Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Ars Romana (antiquitas)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ars in Roma antiqua)
Augustus loricatus: statua in villa ad Gallinas reperta.
Aedes Vestae in Foro Romano sitae.
Opus tesselatum de indundatione Nili in museo oppidi Praenestis asservatum.

Ars Romana appellatur ars Romae antiquae ab origine usque ad casum Imperii Romani occidentalis sive in urbe Roma sive in Italia et in provinciis orientalibus occidentalibusque. Ars in orientali imperii parte post partem occidentalem delapsam ars byzantina vocatur.

Ars Romana variis fontibus orta est, quorum praecipui sunt cultura Italorum, gentis Indoeuropaeae saec. 2 in Italiam immigratae, atque Etruscorum, quorum cultura multa a Graecis receperat. Exempla omnis artis Romanae erant archtitectura, pictura ac sculptura Graeca.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Cultura Romae antiquae.

Architectura

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Architectura Romana (antiquitas).

Architectura Romana diu nihil a Graeca diferre videbatur. Demum libera re publica Romana exeunte propriis artis Romanae progressis Imperium Romanum aedificiis variorum generum repletum est:

Opus caementicium saec. 2 a.C.n. introductum architectis Romanis paene infinitas aedificandi possibilitates praebuit.

Pictores Graeci iam temporibus antiquis in Etruriam Romamque venerunt. Gaius Plinius Secundus narrat de anno 493 a.C.n.:[1]Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi. A saeculo tertio a.C.n. Romani tabulis pictis Graecis domus suas exornaverunt. Tamen nihil huius picturae exstat et quomodo fieret nescitur.

A saeculo primo a.C.n. pictura muralis Romana progressa est. Sic dictus primus stilus versicolora marmorum tegimenta imitabatur. Stilo secundo elementa architectonica ut columnae, contignationes et zophori addita sunt, in quibus picturae inseri solebantur. Hoc picturae genus saeculo primo a.C.n. maxime gratiosum spectatoribus per fenstras ficticias aspectus amoenissimos praestigiabat. Arte pingendi progrediente tertius ac quartus stilus, ut hodierni dicunt, orti sunt: Pictores regiones rurales et figuras gratiosas (Amazones et Arimaspos) depinxerunt, quas elementis architectonicis, columnis, vexillis et velis modis phantasticis coniunxerunt. Domus Aurea Neronis picturis sic dicti stili tertii exornata est. Cum saeculo 15 domus iterum inventa sit, decorationes eius grottescae dictae sunt, quod in grottis (id est sub terra quasi in speluncis) erant. Quae ad formandam pictoralem illius temporis artem maximi momenti erant.

Etiam opus tesselatum, quod Sulla ex Graecia Romam introduxerat, ad domus Romanas exorandas in usu erat. Mythologia Graeca, vita Romanorum cotidiana, regiones amoenae, res gestae historiae demonstratae sunt, inter alia opus tessellatum de Alexandro Domi Fauni Pompeiorum inventum.

Inter annos 200-700 ars Christiana orta est.

Maxima sculpturarum pars temporis Romani exemplar Graeca sequuntur. Propria Romana imprimis in statuis et protomis liberae rei publicae Romanae exeuntis inveniuntur. A Graecis differunt, quod magis veritatem rerum imitantur. Pulcherrimum huius generis artificium est Augustus loricatus, qui hodie in Museis Vaticanis ostentatur. Etiam statua Marci Aurelii in Capitolio posita huc pertinet.

Etiam monumenta publica ut arcus et columnae ab arte Graeca variis modis differunt.


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Pierre Grimal: Römische Kulturgeschichte. Monaci/Turici 1961.
  • Ranuccio Bianchi Bandinelli / Mario Torelli: L'arte dell'antichità classica, Etruria-Roma. Augustae Taurinorum 1976.
  • Otto J. Brendel: Prolegomena to the Study of Roman Art. New Haven/Londinii 1979; theodisce: Was ist römische Kunst?, Coloniae Agrippiniae 1990.
  • Paul Zanker: Die römische Kunst. Monaci 2007, ISBN 978-3-406-54688-4.
  • Wolfgang Wohlmayr: Die römische Kunst. Ein Handbuch. Moguntiacae 2011, ISBN 978-3-8053-3838-7.
  • Bernard Andreae: Römische Kunst von Augustus bis Constantin. Darmstadiae/Moguntiacae 2012, ISBN 978-3-8053-4191-2.
  1. Plinius, nat. hist. 35,54.