Vir
- Si paginam de coniuge virili quaeris, vide maritus.
Vir (-i, m.) est homo masculinus, usque ad pubertatem puer appellatus. Sicut plura alia mammalia masculina viri heredes sunt chromosomatis X ex matre et chromosomatis Y ex patre suo. Fetus masculinus plura androgena atque minora oestrogena quam femininus producit, et haec differentia est, quae hominibus dimorphismum sexuale dat in variis characteribus suis, e quibus multi non ad ipsam potentiam reproductionis pertinent at tamen habent quaequam proposita in arte attractoria. Testes virorum hormon testosteronum faciunt; cum ovaria feminarum hoc hormon etiam facerent, in viris plus testosteroni est.
Nomen et Symbolum
recensereSymbolum sexus maris est clipeus Martis.
Verbum vir fortasse cum verbo vis cognatum est,[1] et certissime cum verbis aliarum linguarum indoeuropaearum ut Sanscrito vīra, Hibernico fer, Lithuanico vyras. In ipsa lingua Latina complura verba ex hoc verbo facta sunt: virtus, hoc est modus agendi virorum; virago, hoc est femina fortis sicut vir; virilis, hoc est sicut vir.
Sunt linguae, quae eodem verbo "virum" et "hominem" designant. Exempli gratia, Anglice "man" significat et virum et hominem utriuslibet generis, "woman" significat feminam.
Organa genitalia viri
recensereOrgana genitalia virorum visibilia sunt:
Alia organa autem in corpore sunt ubi non sunt visibilia:
Dimorphismus sexualis virorum feminarumque ad alias corporis partes extenditur. Generaliter viri sunt maiores feminis; plures lanugines in corpore habent, praecipue in facie (quod feminae barbam non habent); et mammas habent minimas sine glandulis mammariis fecundis.
De genere et cultura
recensereViri ab feminis differunt non modo in re biologica verum etiam secundum culturam.
Biblia Sacra dicunt et viros et feminas ad imaginem Dei creatos esse:
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam. Ad imaginem Dei creavit illum: masculum et feminam creavit eos. (Genesis 1.27)
Secundo autem capitulo dicunt virum primum creatum, feminam modo post virum, ex osse eius (Genesis 2.18-25). Sunt, qui ex hoc loco credunt feminas peiores viris esse. Sanctus Augustinus, exempli gratia, dicit suam matrem viro semper oboediri atque tolerari:
Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te [h.e. Deum] subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis iniurias ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea sicut benivolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto sed ne verbo quidem. (Confessiones 9.19)
Apud Romanos viri fortes esse debuerunt. Cicero dicit:
C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? Valuit auctoritas. Videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. Ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit. (Tusc. Disp. 2.53)
Nam Cicero Marium laudat, quod bene dolorem tulit, ut vir, quod significat viriliter, fortiter, sine lamentationibus.
Etiam in libro de Amicitia hanc definitionem dat:
Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, integritas, aequitas, liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas, libido, audacia, sintque magna constantia, ut ii fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. (De Amicitia 19)
Non solum fortitudo ergo sed etiam virtutes ethicae virum faciunt.
Plinius Maior nonnulla de viris dicit. Feminae gravidae "melior color marem ferenti et facilior partus" (Naturalis Historia 7.16). Per totum septimum librum exempla praebet hominum fortium, sapientium, praecipuorum -- qui paene omnes viri sunt. Laudat Lampidonem Lacedaemoniam "quae regis filia, regis uxor, regis mater fuerit," et reginam Berenicem "quae filia, soror, mater olympionicarum" (NH 7.133) -- hoc est, quod cum viris excellentibus coniunguntur.
Iuvenalis in decima satura de fortuna virorum disputat; dicit homines (viros feminasque) saepissime, id optare quod habere non debeant vel non possint, et viros virtutem non optare nisi praemia eis sint:
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
et curtum temone iugum victaeque triremis
aplustre et summo tristis captivos in arcu
humanis maiora bonis creduntur. Ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
inde habuit: tanto maior famae sitis est quam
virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? (Satura 10.133-142)
Concludit ergo:
- Orandum est ut sit mens sana in corpore sano. (Satura 10.356)
Sed Iuvenalis pluria de feminis scribit, praecipue in sexta satura, ubi dicit feminam non eandem esse atque virum:
Quem praestare potest mulier galeata pudorem,
quae fugit a sexu? Vires amat. Haec tamen ipsa
vir nollet fieri; nam quantula nostra voluptas! (Satura 6.252-254)
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Secundum Ernout et Meillet, qui Schultze laudant; Watkins quoque consentit.
Bibliographia
recensere- Arnold, John H., et Sean Brady. 2011. What is Masculinity? Historical Dynamics from Antiquity to the Contemporary World. Houndmills: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0-230-27813-4
- Badinter, Élisabeth. 1992. XY, de l'identité masculine. Lutetiae: O. Jacob. ISBN 2-7381-0179-8
- Bassi, Karen. 1998. Acting Like Men: Gender, Drama, and Nostalgia in Ancient Greece. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0-472-10625-2
- Blazina, Chris. 2003. The Cultural Myth of Masculinity. Westport: Praeger. ISBN 0-275-97990-3
- Bourdieu, Pierre. 1998. La Domination masculine. Lutetiae: Seuil. ISBN 2-02-035251-6
- Foxhall, Lin, et John Salmon, edd. 1998. Thinking Men: Masculinity and its Self-representation in the Classical Tradition. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-14635-6
- Hallett, Judith P., et Marilyn B. Skinner, edd. 1997. Roman Sexualities. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01179-6
- Hollstein, Walter. 2008. Was vom Manne übrig blieb. Krise und Zukunft des starken Geschlechts. Berolini: Aufbau-Verlag .ISBN 978-3-351-02659-2
- Jackson, Ronald L., II, et Murali Balaji, edd. 2011. Global Masculinities and Manhood. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 978-0-252-03651-4
- McDonnell, Myles Anthony. 2006. Roman Manliness: Virtus and the Roman Republic. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-82788-1
- Mosse, George L. 1996. The Image of Man: The Creation of Modern Masculinity. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-510101-4
- Nathanson, Paul, et Katherine Young. 2006. Legalizing Misandry: From Public Shame to Systemic Discrimination Against Men. Monte Regio: McGill-Queen's University Press. ISBN 0-7735-2862-8
- Reeser, Todd W. 2010. Masculinities in Theory: An Introduction. Cicestriae: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-6859-5
- Vilar, Esther. 2000. Der dressierte Mann. Das polygame Geschlecht. Das Ende der Dressur. Monachii: DTV. ISBN 3-423-36134-4
Nexus externi
recensereVide vir in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad viros spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad genus spectant (Gender, Men). |
- Men's Movements and Men's Studies apud Voice of the Shuttle (pagina nexuum, anglice)
- Masculinity apud Cultural Studies Reader (anglice)
- Men's Studies apud XY Online (anglice)