- NATURA
- NATURAPoetis modo Iovis mater, modo subiecta, modo consors, modo nescio quidaliud. Sidonius.Cum Iuvenem super astra Iovem Natura Locaret,Susciperetque novus regna vetusta Deus.Priscianus Periegesi,Naturae gentior, quae mundum continet omnem.Claudian. Prolog. in Mallii Theodori Consulat. v. 11.Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere velletNaturae; Regni nescius ipse sui.Idem Gigantomachia, v. 60.———— ——— iam signa ruendiBis aether, bis terra dedit, confusaque rursusPro domino Natura timet.i. e. Iove etc. Philosophis pro Numine fuit priscis, quibus antiquissima erat persuasio, nihilaliud eam, quam Deum esse, quem alio nomine Mundum, sive τὸ Πᾶν, dixêre. Unde Princeps Natura, prima haec rerum omnium creatrix, Statio l. 12. Theb. v. 561.---- Heu Princeps Natura! ubi Numina? ubi illeFulminis iniusti iaculator? ———Quae opinio posterioribus saeculis, apud Stoicos et Platonicos hacsit, qui statuebant:——— ——— Deum ire per omne:Terrasque tractusque maris, caelumque prosundum.Unde factum, ut, qui de rerum disputarent Natura, θεολογεῖν: ipsa Naturalis scientia seu Physica θεολογία, eiusque Doctores Theologi dicerentut, teste Augustinô de Civ. Dei l. 8. c. 1. Quantô san ctius Galenus, coetera saris profanus, cum naturam hominis mirabilem attentius considerâsset, Deo, Naturae Auctori, eximium hymnum cecinit. Quô sensu Basilius elegantur res naturales, παιδευτήριον τῆς θεογνωσίας καὶ ψυχῶν λογικῶν διδασκαλεῖον vocavit: Pythagoras finem Philosophiae Naturalis, cognitionem Unitatis: Archytas Principii omnium principiorum: Naturae intelligentis ac sempiternae Plutarchus: divinae Myiestatis Simplicius, dixêre. Vide Aug. Eugubinum de Philos. perenni l. 10. c. 9. et 11. ut et prius l. 8. c. 8. Cicer. Tuscul. l. 1. Georgium Hornium Histor, Philos. l. 3. c. 7. etc Priscorum vere illam de Natura opinionem, Patrum aetate, ex orco revocavit Lucilius Vaninus Italus qui, scriptô de Arcanis Naturae librô, Naturam omnium Deum professus, Tholosae propterea Atheismipostulatus et ad rogumdamnatus est, uti legimus apud grammondum Histor. Gall. l. 3. A. C. 1618. Vide Psannerum System. Theol. purior. c. 2. §. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.