Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. —Ab urbe conditaTiti Livii[6]
class. (post 1 a.C.n.)
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,
Nam praedam cepi et didici quam sis utilis». —FabulaePhaedri[10][8]
saec. I.
Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; —Naturalis historiaPlinii[11][8]
saec. I.
Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit. —Historiae Alexandri MagniCurtii Rufi[12][8]
Hasdrubal ipse, dum vadum querit Metaurum amnem sequens, cuius quo magis a mari ad montes acceditur eo undique altior atque preruptior ripa est et impetuosior alveus, circa vagos aquarum flexus errando assequendi tempus hostibus dedit. —De viris illustribusPetrarcae[15][8]
Fontes
↑ 1.01.11.21.31.4Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. IV (R-S) / Tom. IV (T-Z), p. 902 — “VĂDUM, i, n. et vadus, i, m.”
↑ 2.02.1Freund, Wilhelm (1806-1894). Grand dictionnaire de la langue latine … (Editio Prima: Paris, 1883-1929) Tom. III, p. 538 — “vădum, i, n.”