Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Lucius Domitius Aurelianus (Sirmii in oppido 9 Septembris 214[1] natus; prope Byzantium anno 275[2] mortuus) inter annos 270 et 275 fuit imperator Romanus.

Wikidata Aurelianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Septembris 214; Sirmium
Obitus: 25 Septembris 275; Çorlu
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Lucius Domitius Aurelianus

Familia

Genitores: Ulrius Crinitus;
Coniunx: Ulpia Severina
Proles: Domitica
Antoninianus Aureliani recuperationem Regni Palmyreni commemorat. Aurelianus Oriens Augustus appellatus est.

Ascensus

recensere

Aurelianus, filius coloni natus, iam iuvenis in rem militarem intravit. De vita nimis paulum notum est, cum in Historia Augusta commemoraretur, quae autem falsa est. Uxor quidem fuit Ulpia Severina, quae ei filiam donavit.

Anno 268, equitatui in Italia septentrionali praefuit, cum subito seditio in Caesarem Gallienum auctore Claudio Gothico esset. Claudius victor Caesar novus factus est, inde Aurelianus dux summus equitatus Romani factus est. Claudio Gothico imperatore peste mortuo frater Quintillus hunc locum cepit, cum Aurelianus spem haberet se Caesarem fieri, itaque copiis lectis contra Romam iter fecit. Quintillus autem mortem sibi conscivit; inde Aurelianus imperavit.

Plura certamina acria in Germanos erant. Primum bellum contra Gothos, cum celeriter finitum erat, deinde contra Iuthunges? Marcomannos, et Vandalos, qui omnes flumen Danuvium transire conabantur, quos autem Aurelianus assecutus est et dispersit.

Condicio difficilior facta est, cum Germani Alpes transierint et Italiam depopulati sint. Cum Aurelianus angustias Alpium servaret, deceptus in insidias incidit. Exercitus suus victus est. Quam ob rem seditio Romae a pressoribus nummorum duce Felicissimo incensa est propter crimina opprimenda. Quae seditio etiam senatoribus adiuvabatur. Ut seditionem prosternere posset, exercitu etiam usus est. 7000 mortui in utraque parte, in ordine senatorio quoque. In Italia superiore erat Fortuna imperatori propitia, cum aggressores in minores partes se distraherent, qui Italiam vexarent. Quare non erat difficile eos una exstinguere. E timore, ne Germani frequentius Italiam vexare possent, Aurelianus imperator 271 murum circa Urbem facere coepit, quem autem demum imperator Probus conficiat. Eo muro Aurelianus credebat impetus Germanorum abstineri posse.

Restitutio unitatis imperialis

recensere

Annis 271 et 272, et Domitianus et Septimius et Urbanus imperium summum postulaverunt, atque Zenobia, in Palmyra regnans, Orientem custodiebat. Prius Aurelianus quam eos illegitimos Caesares vincere poterat, ad flumen Danuvium ei proficiscendum erat, ubi tum postremo 272 Gothos vicit. Tamen copias educendas ex Dacia curavit, quia periculum Germanorum in ipsis locis in dies crescebat.

In oriente regnum Zenobiae oriebatur a Cappadocia et pertinebat ad Aegyptum. Igitur Aureliano Zenobia adterenda erat, quae usurpatrix Orientis fuit. Eam non multum resistentem facile vincere potuit. In Aegypto autem Legatus Probus sine pugnando se Aureliano dedidit. Tria proelia fuerunt acria, primum ad Immas, secundum ad Emesam, postremo ad Palmyram, caput Orientis. Tres victoriae ab Aureliano omnino reportatae sunt.

Aureliano Palmyram oppugnante Zenobia ad Sassanidas fugere conabatur, sed a Romanis eo prohibita est. Deinde in his expugnatis locis complures tumultus orti sunt, quos Aurelianus sine clementia caede pacavit Palmyram solo adaequans.

Proximum consilium Aureliani erat Imperium Galliarum in dicionem imperii Romani redigere. In hac re aliquid miri factum: inter pugnam Tetricus, imperator Galliarum, ad legitimum Caesarem sua sponte transfugit. Tetricus non diu in carcere tentus magristatum amplum nanctus est. Postremo Imperium Galliarum autumno 274 sine pugnando rursus cum imperio Romano unitum est.

Negotia et religiones

recensere

Imperio intra quatuor annos constituto, quod antea imperatore Quintillo dilabi visum erat, bellis Germanorum confectis Imperator negotia, quae iacebant, aluit et alia mala interna. Primum nummos renovavit pretium Aureliani inducens. Tum multis divitiis provinciarum usus est, ut thesauros in templo Saturni complere posset. His pecuniis certamen acre in corruptionem perpetuam incipere potuit, quo etiam imperatori seditio Felicissimi armis sedanda erat. Ipsa in religione nonnulla severe mutavit, ut concordiam in imperio aleret et augeret, cultum Mithrae ex oriente ortum adiuvit, cui multi milites dediti erant, cum prodatur Aurelianus in Zenobiam pugnans visionem habuisse. Veri dei antiqui auctoritatem amittebant.

Vicesimo quinto Decembris 274 Romani primum natalem divinum celebraverunt, qui tum postea partus Christi acceptus esse fertur. Atque in nummis inscriptio inserta est: SOL DOMINVS IMPERII ROMANI, quo Aurelianus ipse supremus vicarius solis dei super terram se praebuit.

Finis vitae

recensere

Mors imperatoris celer et non exspectata affuit: Aurelianus necatus est in bello praeparando Parthico. Verisimile est facinus per Erotem auctorem, scribam privatam, factum esse, fortasse propter magistratus corruptos impugnandos. Demum sub imperatore Tacito Aurelianus divus declaratus est atque "Restitutor Orbis" declaratus est.

Fontes de vita et principatu Claudii

recensere
  1. A V Idus Septembres 967 a.u.c.
  2. 1028 a.u.c.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aurelianus spectant.


Antecessores:
Flavius Antiochianus II et Virius Orfitus
Consul
271
cum
Tiberio Pomponio Basso II
Successores:
Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus


Antecessores:
Marcus Claudius Tacitus et Iulius Placidianus
Consul
274
cum
Capitolino
Successores:
ipse III et Marcellinus


Antecessores:
ipse II et Capitolinus
Consul
275
cum
Marcellino
Successores:
Imp. Caesar Marcus Claudius Tacitus Augustus II et Aemilianus II
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus