Ucraini
Ucraini[1] (Ucrainice: українці, tr. ukrajinci) gens Slavica orientalis est, ut plurimum Ucrainae habitans, ubi gens numerosissima est.
Numerus Ucrainorum (qui numerositate sunt gentium Slavicarum tertia, post Russos et Polonos) est circiter 45 decies centena milia hominum . Circa 37 542 milia illorum in Ucraina sunt. Ucraini etiam in multis aliis terris habitant (circiter 2 943 milia in Russia, 1 209 milia in Canada, 890 milia in CFA, 547 milia in Kazachstania, 400 milia in Brasilia, 248 milia in Ruthenia Alba, 128 milia in Germania, etc.).
Lingua Ucrainorum Ucrainica,[2] una linguarum Slavicarum orientalium, est. Multi tamen illorum, praesertim in meridie et occidente Ucrainae (atque fere ubique in Russia), capitulatim Russice loquuntur.
Ucraini religiosi sunt Christiani, imprimis Orthodoxi (quum Catholici et Graeco-Catholici Ucraini etiam multi sunt).
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ucrainos spectant. |