Mons Garizim
Mons Garizim, etiam Gerizzim, Garizin (Hebraice גְּרִזִים Grīsīm vel Gərīsīm; Arabice جبل جرزيم Ǧabal Ǧarizīm), Graece Γαριζ(ε)ιν), est mons 881 metrorum ex calce Nummulitidarum in Palaestina, in cuius radicibus septentrionalibus Nablus (loco biblicae urbis Sichem) patet.
Samaritani summo in monte aram collocaverunt, quae testibus Dtn 27,4 et Jos 8,30 a Iosue iussu Moysis aedificata esset. Hic fuit templum Samaritanorum, quod saeculo quarto a.C.n. aedificatum et anno 129 a.C.n. a rege Hasmonaeo Iohanne Hyrcano (135 – 104 a.C.n.) deletum est. Per effossiones ab anno 1964 factae reliquiae templi in altitudine 881 metrorum in lucem prolatae sunt. Nummi in Nablus (quae tempore Romano Flavia Neapolis appellata est) inventi speciem aedificii demonstrant.
Hadriano imperatore in monte templum Iovis erectum est; Zenone imperatore anno 484 ecclesia octogonalis aedificata est.
Garizim est ille mons, de quo evangelium secundum Ioannem (Joh 4,20) mentionem facit dicens eum locum esse, ubi Deus JHWH adorari deberet; Samaritanis usque ad hunc diem id persuasum est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Joachim Hahn: Garizim und Ebal. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE). Vol. 12, de Gruyter, Berolini/Novi Eboraci 1984, ISBN 3-11-008579-8, S. 28–29.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Garizim spectant. |
- Hans Volker Kieweler: Garizim. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.
- Jonathan Jakob Böhm: Garizim, Heiligtum. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgart 27. Juni 2019.