Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Ecclesia Bachiana sive Ecclesia Nova (Theodisce Bachkirche sive Neue Kirche) inter multas ecclesias protestanticas Arnstadii numeratur.

Ecclesia Nova, pone puteum Hopfenbrunnen.
Organum.

Historia

recensere

Mentio prima anno 1333 fuit nomine eius prisco Ecclesiae Sancti Bonifatii. Incendium autem eam anno 1581 hausit et non ante annum 1683 restitutio terminata fuit. Labores incohatae erant iam anno 1676. Tunc aedes nomen Novae ecclesiae sibi assumpsit, etsi in patrocinio Sanctae Trinitatis erat. Tegulae nonnullae advenerunt a demolita Ecclesia Sancti Iacobi Arnstadiensis, cuius complexus hodie adhuc turris stat. Internum eius modestum satis est, tamquam aula simplex ut decet ecclesiam protestanticam imprimis homeliis faciendis aptam. In principio duo erant ei matronea.

Locus dilectissimus organi fautoribus

recensere

Organorum faber Ioannes Fredericus Wender Mulhusa Thuringorum oriens anno 1703 organum ecclesiae huic instruxit. Quod investigavit Ioannes Sebastianus Bachius annos duodevicensimos natus, qui cantoris munus fungebatur Arnstadii usque ad annum 1707. In hac urbe summo ingenio artem perfectiorem reddebat et seriem haud paucam praeludiorum fugarum toccatarum finxit. Inde Arnstadium haberi potest cuna cursus posterioris magnifici.

Quamquam post annos 160 organum primum adhuc bene officium suum fecit, cantor tunc insistebat in inserendo organo maiore. Feliciter tabula organi prisci et frons organi barocca structioni novae superfuerunt. In museo Palatii Novi haec admirari possunt. Servabantur et pugillares originales in quibus notaverant diversa consilia organorum fabricandorum.

Spectacula Bachiana

recensere

Quotannis ecclesia haec spectaculis Bachio dedicatis patet. Aliter ecclesia parochialis est et concentibus diversis locum dat. Haud procul distat monumentum recens in honorem Bachii in foro medio positum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Bachianam spectant.
  Lege Ναὸς Ἁγίας Τριάδος (Ἄρνσταντ) ("Ecclesia Bachiana") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam