Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Iphigenia in Tauris

tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Iphigenia (discretiva).

Iphigenia in Tauris (Graece Ἰφιγένεια ἐν Ταύροις) est tragoedia quam Euripides circa annum 414 a.C.n.[1] docuit. Ultima tragoedia sua (Iphigenia Aulidensis) poeta Iphigeniae personam iterum in scaenam inducet, tempore quo adhuc vitam apud parentes agebat. Etsi dirum fatum Atridarum nonnumquam memoratur, actio huius fabulae criticis parum tragica visa est, dramatica potius vel mythistoria digna. Etenim ut Helena et Ion et Andromeda, quae circa idem tempus scriptae sunt, Iphigenia in Tauris inter fabulas Euripideas numeratur quas critici ob multas et subitas Fortunae commutationes atque faustum exitum 'dramata mythistorica' appellare solent.

Iphigenia cum Oreste et Pylade captivis a Iosepho Strutt picta

Argumentum

recensere

Postquam dea Artemis supposita cerva eam Aulide morti subripuit Iphigenia in Tauricam apud barbaros translata et deae sacerdos facta Graecos advenas iussu regis Thoantis immolat. Sacrificia humana enim ibi fiunt. Quondam Apollinis oraculo parentes eos iubentis statuam deae e caelo olim demissam e templo subtrahere atque Athenas portare, Orestes frater (quem adhuc infantem admodum ultimum viderat Iphigenia) et eius amicus Pylades ad hoc litus adpellunt...

Structura actionis Helenae tam similis est quam postea docuit Euripides ut Fridericus Schroeder utriusque tragoediae argumentum ita summatim descripseritː Quarum fabularum argumenta simillima esse homines doctos non fugit. In utraque enim femina a barbaro rege exteris viris infesto procul a patria invita retineturː quae cum iam de salute desperet, propinquum amicissimum obiisse suspicata, hic subito comparet; atque postquam paulisper quomodo perniciem effugerent deliberaverunt, rege callide decepto, fuga salutem petunt a sociis in spelunca orae abditis adiuti. Denique cum fuga nuntiata rex eos iam persecuturus sit comparet deus qui a rege postulat ut deorum voluntatem secutus hostes persequi desistat.[2]

Fabula Iphigeniae in Tauros translatae e Carminibus Cypriis sumpsit Euripides, feritatem Taurorum morum ex Herodoto[3], personam Thoantis e Sophocleo Chryse siquidem Pacuvius Sophoclem imitatus sit[4], res religiosas e fabula aetiologica rituum in Attica observatorum apud Halas et Brauronem[5] ubi dea minor Iphigenia cum Artemide Tauropola consociata colebatur et vestes feminarum in partu mortuarum ei consecrabantur. Cetera ipse invenisse videtur.

Personae

recensere
 
Orestes et Pylades ad aram Iphigeniae ducti. Pinxit Beniaminus West (1766).

Actio apud Tauros in ora maritima agitur. Spectatores Artemidis templum spoliis humanis ornatum vident.

Summarium

recensere
  • Prologusː Iphigenia somnium refert quod nocte proxima viditː palatium paternum Argi ruere ita visum est ut una columna tantum perstaret quae mox speciem humanam induit et Iphigenia eam lustrali aqua aspersit. Ita rem interpretabaturː Orestem fratrem mortuum esse quia liberi mares columnae domus alicuius essent et ipsa victimas morituras lustraret. In templum intrat ad ritus funebres parandos. Tum in scaenam veniunt Orestes et Pylades qui mari huc pervenerunt. In antro prope mare interdiu se occultare constituunt.
  • Parodosː amoeboeis carminibus Iphigenia et chorus miserias heroidis et Atridarum stirpis deplorant.
  • Primum episodiumː bubulcus Iphigeniae narrat quomodo duos Graecos viros captivos fecerintː alteri nomen est Pylades, alterius nomen ignorat sed amentem et furentem eum cum phasmatibus pugnantem vidit antequam boves velut ac si hostes fuissent gladio transfigeret (etenim Furiae matricidam Oresten persequebantur). Quos ad templum Artemidis duci et immolari iussit rex Thoas.
  • Primum stasimonː Chorus audaces nautas Graecos canit qui fatidica litora adierunt et quondam ipsam Helenam, omnium malorum causam, huc venturam atque immolatum iri precatur.
  • Secundum episodiumː Iphigenia Orestem de rebus in Graecia gestis interrogat. Postquam Argo oriundum esse comperit eum salvare cupit ut epistulam se vivere nuntiantem ad proximos suos adferret. Orestes respondet moriente amico Pylade vivere ipsum nolle. Tum Iphigenia pugillares Pyladi tradit atque eum sacramento adigit. Cum autem ille exciperet ne sit sacer si ipso superstite pugillares naufragio perirent, Iphigenia epistulam recitavit ut in tali casu rem oraliter tradere posset. Ita et nonnullis aliis signis inter se cogniti frater et soror insperata fortuna gaudent. Una mori aut una vivere decernunt. Mox strategema ab Oreste probatum invenit Iphigenia hospites matricidio pollutos regi dictura in mari una cum deae signo abluendos esse priusquam rite immolari possent. Ita ad navem ituros sperant.
  • Secundum stasimonː ad instar alcyonis puellae chori desiderium Graecae patriae canunt.
  • Tertium episodiumː Iphigenia Thoanti persuadet necessariam esse maritimam purgationem duorum iuvenum et divinae statuae.
  • Tertium stasimonː chorus Apollinis Delphicum oraculum celebrat.
  • Exodosː nuntius regi narrat quomodo ministri regii primum iussu sacerdotis longius recesserint, deinde vero Graecos nave fugientes deprenderint (nam remiges in nave opperientes latuerant). Commissa pugna a Graecis repulsos esse sed ventis adversis navem ad litus redire. Itaque regem hortatur ut naves et milites adversus eos mitteret. Tum vero dea Athena, dei ex machina vice fungens, sese interponit et voluntate deorum haec fieri docet iamque fluctus Posidonem mitigasse. Nec Thoas rex deis impugnare vultː fugitivis, adscitis chori puellis, ad Graeciam sine molestia cursum tenere licet.

De posteritate

recensere

Quin placuerit haec fabula non dubitandum est. Quod enim indicat eadem actionis ratio post biennium in Helena iterata et laudes Aristotelis in Poetica[6] necnon opera sculptorum et pictorum ad Iphigeniam Tauricam pertinentia tam in sarcophagis vasisque quam in parietibus Pompeianis et Herculanensibus[7]. Quin etiam ut de loco quo Homerus natus sit ita multae civitates de genuina statua lignea ("xoanon") Artemidis Tauricae certabant imprimis Athenae, Sparta[8] et Laodicea in Syria[9] sed etiam ipsi Romani qui statuam Ariciam advectam esse tradebant ubi communiter a Latinis colebatur.

Apud modernos inter multa alia notissima est in theatro Iphigenie auf Tauris Iohannis Wolfgangi Goethe (1787) et in scaena lyrica Iphihénie en Tauride Christophori Willibaldi Glück (1779)[10].

  1. Sic vulgo. Aliam opinionem apud Mathieu (1941) inveneris.
  2. Fridericus Schroeder, De iteratis apud tragicos graecos, Argentorati, 1882, pp.88-9.
  3. Historiae IV.103.
  4. Cf Hyginum, Fabulae 120-1. In hac tragoedia Thoas Iphigeniam et Orestem in Troadem apud Chrysen persequitur, filium Agamemnonis et Chryseidis. Hoc drama imitatus est Pacuviusː Otto Ribbeck, Tragicorum Romanorumfragmenta, p.84.
  5. Versus 1449-1466. Cf Pausanias, Descriptio Graeciae I.23.7 et I.33.1.
  6. Cap.16, 1454b-1455a. E quo loco certiores fimus post Euripidem et Polyidan quendam argumentum idem tractasse.
  7. Recensionem apud H. Philippart (1925) inveneris.
  8. Artemidi Orthiae dictae adsimulabatur.
  9. A Persis eam receperunt qui anno 480 a.C.n. Athenas ceperant. Pausanias, Descriptio Graeciae III.16.7-8.
  10. Textus libelli.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere