Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

LATIUM

LATIUM
LATIUM
Strabo l. 5. p. 229. proprie est ea Italiae pars, teste Plinio l. 3. c. 5. et 12. quae inter ostia Tiberis, et Circeios interiacet, mill. pass. quinquaginta in longitudinem non excedens, quo postea prolatis imperii terminis, Antiquum Latium est appellatum. Novi vero Latii tractui, Herniscis, Aequis, Volscis, Ausonibusque comprehensus, ad Vulturnum usque amnem extenditur, dividiturque in Latium citerius et ulterius. Prius a Tiberis ripa Fundos usque protenditur. Posterius a Fundis usque ad Vulturnum. Ferrar. vet. non ultra Terracinam extenditur. Plin. l. 4. c. 22. Novum usque ad Minturnas, ac Litis ostia. Nunc ad regnum neap. spectat, quidquid inter Terracinam et Litim iacet. Sic dictum putatur, quod illic latuerit Saturnus, cum Iovem fugeret. Virg. Aen. l. 8. v. 319. et seqq.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
Arma Iovis fugiens, et regnis exul ademptis.
Is genus indocile, et dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Minut. Felix, Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium. Cyprian. de idololatrarum vanitate: Latium de latebra eius nomen accepit. Varro autem sentit dici Latium, quod Italia lateat inter praecipitia Alpium et Apennini. Sic vet. de Latii nomine. Quanto melius autem his Bochart. qui de nominis huius notatione sic disserit: Circen, inquit, fuisse veneficam, adeoque vicinas terras, Latium puta, et Tyrrheniam scatere herbis venficis vett. constanter docent. Aeschyl. in Elgiis,
Τυῤῥηνὸν γενεὰν φαρμακοπειὸν ἔθνος
Theoph. Hist. Plant. l. 9. c. 15. Φαρμακώδεις δὲ δοκοῦσιν εἶναι τόποι μάλιςτα μεν` ἔξω τῆς Ε῾λλάδος οἱ περὶ Τυῤῥηνίαν, καὶ την` Λατίνην. Aristot. in Mirabil. Λέγεται δὲ περὶ την` Ι᾿ταλίαν εν τῷ Κιρκαίῳ ὄρει φάρμακόν τι φύεςθαι θανάσιμον. Itaque tam Circes fabula, quae suis incantamentis fertur im mutâsse rerum species, quam quod φαρμακῶδες voluit fuisse Latinum solum, confictum videtur a Phoenicibus, qui Latium et Latinos dici putaverint, ἀπὸ τῶ φαρμάκων, ab incantationibus, quia Phoenicio sermone Loat, cuius plurale Latim, vel Latin, est incantatia. Nic. Lloyd. Hodie Campagna di Roma. Erant autem pop. Latini, Rutuli, Volci, Aurunci, Hernici et Aequi, Brietio. De Latinis, ut ista addam, erant illi qui foedere Romanis iuncti, de quo vide supra in voce Latinae feriae, postquam diu amicitiam coluissent, a L. Druso Trib. Pl. cupidine dominationis ad spem civitatis erecti, cuius imperium armis tuebantur; per omnes Annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi querentes bellum excitârunt, Floro Sociale, Velleio Pat. Italicum appellatum L. Caesare P. Rutilio Coss. A. U. C. 663. quod amplius 300. mill. iuventutis italicae abstulit. Eius tam varia atque atrox Fortuna fuit, ut per biennium continuum duo Romani Consules, Rutilius atque deinde Cato Porcius ab hostibus Occiderentur, exercitus R. P. multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput Imperii sui Corfinium legerant, quod appellarent Italicum: Donec paulatim recipiendo in civitatem, qui atma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt: Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque Remp. restituentibus, Velleius Paterc. l. 2. Hist. Rom. c. 17. Reliquias belli postea resurgentis Duce Telesino, qui dictitans adesse Romanis ultimum diem, vociferabatur eruendam delendamque urbem; numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quamrefugere solerent, esset excisa. aegre abolevit Sulla, Carbone ac Mario Coss. A. U. C. 671. dieique felicitatem Perpetuâ ludorum Circensium honoravit memoriâ, Idem l. eod. c. 27. Eorum lingua Latina appellata, hodieque celebris est. ut enim usum eius, in Valachiae Transsylvaniaeque addo etiam Poloniae aliquot locis etiamnum vernaculum, praeteream, tres propagines s. Dialectos habet, Italicam, Gallicam et Hispanicam, a Francis, Longobardis, Gothis aliisque populis in eam varietatem diffusas atque iterum Subdialectis suis variantes: Sic puriroes Itali dicunt Padre nostro, Foro- Iulienses Pari nostri, Rhaeti Bab nos. Gallica habet U Valonismum, Pictonismum, etc. In Hispanica differunt Castellana, Andalusica, Portugallica et Granatensis: e quibus omnium purissimam, atque matrici suae maxime vicinam Castellanam esse dicunt; producitque Merula literas Castellanâ linguâ scriptas, e quibus idem clarissime
patet. Earum pars haec est: Scribo et supplico rogando te Francia, des et respondeas tales probationes tractando de tua eloquentia, loquela et excellentia, quales scribo de Hispania, comparando gentes, nationes et provincias, quales manifeste dictando Epistolas pur as Latinas et Hispanicas. Hispania, antiquissima corona persevero (cessante memoriâ de contarario) duro et regno provincia CHristiana: Tu Francia principias a Meroveo et regnas continuando, quasi mille Annos Christiana, praedicante Sancto Remigio et regnante
Clodovaeo. Responde Francia et da et propone contra nos tam grandes nationes, tam fertiles, tam fructuosas provincias; Tales gentes, tam ingeniosas, tam scientifias, tam virtuosas, prudentes, iustas, modestas, liberales, gratiosas: Non monstras tu Francia tam grandes resistentias et tantas victorias contra Romanos etc. Praesenta te Francia et da tales campos, montes, valles: tales bestias feras et domesticas: tantos et tam exellentes cavallos, tales vaccas, aves. carnes suavissimas, lanas pretiosas etc. Non cognosce tu Francia plantas, arbores, bestias et perfectiones, quales de Hispania maiores Nos demonstramus. Et cognosco de Hispania infinitas, quales tu Francia non cognosces. Si extas et celebras Principes et Imper atores Romanos, demanda et inquire de Bruto, de Fabio, de Hadriano, de Honorio, de Theodosio, de Traiano inclito et glorioso Hispano. Vide Merulam Cosmogr. Parte. 2. l. 2. c. 8. ut et Auctor. Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 9. s. 3. de Linguis, plura vero hanc in rem supra, ubi de Latina Lingua ex professo egimus. Est et Latium Priscum, quo eius origo, situs, natura,m urbes, montes, lacus, monumenta Veterum curiose describuntur, editum ab Athan. Kirchero, Amstel. Fol. A. C. 1671. Latiae urbes praecipuae: Alatrium, Alatri. Anagnia, Anagni. Aquinum, Aquino. Caieta, Gaeta. Ferentinum, Ferentino. Fundi, Foni. Praeneste, Palestrina. Privernum, Piperno. Roma, Roma. Setia, Sezze. Signia, Segni. Sora, Sora. Terracina, Terracina. Tibur, Tivoli. Tusculum, Frascati. Velitrae, Velletri. Verula, Veruli. Hinc Latius, et Latialis, s. Latiaris, Latinus, et Latiensis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Latium — Latium …   Deutsch Wörterbuch

  • Latium — Basisdaten Hauptstadt …   Deutsch Wikipedia

  • Latium — Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • Latium — was a region of ancient Italy, home to the original Latin people. Its area constituted a part of the much larger modern Italian Regione of Lazio, also called Latium in Latin, and occasionally in modern English. The ancient language of the region… …   Wikipedia

  • Latium — Latium,   italienisch Lazio, historische Landschaft und heutige Region in Mittelitalien mit den Provinzen Frosinone, Latina, Rieti, Rom und Viterbo, 17 207 km2, 5,26 Mio. Einwohner, von denen mehr als die Hälfte in der Hauptstadt Rom lebt. Latium …   Universal-Lexikon

  • Latĭum — Latĭum, eine Landschaft des alten Italien, ursprünglich nur derjenige Theil der Ebene, welcher von dem Tiberis, dem Apennin, den Albanerbergen u. dem Meere begrenzt wird u. etwa ein Gebiet von 34 QM. umfaßt; später begriff man unter Latium alles… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Latium — anc. pays de l Italie centrale, sur la mer Tyrrhénienne, habité par les Latins dès le IIe millénaire et conquis par Rome en 338 335 av. J. C. Région admin. d Italie et région de la C.E., formée des prov. de Frosinone, Latina, Rieti, Rome,… …   Encyclopédie Universelle

  • Latĭum — Latĭum, Landschaft, s. Latiner und Rom (Provinz) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Latium — Latĭum, alte Landschaft im mittlern Italien, s. Latiner …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Latium — Latium, siehe Rom …   Damen Conversations Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”