Nicolaus Cazantzaces
Nīcŏlāus Cazantzacēs (Graece), mythistoriarum, poematum, fabulorum, cogitationum scriptor Graecus, fortasse saeculi 20 maximi momenti. Fama ei contigit scripta mythistoria Vita et Constitutio Alexidis Zormpae ("Βίος και Πολιτεία του Αλέξη Ζορμπά"), quae anno 1964 redita est pellicula (titulo Zormpas Graecus). Est auctor graecus frequentissime in alias linguas versus.
Vita
Cazantzaces natus est anno 1883 Heraclei, quod illo tempore erat parvum oppidum sub Turcis, at cupidine rerum novarum affectum, Graecis continuo seditiones inferentibus ut ab Imperio Ottomanico secederent et partem Graeciae fierent.
Anno 1902 Athenas in Graeciam demigravit, quo Iuri studebat apud Universitatem Athenarum, annoque 1907 Lutetiam ut philosophiae studeret. Ibi eum contigit doctrina Henrici Bergson.
In Graeciam regressus, opera philosophica vertere incepit, et anno 1914 Angelum Sicelianum convenit, quem duos annos in locos cultus civilis Graeci et Christiani florentis comitabat, Siceliani nationalismo valde commotus.
Rector anno 1919 Ministerii Subsidii Socialis, populationes Graecas e regione Caucasia in Graeciam post Res Novas Russianas, quod Cazantzacae incepit odysseam (ut ita dicam) totius orbis terrarum. Ante mortem suam (anni 1957) itinera faciebat Lutetiam et Berolinum (ab anno 1922 usque ad 1924), in Italiam, Russiam (anno 1925), Hispaniam (1932), dein Cyprum, Aeginam, in Aegyptum, montem Sinai, Cechoslovaciam, Nicaeam, Sinas et Iaponiam.
Berolini diversanti, rebus periculosis et cardinalibus praevalentibus, Cazantzacae inductus est communismus. Ille factus est fautor Lenin, sed non merus communista. Postea autem philosophia eius nationalismi mutata est in idaeologiam magis universalem.
Anno 1957 novum iter incipiebat in Seres et Iaponiam, ultimum: aegrotavit enim et Fribergam in Germaniam translatus est, quo mortuus est. Heraclii sepultus est sub epitaphio: Δεν ελπίζω τίποτα. Δεν φοβάμαι τίποτα. Είμαι λεύτερος (Nihil spero. Nihil timeo. Liber sum.)
Opus
Opus primum eius erat narrativum "Serpens et Lilia" (Όφις και Κρίνο), 1906, sub nomine plumae Carma Nirbame. Studiis Parisinis perfectis (1910), tragoediam nomine "Magister Aedificatorum" (Ο Πρωτομάστορας), secundum fabellam popularem Graecam scripsit.
Itinerationes per totum orbem ei mentem iniecerunt ut seriem operum inciperet nomine "Itinerantes" (Ταξιδεύοντας), quae noteverunt opera summa litterarum peripateticarum Graeca. Inter seriem erant Italia, Aegyptus, Sinai, Iaponia, Sinae, Anglia, etc.
Ipse Cazantzaces "Odysseam: Sequelam Modernam" opus maximi momenti duxit, quod septies rescripsit annis 1924-1938 priusquam anno 1938 in medium proferret. Auctor Panteles Prebelaces, collega et amicus Cazantzacae, ait laborem heroicum esse illam passionem spiritus conscribere. Consistit ex 24 "rhapsodiis" tamquam Homeri Odyssea, et 33,333 versuum.
Mythistoriae praeclarissimae et optimae sunt, inter alias, "Vita et Constitutio Alexidis Zormpae" (1946), "Christus Denuo Crucifixus" (Ο Χριστός ξανασταυρώνεται", 1948), "Capitaneus Michales" (Ο καπετάν Μιχάλης 1950), "Temptatio Ultima Christi" (1951), "Animi Fracti".
Ingenium Cazantzacae ab iuventute inquietum erat. Quaestiones metaphysicae et existentiales eum torquebant, quarum allevationem in scientia, itineribus, commercio cum aliis, omnium rerum experientia petebat. Patet affectus Friderici Nietzsche super opera eius, praesertim quod attinet ad atheismum et "superhominem". Sed ei quoque contigerunt quaestiones de natura dei.
Persona Iesus semper cogitationibus adest, ab iuventute usque ad summos annos. Sed figura in Temptatio Ultima Christi repraesentata est Christus eisdem ipsis quaestionibus metaphysicis et existentialibus torsus, responsa interrogatis conturbantibus petens, et saepe haesitans inter officium suum, et requisita desideriaque humana ut vita, amore, familia delectetur. Persona tragica quae tandem spes humanas causae maiori condonat, Cazantzacae Iesus non est deus inerrans neque impassivus, sed homo emotionibus et passionibus plenus cui datum est munus, cuius significationem intellegere luctatur, quod saepe eum cogat conscientiam et emotiones suas, et in fine diem suum obire. Dubiis, pavoribus, etiam culpae conscientia obnoxius est. In fine est Filius Hominis, homo qui in se luctans homines omnes repraesentat.
Multi legati Ecclesiae Orthodoxae moribus maiorum proni eius opera damnaverunt. Ecclesia Graeciae eum excommunicavit. Recripsit ecclesiae orthodoxae "Maledictionem tulistis mihi, sancti patres, ego autem vobis preces fero. Precor vos ut tam pura sit anima vestra quam est iustitia mea utque tam probi et pii sitis quam ego "(Graece "Μου δώσατε μια κατάρα, Άγιοι πατέρες, σας δίνω κι εγώ μια ευχή: Σας εύχομαι να ‘ναι η συνείδηση σας τόσο καθαρή, όσο είναι η δική μου και να ‘στε τόσο ηθικοί και θρήσκοι όσο είμαι εγώ") Temptatio Ultima in indice librorum prohibitorum Romanae catholicae Ecclesiae numerata est. Nicos Cazantzaces Vaticano telegrammate respondit cum sententia Tertulliani: "Ad tuum, Domine, tribunal appello". Quae sententia est Pauli ex Actibus apostolorum "Ad tribunal Caesaris sto". Pellicula de illo libro vetita est a quibusdam theatris Graecis.