Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Dinarchus, circa annum 360 a.C.n. natus et circa 290 mortuus, Sostrati filius, Corinthius, logographus, unus e decem oratoribus Atticis fuit.

Wikidata Dinarchus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 360 a.C.n.; Ancient Corinth
Obitus: 292 a.C.n.; Athenae antiquae

Athenas iuvenis migravit et ibi Demetrii Phalerei amicus et Theophrasti discipulus factus est. Cum Demetrius Athenis annis a.C.n. 319—307 gubernaret, maxime Dinarchus floruit, Demetrio fugato et ipse in Chalcidem fugit. Cum Demetrio Poliorcete Athenis regnante anno 291 Athenas revertisset et apud Proxenum amicum suum viveret, aurum Dinarchi iam senis semicaeci raptum est, et contra Proxenum, qui fures quaerere non iuvaret, Dinarchus orationem composuit et ipse in iudicio eam pronuntiavit, quod adhuc numquam fecisset.

In antiquitate sexaginta vel etiam sexaginta et centum orationes Dinarchi notae sunt, nos autem unam tantum habemus integram, quam contra Demosthenem scripsit anno 324, cum auri Harpali causa Demosthenes damnatus et fugatus est. Orationum contra Aristogitonem et contra Philoclem fragmenta magna servata suntː omnes tres illae orationes ad causam Harpalicam spectant et pro ignoto oratore scripta sunt.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere