Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Iohannes Vermeer

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Vermeer)
Famula cum mulctra, 1658–1660. Haec pictura est inter notissima opera Iohannis Vermeer.
Subscriptio Iohannis Vermeer.

Iohannes Vermeer (Batave: Jan sive Johannes Vermeer; baptizatus Delphis Batavorum 31 Octobris 1632; ibidem sepultus 15 Decembris 1675) fuit clarissimus pictor barocianus Batavus. Vixit laboravitque in Saeculo Aureo, quod fuit summum humanitatis, eruditionis, mercaturae et potentiae Bataviae. Vermeer notus est propter combinationem colorum non imitabilem et vim luminis stupefacientem. Fecit circiter 45 picturas, sed hodie habemus tantum 37.

Nescimus quando Iohannes natus sit, sed 31 Octobris 1632 Delphis in Templo Novo baptizatus est. Fuit alter liberorum et solus filius parentum. Pater suus, Reynier Jansz, primo Antverpiae habitavit, Amstelodamum in 1611 migravit et ibi bombycem texuit. In 1615 uxorem Digna Baltens duxit et sub nomine Vos migravit Delphos, ubi fecit tabernam. Iuxta texuit et praeterea artis mercaturam fecit in collegio Sancti Lucas. Ibi Jansz obvium habuit pictores sicut Pieter Steenwyck, Balthasar van der Ast et Pieter Groenewegen.

De institutione

[recensere | fontem recensere]

Nescimus in cuius disciplina fuerit, sed sunt multae theoriae. Post tempestatem usitatam sex annorum, 29 Decembris 1653 in collegium Sancti Lucas venit.

De familia laboreque

[recensere | fontem recensere]

Iohannes Vermeer 20 Aprilis 1653 uxorem Catharina Bolnes duxit, quae catholica fuit, Vermeer Calvinismum secutus est, quod mater Catharinae, Maria Thins, non approbavit. Incertus est Iohannem convertisse ad catholicam doctrinam.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Vermeer spectant.