Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Fabianus Gottliebus Thaddaeus a Bellingshausen (Theodisce Fabian Gottlieb Thaddeus von Bellingshausen), seu Thaddeus Thaddei filius Bellingshausen (Russice Фаддей Фаддеевич Беллинсгаузен, Faddej Faddeevič Bellinsgauzen; natus 20 Septembris 1778, mortuus 25 Ianuarii 1852), fuit nauta, explorator et praetor navalis Russicus (originis Germanicae).

Wikidata Thaddaeus Bellingshausen
Res apud Vicidata repertae:
Thaddaeus Bellingshausen: imago
Thaddaeus Bellingshausen: imago
Nativitas: 9 Septembris 1778; Osilia
Obitus: 13 Ianuarii 1852; Stephanopolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Stephanopolis
Fabianus Gottliebus Thaddaeus a Bellingshausen

Fabianus Gottliebus Thaddaeus a Bellingshausen natus est 9 Septembris (20 Septembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1778 in insula Osilia (quae tunc in Imperio Russico erat, nunc pars Estoniae est). Educatus est in schola navale militare Cronstadiensi.

Annis 1803 - 1806 Thaddaeus Bellingshausen participavit in prima Russica circumnavigatione terrae (ab Iohanne Krusenstern ductae). Annis 1819 - 1821 fuit praefectus circumnavigationis terrae, quae Antarcticam invenit. Navigia illa in libro suo descripsit.

Annis 18281829, Bellingshausen in Bello Russo-Turcico interfuit.

Ab anno 1839, erat gubernator militaris urbis Cronstadii, ubi 13 Ianuarii (25 Ianuarii secundum Calendarium Gregorianum) anni 1852 obiit.

Mare et insula Oceani Pacifici in honorem Thaddaei Bellingshausen nominantur. Et asteroides 3659 Bellingshausen in eius honorem nominatus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thaddaeum Bellingshausen spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 
Cartographia

Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!