Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Physica (-ae, f., Graece φυσική 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae[1] et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis.[2] Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.[3][4][5]

Exempla rerum physicarum.

Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia).[6] Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.

Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.

De natura physicae

recensere
 
Pendulum cuius positionem X, velocitatem V, et accelerationem A mechanica Newtoniana adamussim describit.

Physicae propositum est invenire leges naturales quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res vivas quantum ad res inanimas, ad distantias subnucleares circum 10-20 m quantum ad distantias intergalacticas circum 10+20 m. Ob universalem harum legum naturam, physica saepe elementarissima? inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur.

Propterea quod physica fundamenta quantitativa dat biologiae, chemiae, astronomiae, et aliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut: cosmologia, astrophysica, biophysica, physica medica, physica chemica, et chemia physica. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores corde habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri.

Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes leges physicae insigne in forma mathematica concipiuntur. Mathematica et physica coniunctim diu ingressi sunt. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam commenti sunt, quam mathematici sero bene confirmaverunt. Exempli gratia, calculus infinitesimalis saeculo XVI excogitatus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatum est. Etiam sunt exempla ubi ingressa mathematica scientiam physicam proferunt: inventio numeri imaginarii saeculo XVIII, e.g., effecit ut physici saeculo vicesimo mechanicam quanticam invenirent.

Quod complurae eorum adiunctae proprietates e rerum constitutione proveniunt, physica elementa specialiter petit fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum theoriam canonicam omnes res ex duodecim particulis fermionicis fundamentalibus et duodecim particulis bosonicis fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria incompleta est quia non includit vim gravitatis. Et sunt multa alia problemata physica usque hodie extantia quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, quae constat in incongruentia fundamentali inter theorias quanticas et relativisticas. Qua de causa ad haec problemata resolvenda hodie proponiuntur multae theoriae speculativae sicut theoria chordarum, et gravitas quantica.

Historia physicae

recensere
 
Isaacus Newtonus Eques (1643–1727).
 
Albertus Einstein (1879–1955).
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia physicae.

Homines rerum naturae causas diu scire conati sunt. Praecipue quod caelestia praedici possent quaestitum est. Philosophia naturalis ex Graecia per aevum archaicum (650 a.C.n.480 a.C.n.) orta est, cum Thales Milesius et alii philosophi praesocratici supernaturales, mythologicas, et religiosas rerum naturalium explanationes refutantes, declararent omni casui esse causam naturalis.[7] Notiones proposuerunt ratione et observatione confirmatas, et multae eorum coniecturarum in experimentis probatae sunt felices,[8] exempli gratia, atomismus.

Multi philosophi theorias astrologiae et atomorum invenerunt: Leucippus atomos introduxit; Archimedes solutionem vectibus et aliis mechanicae physicae statisticaeque invenit. In medio aevo physici periclitationes egerunt; clarissimi fuerunt Isaac Newton et Galileo Galilei et Iohannes Kepler. Saeculo XX Albertus Einstein physicam in faciem hodiernam flexit.

Disciplinae physicae

recensere
 
Traiectoriae planetarum duorum ab vi gravitatis vinculatorum.
 
Condensatum Bose-Einstein, novus status quanticus materiae primum in gasiis bosonicis observatus anno 1995 a Erico Cornell, Carolo Wieman, et Wolfgango Ketterle.

Physica multas diversas disciplinas complectitur, antiquas et hodiernas. Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:

Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt:

Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:

Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt:

Artes ingeniariae, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:

Physici celebres

recensere
 
Nicolaus Bohr et Albertus Einstein anno 1930 Bruxellis.

Inter physicos celebres sunt:

Quantitates physicae

recensere
Vide etiam Index magnitudinum physicarum et quantitas

Nexus interni

  1. Ricardus Feynman suas Acroases cum doctrina atomica incipit, sua brevissima confirmatio omnis scientiae: "If, in some cataclysm, all of scientific knowledge were to be destroyed, and only one sentence passed on to the next generations . . . , what statement would contain the most information in the fewest words? I believe it is . . . that all things are made up of atoms—little particles that move around in perpetual motion, attracting each other when they are a little distance apart, but repelling upon being squeezed into one another." R. P. Feynman, R. B. Leighton, M. Sands (1963). The Feynman Lectures on Physics. 1. p. I-2. ISBN 0-201-02116-1 
  2. J. C. Maxwell (1878). Matter and Motion. D. Van Nostrand. p. 9. ISBN 0486668959 
  3. H. D. Young, R. A. Freedman (2004). University Physics with Modern Physics (11th ed.). Addison Wesley. p. 2 
  4. S. Holzner (2006). Physics for Dummies. Wiley. p. 7. ISBN 0470618418 
  5. Nota: Nomen universum definitur ut omnia quae sunt: totum spatium, totum tempus, omiia materiae, energiae, momentique genera, et leges et constantes qui ea gubernant. Hae leges monodicae sunt quia insigne exactae in forma mathematica concipiuntur; quae fundamenta quantitativa biologiae, chemiae, astronomiae et aliis scientiis dant. Nomen autem universum etiam adhiberi potest in aliquantulum variis sensibus contextualibus,? notiones denotans sicut cosmos et mundus philosophicus.
  6. Indicia monstrant primas civilizationes, ad 3000 a.C.n. et ante, sicut Sumeri, Aegypti antiqui, et Civilizatio Vallis Indicae, omnes scientiam quae praedicere poterat et comprehensionem principalem motuum solis, lunae, stellarum.
  7. C. Singer, A Short History of Science to the 19th century (Streeter Press, 2008), 35.
  8. Geoffrey Lloyd, Early Greek Science: Thales to Aristotle (Londinii et Novi Eboraci: Chatto and Windus, W. W. Norton & Company, 1970 ISBN 0-393-00583-6), 108–109.



Scientiae naturales et artes mathematicae