Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Vide etiam paginam discretivam: os.

Os sive osteon[1] (Graece ὀστοῦν) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Textus osseus genus textus conexivi est.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Imago ossis femoris hominis (Anglice)

Corporis ossa vero varia munera servant: corpus coniunctim sustinent, tenent alias partes, offerunt musculorum tendinibus conexiones. membra interiora tuentur et protegunt; exempli gratia, calva cerebrum vel costae cor et pulmones contra damnum extraneum defendit. Praeterea ossa homoeostasem mineralium (calcium Ca2+
, phosphatum PO3−
4
), exempli gratia) praebent, spatium (medulla ossium) generationis cellularum sanguinearum (haematopoiesis) offerunt.

Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae, quamquam numerus variat.

Sunt inter aliis species ossium:

Quaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.

Numerus ossium

recensere

Numerus hominis ossium

recensere

Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae (utrumque malleum, incum, et stapedem), quamquam numerus eorum inter homines et aetates variat: infantibus et adulescentibus, ossium fusione causa, plus ossium quam senioribus sunt[2].

Os/ossiculum Numerus Notae
Ossa cranii
Os frontale 1 fusione amborum ossium frontalium ortum
Os parietale 2
Os lacrimale 2
Os ethmoidale 2
Os sphenoidale 1
Os temporale 2
Os zygomaticum 2
Os occipitale 1
Os nasale 2
Maxilla 1 fusione 2 maxillarum et ossium incisivorum ortum
Mandibula 1
Concha nasalis inferior 2
Os palatinum 2
Vomer 1
Ossa cranii 22
Ossicula auditiva
Malleus 2
Incus 2
Stapes 2
Ossicula auditiva 6
Ossa columnae vertebralis
Vertebrae cervicales 7
Vertebrae thoracales 12
Vertebrae lumbales 5
Os sacrum 1 fusione 5 vertebrarum sacralium ortum
Os coccygis 1
Ossa columnae vertebralis 26
Sternum
Manubrium 1
Corpus 1
Processus xiphoideus 1
Sternum 3
Ossa colli
Os hyoideum 1
Ossa colli 1
Ossa cinguli pectoralis
Clavicula 2
Scapula 2
Ossa cinguli pectoralis 4
Costae
Costae 24
Ossa membri superioris
Humerus 2
Radius 2
Ulna 2
Ossa carpi 16
Ossa metacarpalia 10
Phalanges 28 Pollicibus modo 2 phalanges sunt.
Ossa membri superioris 60
Ossa pelvis
Os coxae 2 fusione ossium ilii, ischii, et pubis ortum
Ossa pelvis 2
Ossa membri inferioris
Os femoris 2
Patella 2
Tibia 2
Fibula 2
Ossa tarsi 12
Ossa metatarsalia 10
Phalanges 28 Hallucibus modo 2 phalanges sunt.
Ossa membri inferioris 58
Summa 206 Numerus variat.
  1. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Neumann P. E., Gest T. R. (Mar). "How Many Bones? Every Bone in My Body". Clinical anatomy 33 (2): 187-91 

Bibliographia

recensere

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!