Claudiopolis (Romania)
Locus: 46°46′48″N 23°33′34″E, 46°46′0″N 23°36′0″E
Numerus incolarum: 286 598
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Cluj-Napoca
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Claudiopolis et olim Napoca (Dacoromanice: Cluj et recenter Cluj-Napoca; Theodisce: Klausenburg; Hungarice: Kolozsvár) est urbs Romaniae et caput Claudiopoleis circuli.
Historia
Saeculo 2 Hadrianus imperator Romanus Municipium Aelium Hadrianum Napoca condidit. Quae colonia ad finem Daciae provinciae exstitit. Saeculo 13 urbs novo nomine Klausenburg a colonis Germanicis iterum condita est. Hic multi populi vixerunt: Anno 1910 e 61.000 incolis 83,4 % Hungari, 12,4 % Dacoromani atque 2,8 % Germani. Usque ad annum 1919 Claudiopolis nomine Kolozsvár ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Nunc Cluj nominabatur. Annis 1940 - 1944 iterum ad Hungariam pertinuit. Post secundum bellum mundanum multi Saxones patriam relinquere coacti sunt. Anno 1974 Nicolaus Ceauşescu dictator Romaniae ad nomen Cluj Napoca addidit, ut aerae Romanae meminisset. Postquam dictatura Communistarum anno 1989 deposita est, iterum multi Germani reliquerunt.
Studiorum Universitas
Universitas Claudiopolitana (Dacoromanice: Universitatea Babeș-Bolyai din Cluj) anno 1581 condita est.
Incolae
Anno 2011 hic 324.576 homines habitabant, inter eos 245.737 Dacoromani, 49.565 Hungari, 3.273 Zingari, atque 544 Germani.[1]
Incolae noti
Nati
- Matthias Corvinus (1443 - 1490), rex Hungariae
- Franciscus Davidis (1510 - 1579), theologus
- Nicolaus Bánffy (1873 - 1950), scriptor et homo politicus Hungariae
- Gualterius Godofredus Seidner (*1938), pastor protestanticus et scriptor linguae Theodiscae Transsilvanicus
- Georgius Tokay (1939 - 2016), causidicus, diurnarius et vir publicus
- Ovidius Brînzan (*1959), medicus et vir publicus
- Alexander Fărcaș (*1959), iudex et vir publicus
- Cătălin Baba (*1967), rerum politicarum peritus
- Patricius Achimaş-Cadariu (*1976), medicus et vir publicus
Mortui
- Vincentius de Borbás (1844 - 1905)
- Aemilius Racoviţă (1868 - 1947), botanista
- Lucianus Blaga (1895 - 1965), philosophus, diurnarius, poeta et studiosus
- Alexander Borza (1887-1971), presbyter Ecclesiae Graecae-Catholicae et botanista
Alii
- Georgius Ligeti, (1923 - 2006), compositor Hunagricus
- Aemilius Boc (*1966), primus minister Romaniae et magister urbis Claudiopolis annis 2004 - 2009 atque ab anno 2012
Communium coniunctiones
- Divio, Francia (1965)
- Zagrabia, Croatia (1976)
- Colonia Agrippina, Germania (1976)
- Portus Namnetum, Francia (1990)
- Quinque Ecclesiae, Hungaria (1990)
- Columbia, CFA (1991)
- Be’er Scheva, Israel (1991)
- Zhengzhou, Res publica popularis Sinarum (1994)
- Makati, Philippinae (1996)
- Suwon, Res publica Coreana (1999)
- Chacao, Venetiola (1999)
- Paulopolis, Brasilia (2000)
- Korça, Albania (2001)
- Provincia Parmensis, Italia (2005)
- Rockford, CFA (2005)
- East Lansing, CFA (2005)
- Rotherham, Regnum Unitum (2006)
- Viterbium, Italia (2009)
- Namurcum, Belgia (2010)
- Ningbo, Res publica popularis Sinarum (2014)
Bibliographia
- Gyöngy Kovács Kiss, "Everyday Life in the Town of Koloszvár in the 16th, 17th and 18th Centuries" in Gyöngy Kovács Kiss, ed., Studies in the History of Early Modern Transylvania (Highland Lakes: Atlantic Research, 2011) pp. 465-497
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudiopolin spectant. |