Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Indice del libro


(LA)
« 

Peliaco quondam prognatae uertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
Cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,
Auratam optantes Colchis auertere pellem
Ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,
Caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
Diua quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa leui fecit uolitantem flamine currum,
Pinea coniugens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor
Tortaque remigio spumis incanduit unda,
Emersere freti candenti e gurgite uultus
Aequoreae monstrum Nereides admirantes.
Illa, siqua alia, uiderunt luce marinas
Mortales oculis nudato corpore nymphas
Nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
O nimis optato saeclorum tempore nati
Heroes, saluete, deum genus, o bona matrum
Progenies, saluete iterum . . .
Vos ego saepe meo, uos carmine compellabo,
Teque adeo eximie taedis felicibus aucte
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
Ipse suos diuum genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
Quae simul optatae finito tempore luces
Aduenere, domum conuentu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
Dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.
Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
Rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis,
Non humilis curuis purgatur uinea rastris,
Non glebam prono conuellit uomere taurus,
Non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
Squalida desertis robigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
Candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Puluinar uero diuae geniale locatur
Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
Haec uestis priscis hominum uariata figuris
Heroum mira uirtutes indicat arte.
Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
Necdum etiam sese quae uisit uisere credit,
Vt pote fallaci quae tunc primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernat harena.
Immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis,
Irrita uentosae linquens promissa procellae.
Quem procul ex alga maestis Minois ocellis
Saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
Prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
Non flauo retinens subtilem uertice mitram,
Non contecta leui uelatum pectus amictu,
Non tereti strophio lactentis uincta papillas,
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
Sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
Toto animo, tota pendebat perita mente.
Ah misera, adsiduis quam luctibus exsternauit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
Egressus curuis e litoribus Piraei
Attigit iniusti regis Gortynia tecta.
     Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsoluere caedis
Electos iuuenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
Quis angusta malis cum moenia uexarentur,
Ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
Proicere optauit potius quam talia Cretam
Funera Cecropiae nec funera portarentur.
Atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
Magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
Hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
Regia, quam suauis exspirans castus odores
Lectulus in molli complexu matris alebat,
Quales Eurotae progignunt flumina myrtos
Auraue distinctos educit uerna colores,
Non prius ex illo flagrantia declinauit
Lumina quam cuncto concepit corpore flammam
Funditus atque imis exarsit tota medullis.
Heu misere exagitans immiti corde furores,
Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus in flauo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores,
Quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
Cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
Aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
     Non ingrata tamen frustra munuscula diuis
Promittens tacito succendit uota labello.
Nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro
Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
Indomitus turbo contorquens flamine robur
Eruit (illa procul radicitus exturbata
Prona cadit, †lateque cum eius obuia frangens),
Sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
Nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
Errabunda regens tenui uestigia filo,
Ne labyrintheis e flexibus egredientem
Tecti frustraretur inobseruabilis error.
     Sed quid ego a primo digressus carmine plura
Commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,
Vt consanguineae complexum, ut denique matris,
Quae misera in gnata deperdita laetabatur,
Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
Aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae
Venerit, aut ut eam deuinctam lumina somno
Liquerit immemori discedens pectore coniunx?
Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
Clarisonas imo fudisse ex pectore uoces,
Ac tum praeruptos tristem conscendere montes
Vnde aciem in pelagi uastos protenderet aestus,
Tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
Mollia nudatae tollentem tegmina surae,
Atque haec extremis maestam dixisse querelis,
Frigidulos udo singultus ore cientem:

 »
(IT)
« 
 »
(Fonte: → Wikisource )

Note al testo

Analisi stilistica

modifica

Sintesi della poesia

modifica

Il tema

modifica

Il messaggio

modifica