Hermolaus Barbarus
Hermolaus Barbarus (Venetiis die 21 Maii anni 1453 seu 1454 natus; Romae die 14 Iunii anno 1493 mortuus) fuit eruditus et legatus Venetus, recensor textuum Latinorum, interpres textuum Graecorum.
Filius fuit legati Zachariae Barbari uxorisque Clarae Vendramin. Ab anno fere 1460 apud germanum homonymum, episcopum Veronensem, studia Latina et Graeca coepit. Romae ab 1462, ubi cum patre morabatur, acroases Pomponii Laeti et Theodori Gazae auscultaverit. Veronae die 3 Decembris 1468 poeta ab imperatore Friderico III laureatus est, atque die 26 Septembris 1471 in Consilium Maius(it) Venetum receptus est. Apud universitatem Patavinam, quam ab anno 1471 frequentabat, gradum doctoris in artibus et in utroque iure ascendit. Opera ibi docebat Aristotelis commentumque in Aristotelem Themistii. Versiones Latinas confecit huius Paraphrasis in Posteriora analytica Aristotelis (1481) illiusque Artis Rhetoricae (non ante 1544 editam) necnon compendia tam Ethicorum Nicomacheorum quam operum scientiae naturalis eiusdem philosophi, quae compendia annis 1544 et 1545 divulgata erunt. Commentaria in Plinii Naturalem historiam et Melae Cosmographiam mense Februario 1493 paulo ante mortem, versio et annotatio Materiae medicae Dioscoridis non ante 1516 proderunt. Opera De coelibatu et De officio legati, annis fere 1482 et 1491 conscripta, usque in saeculum XX inedita manebant.
Eisdem annis, rei publicae Venetae legatus, Romae, Mediolani, Neapoli, Florentiae, etiam Brugis iuxta imperatorem Fridericum III filiumque Maximilianum missus est. Domi senator ab anno 1483, officialis? rationum veterum anno 1484, copiarum praefectus anno 1485, praefectus ad continentem et bella anno 1488 nominatus est. Sed papa Innocentius VIII die 6 Martii 1491 eum motu proprio patriarcham Aquileiae creavit, nolentibus urbis nativae Senatoribus(it), qui, titulo legati rei publicae serenissimae ablato, Romam fugere coëgerunt. Ibi anno 1493, fortasse mense Iulio, pesti mortuus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1481 : Themistii ... Paraphrasis in Posteriora analytica Aristotelis, interprete Hermolao Barbaro. Tarvisii Textus apud Gallica
- c. 1487 : Oratio Hermolai Barbari Zac. f. legati Veneti ad Federicum imperatorem et Maximilianum regem Romanorum principes invictissimos. Romae?[b 1] Textus apud e-Rara Textus apud Gallica
- 1492-1493 : Plinianae castigationes; item Aeditio in Plinium secunda; item Emendatio in Melam Pomponium; item Obscurae cum expositionibus suis voces in Pliniano codice. Romae: impressit formis Eucharius Argenteus Germanus[b 2]
- 1494? : Castigationes Plinii ... Castigationes in Melam Pomponium. Sine loco (Textus apud Google Books) Textus apud Dioscoridem
- 1495 : Castigationes Hermolai in Plinium castigatissimae ... Cremonae: per chalcographum Carolum a Darleriis (Textus apud Google Books) Textus apud Internet Archive
- 1533 : Hermolai Barbari ... In C. Plinii Naturalis historiae libros castigationes. Basileae: apud Ioannem Valderum[b 3] (Textus apud Google Books)
- 1505 : Orationes praelectiones et praefationes et quaedam mithicae historiae Philippi Beroaldi; item plusculae Angeli Politiani, Hermolai Barbari ... Parrhisiis: Jehan Petit[b 1][b 4] (Textus apud Google Books) Textus apud e-Rara
- 1517 : Orationes prelectiones et praefationes et quaedam mythicae historiae Philippi Beroaldi; item plusculae Angeli Politiani, Hermolai Barbari .... Parisiis: Denis Roce[b 4] (Textus apud Google Books)
- 1508 : Margarita facetiarum Alfonsi Aragonum regis; Proverbia Sigismundi et Friderici tertii; Scomata Ioannis Keisersberg; Marsilii Ficini Florentini De sole opusculum; Hermolai Barbari Orationes; Facetiae Adelphinae. Argentorati Textus apud Gallica
- 1516 : Ioannis Baptistae Egnatii ... in Dioscoridem ab Hermolao Barbaro tralatum annotamenta; Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medicinali materia ab eodem Barbaro Latinitate primum donati; ... Hermolai Barbari ... Corollarium libris quinque absolutum. Venetiis[b 3] Textus apud Monacenses
- 1530 : Hermolai Barbari ... in Dioscoridem corollariorum libri quinque. Coloniae (Textus apud Google Books)
- 1533 : Paraphrasis Themistii peripatetici acutissimi in Aristotelis Posteriora et Physica, in libros item De anima, memoria et reminiscentia, somno et vigilia, insomniis, et divinatione per somnum, Hermolao Barbaro patritio Veneto interprete. Basileae: apud Ioan. Valderum[b 5] Textus apud e-Rara
- 1541 : Gilberti Porretani liber de sex principiis sive ult. praedicamentis ad Aristotelis categorias utilissimus, Hermolao Barbaro interprete. Parisiis: ex officina P. Calvarin[b 6]
- 1544 : Rhetoricorum Aristotelis libri tres, interprete Hermolai Barbaro P. V.; commentaria in eosdem Danielis Barbari. Venetiis Textus apud Gallica
- 1544 : Compendium ethicorum librorum Hermolai Barbari. Venetiis: apud Cominum de Tridino Montisferrati[b 7] (Textus apud Google Books)
- 1545 : Aristotelis Ethicorum, sive De moribus, ad Nicomachum filium libri X ... a Ioachimo Perionio Cormoeriacheno Latinite donati ... his adiecimus ... epitomen, Hermolao Barbaro ... autore. Basileae: ex officina Barptholomaei Vesthemeri[b 5] Textus apud e-Rara
- 1546 : Compendium ethicorum librorum Hermolai Barbari.[b 8] Parisiis: apud Ioannem Roigny (Textus apud Google Books)
- 1545 : Hermolai Barbari ... Compendium scientiae naturalis ex Aristotele. Venetiis: apud Cominum de Tridino Montisferrati[b 9] (Textus apud Google Books)
- 1547 : Hermolai Barbari ... Compendium scientiae naturalis ex Aristotele. Lutetiae: apud Ioannem Roigny[b 10] (Textus apud Google Books)
- 1548 : Naturalis scientiae totius compendium ex Aristotele et aliis philosophis, Hermolao Barbaro ... autore, mendis ... Conradi Gesneri ... opera ac studio purgatum. Basileae: ex officina Iohannis Oporini[b 11] Textus apud e-Rara
- 1579 : Hermolai Barbari Compendium scientiae naturalis, ex Aristotele et aliis philosophis collectum, et a mendis recens repurgatum. Lausannae : excudebat Franciscus Le Preux[b 12] Textus apud e-Rara
- 1943 : V. Branca, ed., Ermolao Barbaro, Epistolae, orationes, carmina. 2 voll. Florentiae: Bibliopolis (Nuova collezione di testi umanistici inediti o rari, 5-6)
- 1969 : V. Branca, ed., Ermolao Barbaro, De coelibatu; De officio legati. Florentiae: Olschki (Nuova collezione di testi umanistici inediti o rari, 14)
- Eruditio
- Emilio Bigi, "Barbaro, Ermolao" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1964)
- Vittore Branca, "Un trattato inedito di Ermolao Barbaro: il De coelibatu libri" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 14 (1952) pp. 83-98
- "Hermolaus Barbarus" in Dominicus Antonius Gandolfus, Dissertatio historica de ducentis celeberrimis augustinianis scriptoribus ex illis qui obierunt post magnam unionem ordinis eremitici usque ad finem Tridentini Concilii. Romae, 1704
- Paolo Pellegrini, "Marcantonio Sabellico, Bonifacio Bembo, Ermolao Barbaro. Un'attribuzione per le «Annotationes in Plinium» (Goff S-6)" in La Bibliofilía vol. 103 (2001) pp. 107-136
- Luigi Robuschi, Marco Rinaldi, "Il De officio legati di Ermolao Barbaro ed il pensiero politico nella Venezia di fine ’400" in Atti dell' Istituto Veneto di Scienze, Lettere ed Arti vol. 172 (2013/2014) pp. 257-301
- T. Stickney, De Hermolai Barbari vita atque ingenio. Lutetiae: Société nouvelle de librairie et d'édition, 1903 (dissertatio universitatis Parisiensis) Textus apud Internet Archive
- Notae librariae
- ↑ 1.0 1.1 Bibliotheca centralis Turicensis
- ↑ Bibliotheca universitatis Glasguensis Catalogus
- ↑ 3.0 3.1 Bibliotheca publica Bavarica
- ↑ 4.0 4.1 Bibliotheca Complutensis
- ↑ 5.0 5.1 Bibliotheca universitatis Basiliensis
- ↑ Bibliotheca nationalis Francica Catalogus
- ↑ Bibliotheca nationalis centralis Florentina
- ↑ Bibliotheca Britannica
- ↑ Bibliotheca nationalis Austriaca
- ↑ Bibliotheca Alexandrina
- ↑ Bibliotheca scholae polytechnicae Turicensis
- ↑ Bibliotheca universitatis Bernensis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermolaum Barbarum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Teuchos • Catholic Hierarchy |