- CARINUS Marc
- CARINUS Marc.Aurelius, Imperator quidam Romanus, fil. Cari, Imperatoris cum fratre Numeriano, Caesar pronuntiatus, et hôc in Orientem sumptô, in Galliam missus. Novem uxores habuit, in innocentes faevus, et scelerum victima, unde a Patre abdicatus. Quô mortuô Diocletiano se opposuit, et prope Veronam, Sabinum Iulianum, Imperium affectantem, occidit, a quodam Captianeorum suorum, cuius uxorem corruperat, in Moesia interfectus, Aurel. Victor. Dion. Vopiscus, in vita eius, ubi eum hominem omnium contaminatissimum, et adulterum vocat. Idem est iudicium de eius moribus, apud omnes Historicos, fuisse scilicet omni genere luxûs perditum, crudelem etiam et superbum. Quare disertissimus scriptor Synesius, qui in elegantissima, et gravissima oratione de regno, Carinum laudat, ut principem sobrium, moderatum, et magni exempli, sine controversia falsus est: Carinum enim nominat, quem debuerat Carum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.