Berenice (filia Herodis Agrippae)
Iulia Berenice (Graece Βερενίκη; nata anno aer. vulg. 28[1], mortua post annum 81), primo saeculo exeunte fuit regina Iudaea, cliens Imperii Romani. E stirpe Herodum nata erat, quae in variis regionibus circa Iudaeam inter annos 39 ante aer. vulg. et 92 aer. vulg. permittentibus Romanis regnavit, in ipsa Iudaea vero non nisis inter 41 et 44. Filia erat regis Herodis Agrippae I et soror regis Herodis Agrippae II.
Obitus: 80s;
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Marcus Iulius Alexander, Herodes (Chalcidis rex), Marcus Antonius Polemo II
Proles: Berenicianus, Julius Hyrkanos
Familia: Herodian dynasty
Parum quod de vita eius notum est nobis venit a Flavio Iosepho historico, qui historiam Iudaicae gentis composuit et seditionem Iudaicam anni 67 descripsit. Suetonius, Tacitus, Dio Cassius, Aurelius Victor, Iuvenalis, ac Christianus Actuum Apostolorum scriptor pauca de ea scripserunt. Praesertim autem a tempore Renascentiae propter amores turbulentos nota est. Post plura conubia inter annos 41 et 48 infeliciter conclusa, multos annos in aula fratris Herodis Agrippae II, ubi fama erat eos incestum committere. In primo bello Iudaico amorem cum Tito Flavio Vespasiano futuro imperatore coepit, qui autem regnum assecutus eam propter invidiam populi anno 79 dimissit. Cum Titus post duos annos mortuus esset, Berenice ex rebus gestis evanuit.
De matrimoniis
recenserePrimo Marco, alabarchi Alexandri filio, viro ditissimo, Alexandriae nupsit qui paene statim obiit. Deinde pater eam fratri Herodi collocavit, qui regnum Chalcidense a Claudio imperatore acceperat ː ita Berenica regina facta est, qui titulus ei adponi solebat[2]. Illi marito duos filios peperit, Berenicianum et Hyrcanumt[3]. Quo mortuo vidua diu mansit donec Polemoni regi Ciliciae nupsit cui prius persuaserat ut ad mores Iudaeos sese converteret ː sed brevi postea divortium fecerunt[4]. Plerumque cum fratre Agrippa rege tam Hierosolymis quam Romae aut in eius regno vitam agebat, adeo ut rumor incesti circumferretur quem Flavius Iosephus historicus et amicus regis in historiis suis non confirmabat[5]. Deinde tempore primi belli Iudaici ab imperatore Tito amata eum Romam secuta est, nec iustum matrimonium cum eo contrahere potuit quia Romani hoc aegre tulissent. Titus eam dimisit invitus invitam, ut aiebat Suetonius[6].
Berenice et res publicae
recensereNe a rebus publicis quidem abstinebat sed inceptis fratris operam dabat ; ita circa 60 cum fratre Agrippa II procuratori Iudaeae Porcio Festo Caesareae adsidebat cum apostolus Paulus reus factus audiebatur, cui rex benevolentiam tum exhibuit[7]. Anno 66 conflagrante Iudaeorum seditione Hierosolymis caedem suorum apud saevum procuratorem Gessium Florum absente fratre frustra deprecabatur[8]. Postea quoque cum fratre iram populi mitigare conabatur[9], ne bellum cum Romanis fieret. Et postea supplicium Iusti Tiberiadis iam a Vespasiano morte damnati feliciter a fratre Agrippa deprecata est[10]. Quid effecisset si Romae regnare potuisset coniecturis tantum quaerere hodie licet.
Berenice persona litteraria
recensereAmores Titi et Berenicae multis operibus et in litteris et in ceteris artibus argumento fuere ː praeclara in primis est tragoedia Bérénice inscripta et a Ioanne Racine die 21 novembris 1670 in Gallicam scaenam producta. Eodem anno eius sempiternus rivalis Petrus Corneille fabulam Tite et Bérénice dedit, quae spectatoribus non placuit atque hodie profunda et diuturna oblivione obruta iacet
Bibliographia
recensere- Ilan, Tal (1992). "Julia Crispina, Daughter of Berenicianus, a Herodian Princess in the Babatha Archive: A Case Study in Historical Identification.". The Jewish Quarterly Review (University of Pennsylvania Press) 82 (3/4): 361–381
- Macurdy, Grace H. (1935). "Julia Berenice". The American Journal of Philology (The Johns Hopkins University Press) 56 (3): 246–253
- Crook, John A. (1951). "Titus and Berenice". The American Journal of Philology (The Johns Hopkins University Press) 72 (2): 162–175
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Berenicen spectant (Berenice (daughter of Herod Agrippa I), Berenice of Cilicia). |
Fontes primarii
recensere- Iosephi Antiquitates Iudaicae (Latine, Graece, Anglice)
- Iosephi Bellum Iudaicum (Latine, Graece, Anglice)
- Taciti Historiae, liber II
- Cassii Dionis Historia Romana, liber 65, caput 15 (Graece)
- "The 'New Cleopatra' and the Jewish Tax" Biblical Archaeology Society (Anglice)
Imagines
recensereNotae
recensere- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIX.354ː sedecim annos nata erat cum pater obiit.
- ↑ Ant. Iud. XIX.276-277.
- ↑ Ant. Iud. XX.104.
- ↑ Ant. Iud. XX.145-147.
- ↑ Ant. Iud. XX.144-145
- ↑ Titus VII
- ↑ Actus Apostolorum 25-26
- ↑ de Bello Iudaico II.310.
- ↑ de Bello Iudaico II.405.
- ↑ Vita Iosephi 343 et 355.