Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

arbitrari

E Victionario
Discretiva
arbitrari dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
arbitrārī
praesens activa infinitivus arbitror

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /arbiˈtraːriː/(classice)
Syllabificatio phonetica: ar·bi·trā·rī — morphologica: arbitr-ari

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius -58/+17 Apuleius ca. 125-170Aulus Gellius
ca. 130-170
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class. I IIII III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat. —Academica Ciceronis [1][2]

class.

  • Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. —Ab urbe condita Titi Livii [3]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari, quae sic gesta sunt. —Metamorphoseon libri XI Apulei [4]

saec. II.

  • Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII. legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret. —Noctes Atticae A. Gellii [5]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • De qua re pressius cogitantem stupor opprimit, et quam multa sapienter apud hunc ordinem provisa sunt ut me nescire fateor, sic innumerabilia ex ipsis rerum effectibus arbitrari profiteor. —Rerum memorandarum libri Petrarcae [6]
Fontes
  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Academici libri quattuor. (Bibliotheca Augustana): Liber primus. 4 [16] — arbitrari
  2. 2.0 2.1 Vicicitatio: arbitrari.
  3. Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber XXIV, caput 30, [4] — arbitrari
  4. Apuleius - Metamorphoseon libri XI. (Bibliotheca Augustana): Liber III. Capitulum XXI. Versus 3 — arbitrari
  5. Aulus Gellius, Noctes Atticae libri viginti. (Peter K. Marshall, Oxonii MCMLXVIII). Liber undecimus. Capitulum XVII, [4] — arbitrari
  6. Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - Rerum memorandarum libri. (Universitas Turicensis): Liber III. 38: [2] — arbitrari