- CARMEN
- CARMENpro incantatione, apud Iustinianum, §. 5. Institut. de Public. Fud. Virg. l. 4. Aen. v. 487.Haec se carminibus promittit solvere mentes.Unde Carmina dira, in l. 7. Cod. Theodos. de Paganis; Vindicianus Med.Gramine seu malis aegro praestare medelam,Carmine seu potius, namque est res certa saluti,Carmen, ab occultis tribuens miracula rebus.Cuiusmodi Carmina diabolica, quae super mortuos nocturnis horis vulgus cantare solebat, vetantur, in Ratherii Veronens. Episcopi Epistola Synod. ad Presbyteros, et apud Regionem, c. 71. etc. Serpentiubs in primis adhibita, quos ideo magis moveri hominum carminibus Augustin. iudicat ad Genes. quam ullum illud genus animantum, ut hoc esset argumento, primum hominem a Satana fuisse per serpentem in Paradiso seductum. Carmina istiusmodi Gap desc: Hebrew, i. e. susurros, aut mussitationes Hebraei vocant; quia cantus suos Magi intra labia demurmurare solent, vide Psalmum 58. v. 5. 6. Et quidem cantu hôc credebantur serpentes, primo e cavernis elici atque evocari, Plin. l. 8. c. 2. et Aelin. l. 6. c. 33. Hinc Seneca in Medea, Actu 4. v. 685.------ --- tracta Magicis cantibusSquamea latebris turba desertis adest.Dein fugari. Lucanus, l. 9. v. 913.primum quas valli spatium comprendit arenas.Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.Porro sisti, deliniri et stupefieri. Virg. Aen. l. 7. v. 753.Vipereo generi, et graviter spirantibus hydris,Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,Mulcebatque iras et morsus arte levabat.Insuper, expurgari ab omni veneno, ne noceant. Alcimus de Peccato Orig. l. 2.Concutit interea secreti carminis arma etc.Mox impune manu coluber tractatur inermi:Et morsus tantum, non virus in angue, timetur.Sed et putabatur virtus carminis eos sanare, quos morsu laesit aut tactu serpens: quô nomine apud Strabonem Indos commendat Nearchus. Lucan. l. 9. v. 930.----- ----- Pestis nigris inserta medullisExcantata peritPraecipue vero, Magô cantante, angues rumpi dicebantur er crepare medii. Virg. Eclog. 8. v. 71.Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 1. v. 25.Carmine dissiliunt, abruptis faucibus, angues, etc.Verum non in omnes serpentes eadem Carminum vis: namque hi duobus modis incantationi crediti sunt obluctari, nempe, cum vel recanerent, i. e. contrariô sibilô incantationem repellerent ac retorquerent, Plin. l. 28. c. 2. vel cum ad carmen obsurdescrerent, h. e. cum cantu nihilô magis afficerentur, quam si vel surdi essent, vel auribus obtusis. Atque tum non eluctari solum serpentes, sed et Magis periculum creare, dicebantur. Alcimus ubi supra,Interdum perit incantans, si callida surdusAdiuratoris contempsit murmura serpens.Sive totam vim incantationis, iustô Dei iudiciô, in perniciem Auctoris cedere; sive serpentem letale Mago venenum infundere, dicamus. Nempe tota vis Carminis istiusmodi pendet a daemone paredro, cui nonnumquam Deus permittit, ut ser pentes compescat; aliquando minime: quô sit, ut Magi serpentum morsibus non raro aeque perimantur atque alii; et tum angues ad cantum obsurdescere, vel etiam recanere dicti sunt. Vide Sam Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 3. c. 6. et supra, ubi de Aspide, item in voce Canere: adde infra dicenda, ubi de Consecratione magica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.