Portolani
Appearance
Portolanus, etiam portulanus (a verbo Italico portolano < Latine portus) fuit liber antiquus, saepe tabulis praeditus, qui navigatoribus secundum pyxem nauticam et litus navigantibus auxilio erat. Primi portulani e saeculo XIII exstant.
Continuatione coniuncti sunt cum illis libris Graecis, qui περίπλους (períplous) vocantur, quibus formae orarum riparumque et qualitates portuum et pericula navigantibus imminentia describuntur.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad portolanos spectant. |
Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes! |