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis locum diabolo. Qui furabatur, jam non furetur, imo potius laboret, operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare Spiritum Dei Sanctum, in quo signati estis, in redemptionis die. Omnis amaritudo, et ira, et clamor, et blasphemia, et indignatio auferatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut, vetere homine deposito, praeceptis Apostoli occurrant? Nos enim qui totam fidem in carne administrandam credidimus, imo et per carnem, cujus est et os ad proferendum optimum quemque sermonem, et lingua ad non blasphemandum, et cor ad non indignandum, et manus ad operandum et largiendum; tam vetustatem hominis, quam novitatem, ad moralem, non ad substantialem differentiam pertinere defendimus. Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.

CAPUT XLVI. Talem ubique Apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur; sed ne ita quis existimet, ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et dicens (Rom. VIII), eos qui in carne sunt, Deo placere non posse, statim de pravo intellectu ad integrum revocat, adjiciens: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat, negando in carne esse, in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum Deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent; placere autem Deo illos, qui in carne positi, secundum spiritum incederent. Et rursus: Corpus quidem, ait, mortuum, sed propter delinquentiam; sicut spiritum vitam propter justitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia. Caeterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa, cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro, si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere, nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. Et quid ego nodosius, cum Apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere, secundum ejusdem status communionem. Ex sequentibus adhuc discas, opera carnis damnari, non ipsam: Itaque, fratres, ait, debitores sumus, non carni, ut secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini; si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis. Porro, ut ad singula quaeque respondeamus, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur; jam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem carnis exclusa, quae caussa est mortis, salva jam caro ostenditur, caussa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Jesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis; certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo jam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso Deus Filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia, caro absoluta est: sicut, indemnata ea, legi mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis, mortem appellavit; dehinc et inimicitiam ad Deum, sed non carnem ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intellige sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia per carnem administratur; et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine. Nam et alibi: Quomodo, inquit, etiam nunc, velut viventes in mundo, sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.

CAPUT XLVII. Haec enim erit vita mundialis, qua veterem hominem dixit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Caeterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiae: per emendationem vitae, non per interitum substantiae; sicut ait: Uti hactenus delinquentiae serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos; cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni; viventes autem Deo in Christo Jesu; per carnem utique, cui mortui non erunt; delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia, ad obaudiendum illi, et ad exhibendum membra vestra arma injustitiae, delinquentiae: sed exhibete vosmetipsos Deo, velut ex mortuis vivos; non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos; et membra vestra, arma justitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem; ita et nunc exhibete membra vestra famula justitiae, in sanctificium. Cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis justitiae. Quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium; finem autem, vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae, mors; donativum autem Dei, vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum, quae ex fide per baptisma in novitate vivenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem; quia et vita ibi ante, ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem Deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si prophana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age jam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti Scripturarum? Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos. Non sufficit, sed sequitur: Et integrum corpus vestrum, et anima, et spiritus sine querela conserventur in praesentia Domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu Domini qui clavis est resurrectionis.

CAPUT XLVIII. Sed caro, inquis, et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum; sed de industria distulimus hucusque, ut, quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus, quasi auxiliis ejus, ante dejectis. Sed et nunc exspectent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praejudicet. Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret. Itaque subjicit (I Cor., XV): Si autem Christus praedicatur, quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra: inveniemur enim falsi testes Dei, qui testimonium diximus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; quia adhuc in delictis vestris estis: et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. Certe sub exemplo Dominicae resurrectionis volens eam credi? Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate, an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, annon? sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum Scripturas, non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod jacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne, quam caro in Christo. Igitur, si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, jam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et et ipsi resurgemus; quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis; ejusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cujus et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim non aliud, quam meritorum dispositor. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione; certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit, qua alii etiam carni, ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis; quae nisi corporalis, non alias hic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari, ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim, non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? Utique per carnem. Quotidie morior, utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi; illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod superquam supragravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat, ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio ejus, cujus nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Jam hic de qualitatibus corporum disserit; an eadem ipsa, an alia resumantur. Sed cum ejusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.

CAPUT XLIX. Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis, quas substantias, quali conditione exhaeredaverit Apostolus a Dei regno; aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de coelo, id est sermo Dei, id est Christus; non alias tamen homo, licet de coelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici; qualis coelestis, tales et coelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam et disciplina captavit? Atquin, substantia nullo modo separabuntur choici atque coelestes, semel ab Apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere. Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et coelestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in coelo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate. Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et coelestis in conversatione constituat, illam ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quae supra dixi (conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei haereditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane, si nunquam Apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos, negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam ejus subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a Dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis, praedicere se et praedixisse profitetur (Gal. V), quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt haeredidate consecuturi, non portantes scilicet imaginem coelestis, sicut portaverunt choici, ideoque ex vetere conversatione, nihil aliud deputandi, quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset Apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a Dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est, esui et potui; cujus sit dicere adversus fidem resurrectionis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens Apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum, manducandi et bibendi, sugillavit.

CAPUT L. Sed et omissis hujusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias, non aliter quam sunt intellectas, licebit resurrectioni vindicare: non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed Dei regnum, quod obvenit resurrectioni; (est autem et in judicium resurrectio); imo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Merito sola, et per semetipsa; ut ostenderet adhuc spiritum illis necessarium: Spiritus enim est qui vivificat in regnum Dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum, opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum Dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum Dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum Dei capere deficiunt. Jam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud, ab immortalitate, id est, sanguis post resurrectionem ex demutatione; merito, non demutata ac devorata caro et sanguis, regnum Dei haereditate possidere non possunt, non tamen resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Judaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a Dei regno; quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo jam et alibi ab Apostolo denotetur, qui post revelatum in se Filium Dei, ad evangelizandum eum in nationibus, statim non retulerit ad carnem et sanguinem (Gal. I), id est ad circumcisionem, id est ad Judaismum, sicut ad Galatas scribit.

CAPUT LI. Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester Dei atque hominum (I Tim. II) appellatus, ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrhabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrhabonem spiritus (II Cor. V) reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accepit, et vexit in coelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Securi estote, caro et sanguis; usurpastis et coelum et regnum Dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in coelo Christum, qui vobis coelum negaverunt Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati habebit; non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae per mortem scilicet (siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit); sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum Dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam et paulo post, ipsius mortis quodam modo mortem expressit: Devorata est mors, dicens (I Cor. XV), in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. Nam et supra novissimum inimicum, mortem, evacuari ait. Hoc modo, nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur, id est, nec mors perseverabit. Quando, et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est, corpora, id est, caro et sanguis? Et nos demutabimur. De qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis? Ac ne putes aliud sentire Apostolum providentem tibi, et, ut de carne dictum intelligas, laborantem, cum dicit, istud corruptivum, et, istud mortale, cutem ipsam tenens, dicit. Certe istud nisi de subjecto, nisi de comparenti pronuntiasse non potuit. Demonstrationis corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela; et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita, quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem .

CAPUT LII. Videamus jam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quis ejusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi mortuum fuerit. Hoc ergo jam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem, quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt: nihil enim adversus regulam exempli licebit intelligi. Nec, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas, idcirco aliud ressurrecturum corpus, quam quod moriendo seminatur, existimes; caeterum, excidisti ab exemplo. Nunquam enim, frumento seminato, et in terra dissoluto, hordeum erumpit, et non idipsum genus grani eademque natura, et qualitas, et forma. Denique, unde, si non idipsum? Et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit, quomodo non quod futurum est corpus seminetur, dicens: Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicujus ejusmodi; Deus autem dat illi corpus, prout vult? Certe ei grano, quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est, cui dare habet Deus corpus. Quomodo autem salvum est, si nusquam est, si non resurgit, si non idipsum resurgit? Salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a Deo non potest. Sed enim salvum, omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi Deus, prout vult, corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut jam non nudum resurgat? Ergo additum erit, quod corpori seperstruitur; nec exterminatum illud, cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi; exurgit autem copia foeneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum, et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a Deo aliud: in quod, non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit; non suum, id est pristinum, ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a Deo adquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum ejus carni, eamdem credens fructificaturam, quae sit seminata; ipsam, etsi pleniorem ; non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi Deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subjicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est, servi Dei, qui vere homo est; alia jumenti, id est, ethnici, de quo et Propheta: Adsimilatus est, inquit, homo irrationalibus jumentis; alia caro volucrum, id est martyrum, qui ad superiora conantur; alia autem piscium, id est, quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercoelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est, Christi; et alia lunae, id est Ecclesiae; et alia stellarum, id est seminis Abrahae; et stella enim a stella differt in gloria; corpora terrena et coelestia, Judaeus scilicet et Christianus. Caeterum, si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes, et corpora coelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad conditionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo, cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset: Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sel de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit, quam quod seminatur; nec aliud seminatur, quam quod dissolvitur humi; nec aliud dissolvitur humi, quam caro: hanc enim sententia Dei elisit (Gen., III): Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et Apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis, et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens, sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari, quam in terram ibis, ex qua es sumptus: sic ne alterius quam carnis, sic enim scriptum est.

CAPUT LIII. Sed corpus animale animam quidem argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum. Porro, cum constet, fixumque sit, illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disjectam, dissolutam, quod in illam a Deo decretum non est; proponant corruptelam ejus, et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam, et in gloriam, et in virtutem. Sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro jacuit in infirmitate, caro pene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem; et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo jam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari, omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stylus Apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. Nam ut ita intelligas, manum adhuc porrigit, aeque de ejusdem Scripturae auctoritate, factum retexens primum hominem Adam in animam viventem. Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam viventem; facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. Quid eam appellari velint, quam quod per animam facta est, quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? Recepta enim anima, rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale: non enim resurgit, nisi quod fuit. Ita, unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. Caro enim ante corpus, quam animale corpus. Animata enim, postea facta est corpus animale. Anima vero, etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim accidens facit illud animale; non accidens autem alii, quomodo se faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus, caro recipiens animam; ita et postea spiritale, induens spiritum. Hunc ordinem Apostolus disponens, in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in animam vivam factus est; et novissimus Adam Christus, ideo Adam, quia homo; ideo homo, quia caro, non quia anima. Atque ita subjungit: Non primum quod spiritale, sed quod animal; postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus animale, et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cujus distinctionem in utroque Adam, id est, in utroque homine praestruxit? Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet ex carne, licet et ex anima; sed carnis nomine homo uterque sunt. Prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. Caeterum, diversa in ordinem disponi non possunt de substantia duntaxat; de loco enim, aut tempore, aut conditione, forsitan possint. Hic autem de substantia carnis, primus et novissimus dicti sunt: sicut et rursus primus homo de terra, et secundus de coelo; quia etsi de coelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. Itaque, cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem, distincti sint; aeque distinctio eorum carni distinctionem praejudicavit, ut de carne sit dictum: Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale; atque ita eadem sit et supra intelligenda, et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale; quia non primum quod spiritale, sed quod animale; quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum. Totum de homine; totum de carne, quando de homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide? Ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrhabonem; animae autem non arrhabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea majoris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est, unde conferta est, quam unde respersa?

CAPUT LIV. Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam, quia et illud apud Apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita: caro scilicet; devorationem quoque ad perditionem, scilicet carnis, arripiunt: quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est, abscondere, ac tegere, et intra nosmetipsos continere. Denique, cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem; ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur, et tegitur, et intus continetur; non dum absumitur, et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intelliges. Aliud enim mors, et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors, et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est, quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur, et redigitur, et includitur in ipsam. Caeterum, mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem, quod per contentionem devoraverat mors in interitum.

CAPUT LV. Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus, quam de qua agitur; tamen singulae quaestiones, et caussae earum, proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde jam caesae. Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem; quasi demutari, desinere sit in totum, et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non resurgit; ita, etsi resurgit quidem, verum in demutationem subducitur, aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit. Et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit! quae potuit non resurrexisse, nec esse; quia non esse jam coeperat. Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa: perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo, quod perditum est, mutatum non est; ita quod mutatum est, perditum non est. Perisse enim, est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse, aliter esse est. Porro, dum aliter est, idipsum potest esse: habet enim esse quod non perit. Mutationem enim passum est, non perditionem. Atque adeo potest et demutari quid, et ipsum esse nihilominus; ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu, et ipsa corpulentia, et valetudine, et conditione, et dignitate, et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus; nec quicquam tamen amittat hominis; nec ita alius efficiatur, ut cesset idem esse: imo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur. Mutatur Mosi manus et quidem ad instar emortuae, exsanguis, et ex albida frigida; sed et recepto calore, et refuso colore, eadem caro et sanguis est. Mutatur postea et facies ejusdem, incontemplabili claritate. Sed Moses erat proinde, qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum jam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant. De quo exemplo instructus et Paulus: Qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor. Ita et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.

CAPUT LVI. Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur! Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere, quam de gravitate atque justitia Dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari! quando neque mentem, neque memoriam, neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis, et statu divini utrobique judicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam Deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam Deo debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne Deum didicit, et Christum induit, et spem salutis seminavit, in alia, nescio qua, metat fructum? Nae illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quod si non et anima mutabitur, jam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.

CAPUT LVII. Hinc jam illa vulgaris incredulitatis argutia est: Si, inquiunt, ipsa eadamque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et caeci, et claudi, et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc? et si ita, dedignaris tantam gratiam qualiscumque a Deo consequi? Non enim et nunc, animae solius admittens salutem, dimidiatis hominibus eamdem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vitiatione revocabitur. Minoribus majora praescribunt. Cujuscumque membri detruncatio, vel obtusio, nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem! Vitiatio corporum accidens res est; integritas propria est: in hac nascimur. Etiamsi in utero vitiemur, jam hominis est passio. Prius est genus, quam casus. Quomodo vita confertur a Deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non injuriae reddimur. Quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros Deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis, qui exanimis? quod corpus inlaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita, nihil aliud est mortuum resuscitari, quam integrum fieri; ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. Idoneus Deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis jam in Christo spopondit, imo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et Apostolus: Et mortui, inquit (I Cor., XV), resurgent incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti, tam vitio valetudinis, quam et senio sepulturae? Nam et supra, utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo, alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem, et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas, vel conservata, vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. Quomodo ergo legimus (Matth., XIX): « Quae impossibilia apud homines, possibilia apud Deum sunt, et (I Cor., I), Stulta mundi elegit Deus, ut sapientiam mundi confundat? » Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus, et stigmatibus, obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore, et aurei annuli honore, et patroni nomine, ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis qua ipsa, qua eadem; ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a Domino, ne ultra pati possit

CAPUT LVIII. Jocunditas, inquit Esaias (Is., XXXV), aeterna super caput eorum. Nihil aeternum, nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et moeror, et gemitus, ab illis. Proinde et Joanni Angelus (Apoc., XVII): Et delebit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum Utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrymae imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus (Apoc., XI): Deus enim delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors hactenus. Igitur et corruptela hactenus; proinde per incorruptelam fugata, quemadmodum mors per immortalitatem. Si dolor, et moeror, et gemitus, ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obvevient, quomodo auferentur, nisi cessaverint caussae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus adversi apud Deum, aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonic impetus apud Spiritum Sanctum, jam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? Ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna, vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta? Figurae enim nostrae fuerunt, Apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.

CAPUT LIX. Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur hujus aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sedenim Apostolus scribens (I Cor., III, 22): Sive mundus, sive vita, sive mors, sive futura, sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias dicens (Is., XL, 5, 6): Omnis caro foenum; et alibi: Et videbit omnis caro salutare Domini. Exitus, non substantias distinxit. Quis enim judicium Dei non in sententia duplici statuit, salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur; et omnis caro videbit salutare Domini, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest jam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare, quae visura sit Domini salutare. Sed cum idem Prophetes etiam nationes ostendat, nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium Domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto coelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit; et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium, nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit; ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disjunxit.

CAPUT LX. Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta; aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant: cujus scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim jam, inquiunt, spelunca haec oris, et dentium statio, et gulae lapsus, et compitum stomachi, et alvi gurges, et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? Quo hujusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, decessuro concubitu, et foetu, et educatu? postremo, quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus, non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione: et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae hujus eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet immortalitatem, et corruptivum istud incorruptelam (I Cor. XV); et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus, liberabuntur et membra ab officiis; nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed judiciis retinentur; ut quis referat per corpus, prout gessit (II Cor. V). Salvum enim hominem tribunal Dei exigit; salvum vero sine membris non licet eum, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte, et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam, vel carie dissolutam, redactis et recuratis omnibus membris, eamdem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De Dei artificio, et arbitrio, et jure, torquemur? Porro, si dives Dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde jam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an Dominus, hominem saluti destinando, carnem destinarit, an eamdem velit denuo esse, quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo, et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare: nihil enim apud Deum vacabit.

CAPUT LXI. Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a caeteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum Deum, ut etiam hominibus antistes? Denique, Adam ante nomina animalibus enuntiavit, quam de arbore decerpsit; ante etiam prophetavit, quam voravit. Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum : cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? Denique et edentulos audi et vide, ut honori oris, et organum dentium quaeras. Forata sunt inferna in viro et in foemina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis qua potuum defruta colentur? Est adhuc foeminis intus, quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum. Sublata enim morte, neque victus fulcimenta ad praesidia vitae, neque generis supparatura gravis erit membris. Caeterum, et hodie vacare intestinis et pudendis licebit. Quadraginta diebus Moses et Helias jejunio functi, solo Deo alebantur. Jam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivet homo, sed in Dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus; etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo maritatae? quot steriles utriusquae naturae, infructuosis genitalibus structi? Nam si et hic jam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est; proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus, quae jam hic non desiderare consuevimus.

CAPUT LXII. Sed huic disceptationi finem Dominica pronuntiatio imponit. Erunt, inquit (Matth. XXII), tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis. Quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia propria. Igitur, si angeli, facti tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis solennibus carnis obnoxii sub angelico indumento, quam angeli tunc solennibus spiritus sub humano? Nec ideo non permansuri in carne, quia non et in solennibus carnis: cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in solemnibus spiritus. Denique, non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret: sed, tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.

CAPUT LXIII. Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicumque apud Deum, per fidelissimum sequestrem Dei et hominum Jesum Christum, qui et homini Deum, et hominem Deo reddet, carni spiritum, et spiritui carnem. Utrumque jam in semetipso faederavit, sponsam sponso, et sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso: habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. Sed caro est sponsa, quae et in Christo Jesu spiritum sponsum per sanguinem pacta est. Hujus interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. Cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit, in suam matricem terram quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam, auditurus a Domino: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est: vere tunc compos mali quod evasit, et boni quod invasit. Quid, anima, invides carni? nemo tam proximus tibi, quem post Dominum diligas: nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in Deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum si odisti, cujus auctorem quoque respuisti; quam et in Christo, aut negare, aut mutare consuevisti. Proinde et ipsum Sermonem Dei, qui caro factus est, vel stylo vel interpretatione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim Deus omnipotens, adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo Spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas (Joel. II, 28, 29), et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit, et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus, ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur (I Cor., XI, 19); hae autem sine aliquibus occasionibus Scripturarum audere non poterant; idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem iisdem literis revincibiles. Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis.