Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Natio (-ionis, f.) est terra aut regio aut populus. Nomen habet ab adiectivo nati (= orti) et verbo nascendi. Natio hodie est caterva hominum, qui in eadem patria habitant.

Quamquam hodie sunt multae nationes, quae in civitate comprehenduntur, tamen olim hoc non fuit verum et adhuc nationes sine civitate, ut Carduchi, Palestinienses, nomas et indigenae in Civitatibus Foederatis, Australia, Canada, et ceteribus terris manent; vice versa, sunt civitates ubi plures nationes convivunt, ut in Belgio et Hispania.

In usu communi, natio et terra sine discrimine adhibentur ut fines sub dominatione imperii unius, aut incolae horum finium aut imperium ipsum, designent.

Sensu stricto, natio homines solos designat cum terra indicaret fines et civitatis institutiones. Ut omnes confundantur, substantiva adiectiva nationalis et internationalis civitatibus aliquando adhibentur.

Bibliographia

recensere
  • Gellner, Ernest (1983). Nations and Nationalism. Cantabrigiae: Blackwell

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!