Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Associatio Esperantica Bataviae (Batavice: Esperanto Nederland) sodalitas officialis esperantistarum Nederlandiae est partes repraesentatorias omnes apud Universalem Societatem Esperanticam/UEA agens.

Pittacium sodalicium Associationis Esperanticae Bataviae

Labor editorius et praesidium

recensere

Sodales sexies in anno nanciscuntur periodicum cui titulus annis inter 1994 et 2010 FEN’X fuit. Alluditur sic ad avem Phoenicem et ad compendiariam versiom (FEN) pro Foederatione Esperantica Nederlandica. Nostris autem diebus periodicum nuncupatur "Fenikso". Disponit commentarius nunc Petrus Buijnsters.

Anno 2017 praesidio interfuerunt:

  • praeses et instructionum moderator: Saïd Balouchi
  • secretarius et coniunctarum urbium expertus: Petrus Engwirda
  • arcarius: Ludovicus Demmendaal
  • in educatoriis et linguisticis: Rob Moerbeek
  • prosopobiblii et communicationis socialis peritus: Andreas Hovinga

Historia

recensere

Associatio Batavica Esperanto Nederland nata est anno 1994 sub nomine Federacio Esperantista de Nederlando (FEN): huc confusae sunt sodalitates duae, Nederlanda Esperanto-Asocio et operariorum societas Federacio de Laboristaj Esperantistoj. Tertia societas unionem petitura fuit grex Esperanticum docentium (Nederlanda Grupo de Geinstruistoj pri Esperanto, NGGE; videlicet sectio nationalis Associationis Esperanticum docentium internationalis).

Sic associatio nova Batavica classes varias sociales professionalesque coadunat, quae notio Batavis fortasse magis quam aliis populis innata est. Nomen novum breve et lingua Batavica et lingua Esperantica bene intelligitur, unde designationem hanc aptam declaraverunt.

Nexus externi

recensere