Status regni
Statûs regni[1] fuerunt magni latique societatis ordines qui in Europa Christiana a medio aevo usque ad primum aevum modernum obtinebant. Variae rationes ad sodales societatis humanae in status digerendos per tempus exortae et evolutae sunt.
Inde a saeculo IX scriptores Europaei affirmabant societatem in tres ordines divisam esse, qui erant primo oratores sive clerus, secundo bellatores sive nobilitas, tertio operarii sive rustici. Hoc erat systema ideologicum quod non omnino veris rebus socialibus respondebat.
Alii status varie in diversis locis et temporibus definiebantur. Hodie praesertim notum est ratio trium statuum in quos societas Franciae in regimine antiquo (Ancien Régime) usque ad res novas anni 1789 dividebatur. Primus status ex clero, secundus ex nobilitate, tertius ex rusticis urbanisque constabat. Rex autem nullius statûs esse habebatur.
Aliis in terris, ut in Russia, rustici urbanique status separatos componebant, et quartus status constabat ex rusticis. Aliquando pauperes agro carentes nullius status esse habebantur iureque privabantur. In Anglia, duo status in parlamento iura sua habebant: domini (nobilitas et clerus) et "communes", seu plebs.
In scriptis Latinis
[recensere | fontem recensere]Aelfricus grammaticus in epistula Vulstano archiepiscopo inscripto inter annos 1002 et 1005 tres ordines sic describit:
Suspicor non latere almitatem tuam tres ordines fore in ecclesia Dei: laboratores, bellatores, oratores. Ordo laboratorum adquirit nobis victum, et ordo bellatorum debet armis patriam nostram ab incursibus hostium defendere, et ordo oratorum, id sunt clerici et monachi et episcopi, qui electi sunt ad spiritalem militiam, debent orare pro omnibus et servitiis seu officiis Dei semper insistere et fidem catholicam predicare et sancta charismata dare fidelibus. Et omnis qui ad istam militiam ordinatur, etsi antea secularia arma habuit, debet ea deponere tempore ordinationis et assumere spiritalia arma.[2]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "status"
- ↑ Timothy E. Powell, "The 'Three Orders'", 112.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Duby, Georges. 1978. Les trois ordres: ou, L'imaginaire du féodalisme. Lutetiae: Gallimard.
- Pelz, William A. 2016. "The Rise of the Third Estate." In The French People Revolt: A People's History of Modern Europe, 40–51. Pluto Press. ISBN 978-0-7453-3246-8. JSTOR j.ctt1c2crfj.8.
- Powell, Timothy E. 1994. "The 'Three Orders' of Society in Anglo-Saxon England." Anglo-Saxon England 23: 103–32.
- Rigby, Steve. 2010. "Three estates." In The Oxford Dictionary of the Middle Ages. Oxoniae: Oxford University Press.