Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Cornelius Nepos

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Nepos (discretiva).
Cornelius Nepos Veronensis: imago ficta

Cornelius Nepos (Hostiliae in Gallia Cisalpina natus c. 100 a.C.n.; veri similiter Romae mortuus 25 a.C.n.) fuit rerum gestarum scriptor Romanus, Catulli et Ciceronis amicus perquam familiaris; cuius duo opera usque ad hanc nostram pervenerunt aetatem, scilicet Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium et Liber de historicis Latinis; in hoc de Attico et Catone maiore scripsit, in illo cum de excellentissimis Graecorum ducibus, tum etiam de regibus Persarum necnon Hamilcare, atque Hannibale Carthaginiensibus. Praeterea etiam libros de viris illustribus exaravit, cuius vero tantum fragmenta supersunt. Quae opera cum non sint copiosa, ipse Nepos a nonnullis ob ieiunitatem quandam reprehensus; ipse vero in Epaminondae vita scripsit: Plurima quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt; itaque, etsi res ipsae, quas descripsit, rerum veritati saepe non respondent, propter sermonis simplicitatem, perspicuitatem, necnon elegantiam saepissime tironibus legendus proponitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelius Nepos spectant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]