Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Liber sacer

scriptura, quae inter cultores religionis auctoritas maxima habetur

Liber sacer est scriptura, quae inter cultores religionis cuiuspiam maxima auctoritas habetur, et non raro ad divinitatem vel numen refertur. De textibus magicis, mythologicis, exegeticis, divinatoriis, ritualibus, et de precibus et praescriptis tractare potest. Summa textuum unitatem constituens est corpus litterarium.

Tora, scriptura sacra Iudaeorum.

Variant scribendorum textuum sacrorum adiumenta secundum aetates ac necessitates et traditiones religiosas; exempli gratia, Mesopotamii suos textus sacros, ut notum est, in tabulis argillaceis imprimebant, Aegyptii autem in papyro vel in muris sepulcrorum subterraneorum inscribebant, cum Europaei membranis uterentur.

Liber sacer est corpus textuum, quorum adiumenta in chartone vel charta consistunt. Canon est index et corpus textuum, quorum summa in aetate certa fixa est nec iam mutari potest.

Thanach, Biblia Sacra, Alcoranus textuum corpora canonizata sunt quae hodie in formam libri chartacei redigi vel rationibus electronicis edi solent.

Index textuum sacrorum

recensere

Nexus externi

recensere