Gennaeus Colocotrones
Gennaeus Colocotrones (Graece: Γενναίος Κολοκοτρώνης, natus anno 1803 in insula Zacyntho, mortuus die 23 Maii 1868 Athenarum) dux militum et rerum politicarum peritus Graecus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filius est Theodori Colocotrones, militis et herois Graeci inter Bellum libertatis Graecum. Pater eum Ioannem nominavit, sed postea Gennaeus (Fortis) vocabatur.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Pugnavit cum patre inter Bellum Libertatis feliciter contra Imperium Ottomanicum. Otho rex Graeciae eum anno 1833 legatum militum fecit et postea senator factus est. Pro regem seditiones subiciebat. Ita die 7 Iunii 1862 eius Primus minister ultimus nominatus est. Cum rex die 23 Octobris eiusdem anni expulsus esset, Colocotrones in exilium in Italiam fugit. Sed iam 1863 in patriam revertebat. Vitam publicam autem ab hac die vitavit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gennaeus Colocotrones spectant. |