Sceletus
Sceletus[1][2] (ab adiectivo Graeco σκελετός 'siccatus'), vel in vocabulario anatomico sceletum,[3] est in lingua communi durum systema in corpore vertebratorum, super quod musculi, ligamenta, et cutis tenduntur. In biologia et palaeontologia alia systemata functionem similem habentia etiam sceleta nominantur.
Sceletus (endosceletus) Vertebratorum
recensereSceletus in vertebratis aut ossibus, aut in chondrichtyibus cartilagine fit. In sceleto Hominis sapientis, adultis 206 ossa esse solent, multo minora quam infantulis. Talis sceletus internus etiam endosceletus vocatur.
In arte, sceletus, vel adeo calva sola, mortem saepe significat.
Exosceleta invertebratorum
recensereIn vocabulario biologico nomine sceletorum comprehenduntur etiam exosceleta et sceleta hydraulica. Exosceletum est tegumen rigidum nonnullorum invertebratorum (ut puta Arthropodorum, Molluscorum vel Brachiopodorum), nullum os continens, sed e chitino vel calcii carbonate consitutum, quod omnia viscera continet. Sceleta hydraulica (Anglice fluid skeletons) sunt partes corporis quae cum liquido aliquo repleantur, comprimi nequeunt.[4]
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ Apul. Apol. 61 (semel); 63 (quater).
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
- ↑ Kraus, L. A. (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, editio 3 (Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung). Ibidem etiam scriptione graecissanti sceleton.
- ↑ Valentine, J.W. (2004) On the origin of phyla. Chicago University Press. ISBN 0-226-84548-6
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad sceletum spectant. |