Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Philosophia linguae est philosophiae pars, cui hae quaestiones maximae curae sunt: natura significationis, contextus orationis, cognitio linguae, conexio linguae et realitatis. Philosophi autem continentis Europae philosophiam linguae ad logicam referre solent.

Carolus Sanders Peirce philosophus ad pragmaticam linguae plurimum contulit.

Philosophi linguae primum omnium naturam significationis inquirunt. Conantur enim hoc explicare, quid significet aliquod "significare". Huc pertinent etiam natura synonymiae, origines significationis ipsius, et num significatio umquam re vera sciri possit. Alia quaestio grata analyticis philosophis linguae haec est: quo modo ex partibus significabilibus sententiae significabiles componantur, ac num multiplices significationes sententiarum compositarum simpliciter a singularum partium significationibus derivari possint.

Secundo, quomodo oratores et auditores linguam in communicatione tractent, et quomodo lingua socialiter adhibeatur, intellegere conantur. Inter praecipuas res quae eos tenent sunt cognitio et creatio linguae, nec non actus loquendi.

Tertio, quomodo lingua ad mentes oratorum et interpretum pertineat, scire volunt. Praesertim rationem prosperae verborum in alia verba translationis scire iuvat.

Denique philosophi linguae est investigare, quo modo lingua et significatio ad veritatem et mundum referantur. Quae sententiae reapse verae sint, minus quaerunt quam hoc, quae significationes verae aut falsae esse possint. Philosophus linguae ad veritatem inclinatus fortasse scire vult, an sententia significatione carens vera aut falsa esse possit, an sententiae propositiones de rebus non exsistentibus exprimere possint.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Aglo, John. Norme et Symbole: Les Fondement philosophiques de l'obligation. Lutetiae: L'Harmattan.
  • Aglo, John. 2001. 'Les Fondements philosophiques de la morale dans une société à tradition orale, le système adanu. Lutetiae: L'Harmattan.
  • Aglo, John. 2003. 'La Vie et le Vivre-ensemble. Le Principe organisateur de la vie dans le système adanu. Lutetiae: L'Harmattan.
  • Corchia, Luca. 2010. La logica dei processi culturali: Jürgen Habermas tra filosofia e sociologia. Genuae: Edizioni ECIG. ISBN 9788875441951.
  • Carnap, R. 1956. Meaning and Necessity: A Study in Semantics and Modal Logic. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Collins, John. (2001). http://www.sorites.org/Issue_13/collins.htm
  • Devitt, Michael, et Richard Hanley, eds. 2006. The Blackwell Guide to the Philosophy of Language. Oxoniae: Blackwell.
  • Eco, Umberto. 1986. Semiotics and the Philosophy of Language. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0253203988, ISBN 9780253203984.
  • Greenberg, Mark, et Gilbert Harman. 2005. Conceptual Role Semantics. http://www.princeton.edu/~harman/Papers/CRS.pdf
  • Hale, B., et Crispin Wright, eds. 1999. Blackwell Companions to Philosophy. Malden Massachusettae:, Blackwell Publishers.
  • Lepore, Ernest, et Barry C. Smith, eds. 2006. The Oxford Handbook of Philosophy of Language. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Lycan, W. G. 2000. Philosophy of Language: A Contemporary Introduction. Novi Eboraci: Routledge.
  • Stainton, Robert J. 1996. Philosophical perspectives on language. Peterburgi Ontarionis: Broadview Press.
  • Tarski, Alfred. 1944. The Semantical Conception of Truth.

Nexus externi

recensere