gens
Appearance
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]API: /gens/ (classice) - Syllabificatio phonetica: gens — morphologica: gen-s
Notatio
[+/-]Vide radicem gen.
Nomen substantivum
[+/-]gēns, gentis fem. [1][2][3][4][5]
- Plures familiae, quae non modo nomine, sed sacris quoque et politico vinculo inter se iungebantur.[1]
- Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus.
- Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat.[1]
Declinatio
[+/-]f. | sing. | plur. | |
---|---|---|---|
nom. | gēns | gentēs | I |
gen. | gentis | gentium | II |
dat. | gentī | gentibus | III |
acc. | gentem | gentēs | IV |
abl. | gente | gentibus | VI |
voc. | gēns | gentēs | V |
Usus
[+/-]- Gens differt a familia, quia gens est instar totius, familia instar partis, quum gens plures familias complectantur, quae ab eodem progenitore descendunt. Deinde gens ad nomen, familia ad cognomen refertur.[1]
Dictiones collatae
[+/-]Dictiones derivatae
[+/-]Translationes
[+/-]Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebantur | dilatare ▼ |
---|
Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebantur | collabi ▲ |
---|
Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus | dilatare ▼ |
---|
Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus | collabi ▲ |
---|
Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat | dilatare ▼ |
---|
Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat | collabi ▲ |
---|
Loci
[+/-]M. Tullius Cicero -106…-43 | P. Ovidius Naso -42…+18 | Lucius Annaeus Seneca -3/+65 | C. Plinius Secundus 23-79 | Decimus Iunius Iuvenalis 100-128 |
Hildegardis Bingensis 1098-1179 |
Franciscus Petrarca 1304-1374 |
||||||||||||||||||
antiq. | class. | class. | class. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI | XVII | XVIII | XIX | XX | XXI |
Latinitas Romana
[+/-]
- Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. —De legibus Ciceronis [6][7]
- Quae prima instituit teneros convellere fetus,
- militia fuerat digna perire sua.
- scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
- sternetur pugnae tristis harena tuae?
- si mos antiquis placuisset matribus idem,
- gens hominum vitio deperitura fuit,
- quique iterum iaceret generis primordia nostri
- in vacuo lapides orbe, parandus erat.
- quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
- iusta recusasset pondera ferre Thetis? —Amores Ovidii Nasonis [8][7]
- Sicut alias quoque causas intervenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. —Naturales quaestiones Senecae [9][7]
- Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. —Naturalis historia Plinii [10][7]
- Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. —Naturalis historia Plinii [11]
Latinitas postclassica
[+/-]
- Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
- et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
- nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
- Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [12][7]
Latinitas mediaevalis
[+/-]
- Nam unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris. —Liber divinorum operum simplicis hominis Hildegardis [13][7]
Latinitas humanistica
[+/-]
- Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [14][7]
- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. II, p. 587 — “GENS, gentis, f. 3.”
- ↑ 2.0 2.1 Freund, Wilhelm (1806-1894). Grand dictionnaire de la langue latine … (Editio Prima: Paris, 1883-1929) Tom. II, p. 21 — “gens, gentis, f. [geno, gigno]”
- ↑ 3.0 3.1 Karl Ernst Georges, Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch (Hannover 1913/1918) — gēns, gentis, f. (geno, alte Form v. gigno, vgl. γενεά) (tom. 1, p. 2920)
- ↑ 4.0 4.1 Langenscheidt, Online-Wörterbuch (Lexicon Latinum et Germanicum) — gens
- ↑ 5.0 5.1 Olivetti, Dizionario Latino (Lexicon Latinum et Italicum) — gens
- ↑ 6.0 6.1 Marcus Tullius Cicero - De legibus libri tres. (The Latin Library): Liber primus. [24] — gens
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 7.7 Vicicitatio: gens.
- ↑ 8.0 8.1 Publius Ovidius Naso - Amores (versio II, ca. 5). (Bibliotheca Augustana): Liber secundus, 14, versus 10 — gens
- ↑ 9.0 9.1 Lucius Annaeus Seneca - Naturales quaestiones. (Universitas Turicensis): Tomus / Liber III. 11, versus [3] — gens
- ↑ 10.0 10.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber tertius, cap. 25, [139] — gens
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber quartus, cap. 25, [89] — gens
- ↑ 12.0 12.1 Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura III, versus 58 — gens
- ↑ 13.0 13.1 Hildegardis Bingensis - Liber divinorum operum simplicis hominis. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Pars tertia. Visio decima, XXV — gens
- ↑ 14.0 14.1 Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - De remediis utriusque fortune. (Universitas Turicensis): Liber I. 15 — gens
Categoriae:
- Paginae Latinae cum locis a Marco Tullio Cicerone conscriptis
- Paginae Latinae cum locis ab Ovidio Nasone conscriptis
- Paginae Latinae cum locis ab Lucio Annaeo Seneca conscriptis
- Paginae Latinae cum locis a Plinio Maiore conscriptis
- Paginae Latinae cum locis a Decimo Iunio Iuvenale conscriptis
- Paginae Latinae cum locis ab Hildegarde Bingensi conscriptis
- Paginae Latinae cum locis a Francisco Petrarca conscriptis
- Linguae Latinae index inversus
- Lingua Latina
- Radice gen
- Nomina substantiva Latina
- Vocabulorum lemmata Latina
- Nomina substantiva
- Vocabulorum lemmata
- Nomina Latina declinationis 3
- Substantiva Latina feminina
- Paginae usum dictionum indicantes
- Paginae cum translationibus
- Paginae cum locis
- Paginae Latinae cum locis
- Paginae cum fontibus